Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut
quodam modo speculi vice fungerer et te tibi ostenderem perventurum ad voluptatem maximam omnium. Quamvis enim recte factorum verus fructus
sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis
extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam
conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter
exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui
secum:
[2]
" Egone ex omnibus mortalibus placui
electusque sum, qui in terris deorum vice fungerer ?
Ego vitae necisque gentibus arbiter; qualem
quisque sortem statumque habeat, in mea manu
positum est ; quid cuique mortalium fortuna datum
velit, meo ore pronuntiat ; ex nostro responso
laetitiae causas populi urbesque concipiunt ; nulla
pars usquam nisi volente propitioque me floret;
haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit,
[p. 358]
ad nutum meum stringentur ; quas nationes funditus
excidi, quas transportari, quibus libertatem dari,
quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque
capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant
urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
[3]
In hac
tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia
compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis
quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa
ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens
magnis imperiis gloria. Conditum, immo constratum apud me ferrum est, summa parsimonia
etiam vilissimi sanguinis ; nemo non, cui alia desunt,
hominis nomine apud me gratiosus est.
[4]
Severitatem
abditam, at clementiam in procinctu habeo ; sic me
custodio, tamquam legibus, quas ex situ ac tenebris
in lucem evocavi, rationem redditurus sim. Alterius
aetate prima motus sum, alterius ultima ; alium
dignitati donavi, alium humilitati; quotiens nullam
inveneram misericordiae causam, mihi peperci.
Hodie dis inmortalibus, si a me rationem repetant,
adnumerare genus humanum paratus sum."
[5]
Potes hoc, Caesar, audacter praedicare omnia,
quae in fidem tutelamque tuam venerunt, tuta
haberi,1 nihil per te neque vi neque clam adimi rei
publicae. Rarissimam laudem et nulli adhuc princi-
[p. 360]
pum concessam concupisti innocentiam. Non perdit
operam nec bonitas ista tua singularis ingratos aut
malignos aestimatores nancta est. Refertur tibi
gratia ; nemo unus homo uni homini tam carus
umquam fuit, quam tu populo Romano, magnum
longumque eius bonum. Sed ingens tibi onus imposuisti; nemo iam divum Augustum nec Ti.
[6]
Caesaris prima tempora loquitur nec, quod te imitari
velit, exemplar extra te quaerit ; principatus tuus
ad gustum 2 exigitur. Difficile hoc fuisset, si non
naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus
sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre,
ficta cito in naturam suam recidunt ; quibus veritas
subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur,
tempore ipso in maius meliusque procedunt.
[7]
Magnam adibat aleam populus Romanus, cum
incertum esset, quo se ista tua nobilis indoles daret ;
iam vota publica in tuto sunt ; nec enim periculum
est, ne te subita tui capiat oblivio. Facit quidem
avidos nimia felicitas, nec tam temperatae cupiditates
sunt umquam, ut in eo, quod contigit, desinant ;
gradus a magnis ad maiora fit, et spes improbissimas
complectuntur insperata adsecuti; omnibus tamen
nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur esse
felices et illa nihil iam his accedere bonis posse, nisi
ut perpetua sint.
[8]
Multa illos cogunt ad hanc con-
[p. 362]
fessionem, qua nulla in homine tardior est : securitas
alta, adfluens, ius supra omnem iniuriam positum ;
obversatur oculis laetissima forma rei publicae, cui
ad summam libertatem nihil deest nisi pereundi
licentia.
[9]
Praecipue tamen aequalis ad maximos
imosque pervenit clementiae tuae admiratio ; cetera
enim bona pro portione fortunae suae quisque sentit
aut expectat maiora minoraque, ex clementia omnes
idem sperant ; nec est quisquam, cui tam valde
innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu
clementiam paratam humanis erroribus gaudeat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.