Tusculanas disputationes a se confectas editasque esse
Cicero ipse div. 2,2
testatur.
Ibi enim postquam quinque
libros de finibus a se conscriptos esse commemoravit,
sic
pergit:
Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputatio-
num res ad beate vivendum maxime necessarias aperue-
runt. primus enim est de contemnenda morte, secundus
de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quar-
tus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum lo-
cum conplexus est, qui totam philosophiam maxime in-
lustrat; docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa
esse contentam. quibus rebus editis tres libri perfecti
sunt de natura deorum eqs. atque consilium quidem certe
primae disputationis condendae eum a. 45
iam ante mensem
Quintilem,
quo libri de finibus Bruto missi sunt (
Schiche
praef.
XII),
cepisse apparet,
si quidem iam in epistula a.
d.
IV.
Kal.
Iun.
anni 45
Attico data (13, 32,2
cf. 31,2 33,2)
ab eo petit ut Dicaearchi libros περὶ ψυχῆς sibi mittat,
quibus sine dubio in disputatione de immortalitate animae
uti volebat (
p. 228,2 256,23).
quo vero tempore opus ad
umbilicum adduxerit,
non constat.
nam qugd ineunte mense
Sextili ab Attico libros petit ad quaestiones de natura deorum pertinentes (13, 39, 2),
inde minime concludere licet
Tusculanas disputationes iam turn absolutas fuisse.
perfectos enim libros de natura deorum esse Tusculanis disputationibus editis cum div. 2,2
non sine certo consilio dicere videatur1),
ultro eo deducimur ut coeptos eos iam
antea esse putemus,
neque quicquam impedit quominus
[p. IV]
Ciceronem in utroque opere condendo simul occupatum
fuisse statuamus.
2)
etsi autem mutationum rei publicae
Caesaris morte factarum nusquam in Tusculanis ratio habetur,
tamen casui tribui vix potest quod a.
d.
XV.
Kal.
Iun.
a. 44
demum Cicero Attico scribit (15, 2, 4): '
quod prima
disputatio Tusculana te confirmat, sane gaudeo'
paucisque diebus post (
a.
d.
IX.
Kal.
Iun.
epist. 15,4,2. 3)
Atticum
Tusculanas disputationes saepe usurpare commemorat.
cum
igitur tum demum Atticus eas cum otio ac studio legisse
videatur,
vix errabimus si non fere ante initium a. 44
eas
absolutas esse concludemus.
Tusculanas disputationes cum et locis modo allatis (
div.
2,2
Att. 15,2,4; 4,2.3)
et Tusc.
V,
fat. 4
opus suum constanter nominet,
dubium esse non potest quin sic illud inscribere voluerit.
itaque brevitatis tantum studio tribuendum est quod veteres auctores in afferendis his libris plerumque verbum '
disputationes'
omittunt,
3)
licet etiam archetypum X e quo codices nostri fluxerunt ad eorum consuetudinem inscriptum fuerit.
recte vero corrector Vaticani
qui nobis alterius memoriae testis est uno saltem loco
illud verbum addidit (
v.
infra p.
XIV)
4).
Non autem Attico amico soli sed eruditissimo cuique Romanorum hi libri placuisse videntur.
nam ut non dicam Valerium Maximum multa ex iis exempla hausisse5)
Horatium
Senecam Quintilianum Iuvenalem,
fortasse etiam Ovidium
et Taciturn eos legisse etiamnunc cognoscimus.
6)
proximis
[p. V]
saeculis inprimis ab iis lectitati sunt qui ad Graecos philo-
sophiae fontesascendere non poterant aut nolebant.
Christianis igitur velut Lactantio et Augustino haud pauca testimonia debentur.
grammaticos vero,
etsi multos locos propter sermonis proprietates afferunt,
neque commentariis
Tusculanas instruxisse neque operam dedisse ut verba
Ciceronis fideliter traderentur consentaneum est.
non tamen
defuisse qui s.
fere VI ea non tantum legeret distingueret
emendaret sed compluribus exemplaribus usus secundum
suum iudicium constitueret mox videbimus.
