Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. DUM haec in Africa atque in Hispania geruntur,1 Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit
spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae.
ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad
eum defecerunt.
[2]
eodem tempore in Bruttiis ex
duodecim populis qui anno priore ad Poenos desciverant Consentini et Tauriani in fidem populi Romani
redierunt;
[3]
et plures redissent, ni T. Pomponius
Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot
populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem
nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone
conflixisset.
[4]
Magna ibi vis hominum, sed inconditae
turbae agrestium servorumque, caesa aut capta est.
minimum iacturae fuit quod praefectus inter ceteros
est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante
publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et
societatibus infidus damnosusque.
[5]
Sempronius
consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum
dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit.
[p. 342]
[6]
quo diutius trahebatur bellum et variabant2 secundae adversaeque res non fortunam magis quam
animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte
externa, civitatem incessit ut aut homines aut dei
repente alii viderentur facti.
[7]
nec iam in secreto
modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus,
sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum
turba erat nec sacrificantium nec precantium deos
patrio more.
[8]
sacrificuli ac vates ceperant hominum
mentes, quorum numerum auxit rustica plebs, ex
incultis diutino bello infestisque agris egestate et
metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore
facilis, quem velut concessae artis usu exercebant.
[9]
primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres et iam ad3 publicam querimoniam excessit res.
[10]
incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales quod non prohiberent, cum emovere eam multitudinem e foro ac
disicere adparatus sacrorum conati essent, haud
procul afuit quin violarentur.
[11]
ubi potentius iam
esse id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Aemilio praetori urbano4 negotium ab senatu datum est ut eis religionibus populum liberaret.
[12]
is et in contione senatus consultum recitavit et edixit ut quicumque libros vaticinos precationesve aut artem sacrificandi
[p. 344]
conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se5 ante kal. apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.