[188]
quod hoc portentum, di immortales! quod tantum
monstrum in ullis1 locis, quod tam infestum scelus et immane
aut unde natum esse dicamus? iam enim videtis profecto,
iudices, non sine necessariis me ac maximis causis principio
orationis meae de matre dixisse. nihil est enim mali, nihil
sceleris quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit,
cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam,
mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate2 matris expulsam
ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce
vitae periculum sed ad commune familiae dedecus pertinebant3.
nihil de alteris Oppianici nuptiis queror, quarum illa
cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique
in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit.
praetereo quod A. Aurium4 cuius illa quondam socrus, paulo
ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum
occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit
in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum
videret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.