Proximis duobus saeculis cum omnes libri Ciceronis
ad philosophiam spectantes magis magisque oblivione obruti essent,
mirum non est quod initio saeculi IX in maximis bibliothecis nullum Tusculanarum exemplar extabat
(
cf.
Beckeri Cat.
bibl.
ant. 1–24,
Schwenke,
Philol.
Suppl.
V
p. 403).
sed turn homines vere humani veterum scriptorum
opera conquirere ac legere coeperunt.
atque Tusculanas
quidem iam Einhart legisse videtur7),
aperte imitatus est
Paschasius Radbertus (
cf.
ad 1, 1),
describendas sibi curavit Servatus Lupus veterum librorum indagator curiosissimus8),
inter multos alios Ciceronis libros excerpsit vir
non magni ingenii sed multae lectionis Hadoardus presbyter,
cuius excerpta amplissima,
quae codicis instar nobis
sunt,
e codice Vaticano Reg.
Suec. 1762
s.
IX (
H)
Paulus
Schwenke Narducci copiis usus in Philol.
Suppl.
V edidit.
9)
Eadem fere aetate quattuor codices exarati sunt qui
nunc quoque extant:
10 Cod.
bibl.
Guelferbytanae Gudianus 294,
post Halmium
(
in ed.
altera Turicensi)
a Mauricio Seyffert in editione sua
[p. VI]
diligentissime descriptus et collatus,
a me ipso gravioribus
locis Gottingae denuo inspectus.
cod.
membr.
s.
X ut videtur, 18:14,8
cm.; 136
foliis 20
versuum solas Tusculanas continet.
praeter ipsum librarium codicem emendavit corrector G2.
qui ut a librario diversus est (
qua de re Sey.
iniuria dubitavit),
ita eiusdem aetatis fuit eodemque exemplari usus
est.
id quod cum multis locis tum p. 368,14
apparet.
ibi
enim in fol. 82
v verba '
laetitia-videatur'
in contextu propter homoioteleuton omissa sunt.
in inferiore autem margine
et haec verba et lemmata Metus addita sunt,
ita tamen
ut lemmata a manu 1,
ipsa verba a G2
scripta sint,
qui
etiam omittendi signum in contextu verborum posuit.
iam
igitur in archetypo e quo G descriptus est verba illa in margine extitisse videntur;
cum autem nescio quo casu facturn esset,
ut librarius ipse lemmata tantum describeret,
G2
ex codem libro verba omissa transtulit.
11)
alio codice G2
usus non est neque suo arbitrio verba mutavit.
12 Cameracensis (
bibl.
communale de Cambrai,
Omont Cat.
des dép.
XVII n. 943) 842,
a Conrado RoBbach primo in
Phil.
LXIII p. 94–101
descriptus,
qui etiam benigno animo
ut collatione sua uterer permisit,
cum ipse a. 1911
Gottingae codicem conferrem.
cod.
membr.
s.
IX, 22:19,3
cm., 48
fol. 34
versuum.
con-
tinet Tusculanas solas.
scriptus est a compluribus scribis ita
inter se alternantibus ut nonnumquam alter alterum in
medio versu excipiat.
is solus qui post amores p. 397,17
pergit paulo plus quam 3
versus in fine fol. 36
v vacuos
reliquit.
prima pagina cum madore corrupta esset,
litterae
postea ab alio homine restitutae sunt.
librarii omnes nonnulla menda sustulerunt (
K1).
prae-
terea codex a duobus viris tractatus est,
Kc (
ap.
RoBbachium
K2),
qui per totum librum haud pauca correxit supplevit,
et K2 (
Roβb.
K3),
qui usque ad 4,38
persaepe compendia
librariorum solvit (
velut supra h,
supra m,
supra scripsit),
explicandi causa verba inter lineas vel in
margine addidit (
velut 252,2
annalium supra fastorum,
260, 11
ciceronis sunt verba supra domesticis, 261,26
adver-
bium supra prudentius, 362,23
nornis supra fidelibusque!),
sed ipse quoque haud pauca mutavit et supplevit.
