Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Exegisti a me. Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris
hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum. Ceteris enim aliquid quieti
placidique inest, hic totus concitatus et in impetu
doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime
humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem
tracturae avidus.
[2]
Quidam itaque e sapientibus viris
iram dixerunt brevem insaniam; aeque enim impotens
sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in
quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque
praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi
verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod
oppressere franguntur.
[3]
Ut scias autem non esse sanos
quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere ;
nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax
[p. 108]
vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus,
inquietae manus, color versus, crebra et vehementius
acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt :
[4]
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur
capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se
ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et
parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et
totum concitum corpus" magnasque irae minas agens,"
foeda visu et horrenda facies depravantium se atque
intumescentium
[5]
—nescias utrum magis detestabile
vitium sit an deforme. Cetera licet abscondere et
in abdito alere ; ira se profert et in faciem exit,
quantoque maior, hoc effervescit manifestius. Non
vides ut omnium animalium, simul ad nocendum
insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora
solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem
suam exasperent ?
[6]
Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum
et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt,
inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum
tristis aspectus est. Nullum est animal tam horrendum tam perniciosumque natura, ut non appareat in
illo, simul ira invasit, novae feritatis accessio.
[7]
Nec
ignoro ceteros quoque affectus vix occultari, libidinem
metumque et audaciam dare sui signa et posse
praenosci ; neque enim ulla vehementior intrat
[p. 110]
concitatio, quae nihil moveat in vultu. Quid ergo
interest ? Quod alii affectus apparent, hic eminet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.