[25]
post illam autem fugam1 sceleris et conscientiae testem
numquam se iudiciis, numquam legibus2, numquam inermem3
inimicis4 committere ausus est sed per illam L. Sullae vim
atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum
armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant
sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris5 factos esse dixit
et ab eodem sibi esse imperatum ut A.6 Aurium illum qui
sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et
alterum A.7 Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo
sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus,
proscribendos interficiendosque curaret. itaque illis crudelissime
interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis
et mortis metu terrebantur8. his rebus in causa iudicioque
patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur9?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.