Kc Roβ-
[p. VII]
bachio s.
XI,
K2
s.
XII fuisse videtur;
at Guilelmus Meyer
collega nuper morte nobis ereptus,
qui qua erat humanitate a me rogatus correctorum manus examinavit,
quominus Kc librariorum aequalem fuisse et ad eorum exemplar librum correxisse credamus —
id quod lectionum natura suadet —
nihil obstare statuit,
alterum correctorem K2,
qui alio codice usus est,
uno tantum duobusve saeculis
recentiorem fuisse censuit.
13)
14 Parisinus Regius 6332,
iam anno 1623
ab anonymo quo-
dam adhibitus,
cuius collatio in bibliothecam universitatis
Haunianae pervenit (
Tregder in ed.
p.
VI),
postea inprimis
ab Halmio collatus.
nuper codicem a me rogatus Iohannes
Stroux examinavit et 2,20–23 5,1–65
contulit;
reliqua secundum photographa ipse a Theodoro Francksen phil.
stud.
adiutus denuo excussi.
cod.
membr.
s.
IX,
binas columnas 28
versuum in pa-
gina exhibens,
fol. 1–75
v Tusculanas disp.,
tum usque ad
fol. 88
v Catonem maiorem (
desinit tamen in verbis § 78
quin ex;
cf.
Simbeckii praef.)
continens.
Chatelain Pal.
des
cl.
Lat. 44, 1.
de correcturis Stroux haec:
Ich glaube,
daβ man die
Korrekturen a)
in die der ersten Hand selber,
b)
in die eines
gleichzeitigen Korrektors zu zerlegen hat (
Rc),
zu denen
c)
seltener und mehr partienweise eine jüngere Hand tritt
(
R2).
Daneben gibt es überall gelegentlich eine neue Hand,
die ein Scholion schreibt oder auch verbessert.
quae photographis confirmantur,
etsi singulae manus hic nonnumquam distingui non possunt.
ne in codice quidem ipso
hoc semper fleri posse Stroux affirmat.
Rc alio codice praeter
exemplar ipsum usus esse non videtur15),
eruditione autem
etsi non plane carebat,
siquidem in rebus ad rectam verborum scribendorum rationem pertinentibus nonnumquam
suo iudicio usus est (
qua de re postea),
tamen perraro
verba tradita suo arbitratu mutavit velut 344, 19.
R2
iam ex
memoria interpolata hausit.
16 Vaticanus lat. 3246
olim ex libris Antonii Beccadelli qui
Panormita vocari solet,
tum Fulvii Orsini (
Nolhac la bibl.
de Fulvio Orsini Paris 1887
p. 222).
proximis saeculis
iniuria neglectus ab Eduardo Stroebel feliciter in lucem
[p. VIII]
protractus et in Philol.
IL p. 49–64
diligenter descriptus est.
qui mihi etiam liberaliter collationem suam diligentissimam
adhibendam misit.
praeterea codicem in usum meum duo
viri Itali,
Magnanelli (
l.
I.
II)
et Buzzi (
inprimis III-
V)
contulerunt.
codex membr.
s.
IX, 28:21,5
cm.,
binas columnas 27
versuum in pag.
exhibens 97
foliis solas Tusculanas continet.
foliorum 96
et 97
cum et margines laesae essent et
multae litterae evanuissent,
s.
XV haec pars (
inde a p.
453,13
aegritudinisque) ex alio codice,
qui nullius pretii
erat,
denuo descripta est (
Vb).
praeter librarium duos veteres correctores codicem emendasse,
praeterea etiam recentiores velut Panormitam ipsum
nonnulla mutasse statim Stroebel vidit.
Magnanelli autem
haec scribit: '
Difficillimum profecto est manus codicis Vat.
3246
accurate distinguere;
sed correctorum praeterquam
quod librarius ipse semet nonnumquam correxit,
tres manus discerni possunt,
quas VcV2
V3
vocavi.
scribas Vc et
V3
aetate librario ipsi aequales aut paulo recentiores fuisse
litterarum formae docent (
V2
subsecutum esse non uno
loco apparet)
17)
suntque non pauci loci ubi utrum V1
ipse
an de duobus correctoribus alter correctionem fecerit discerni non possit;
sed gravius est quod alter ab altero persaepe dinosci nequit.
atramenti color et formae litterarum
non semper sufficiunt ad comparandum et distinguendum.
...
tertium correctorem longe recentiorem (
s.
XV)
V3
vocavi,
sed et de hac manu nonnumquam dubitavi utrum
una an plures discernendae essent.'
atque hae quidem recentes correcturae quae sane a compluribus hominibus
factae esse videntur —
Buzzi praeter Panormitae manum
V3
tres fere alias discernit (
Vrec) —
facile a reliquis removentur.
cui vero veteres debeantur,
haud raro Stroebel
Magnanelli Buzzi inter se discrepant;
inprimis Buzzi multas correcturas quas Stroebel correctori Vc tribuit,
ab ipso
librario factas esse statuit.
nec tamen haec res tanti momenti est quanti videtur.
secundum enim naturam correcturarum dubitari vix potest quin ex eodem fonte Vc et V2
hauserint eundemque iam librarius adire potuerit (
cf.
Progr.
p. 29
et quae infra exponam).
scilicet primo illae correcturae
in margine exemplaris e quo V descriptus est adnotatae
esse videntur;
unde postquam iam V1
nonnulla excerpsit,
duo homines eiusdem fortasse monasterii qui codicem retractandum susceperant,
reliqua transtulerunt.
cui opinioni
favere videtur quod in fine codicis sub librarii subscription
[p. IX]
nem M.
TVLLI CICERONIS TVSCVLANRVM LIB.
V EXPLICIT
FELICITER a V2
scriptum est non CONTVLI,
quae sollemnis
in ea re formula est (
cf.
impr.
Reifferscheid Ind.
Vrat. 1872 3)
sed CONTVLIMVS,
sicut in codice Heilsbronniano s.
XII
(
Wattenbach,
Schriftwesen d.
Mitt.2
p. 279)
legimus:
hunc
librum contulerunt ... Lupus et Gerulfus atque etiam in
Fredegari cod.
Mettensi s.
IX subscriptio contulimus ut
potuimus uoluntariae communem operam indicare videtur
cum sequatur:
ora pro scriptoris.18)
Hos quattuor codices necnon Hadoardi exemplar ex
eodem archetypo non nimis antiquo fluxisse declarant
sescenta menda communia.
plura etiam docet externa librorum species.
qua de re ut iudices,
primam codicis V
paginam inspice,
cuius effigiem in p.
X reddendam curavi.
plane eadem autem scribendi ratione Regii librarius usus est.
nam ut taceam in minutiis saepe eum cum V consentire19),
ipse quoque non continua scriptura utitur sed Ciceronis
verba secundum sensum in particulas distribuit isdemque
locis novae particulae initium nova linea maioreque littera20)
significat;
discrepat tantum eo quod iis locis,
ubi in V nova
linea incipit maior vero littera non adhibetur21),
puncto tantum verba distinguit,
in eadem linea scribere pergit.
22)
easdem
[p. X]
TULLII.
CICERONIS
TUSCULANARU
INCIPIT LIBER
PRIUS.
23
Cum defensionum laboribus
senatoriisque muneribus
aut omnino
aut magna exparte essem ali
quando liberatus r&
ulime bru
te te hortante maxime adea
studia quę
retenta animo re
missa temporibus longo inter
vallo intermissa revocavi.
Etcum omnium artium quę
ad
rectam vivendi viam ptinerent
ratio &
disciplina studio sapientię
quę
philosophia dicitur contine
r&
ur.
hoc mihi latinis litteris inlus
trandum putavi.
24 Nonquia philosophia grię
is &
lit
teris &
doctoribus pcipi non poss&.
sed meum semp iudicium fuit25)
omnia nostros aut invenisse pse
sapientius quam grę
cos.
aut accepta abillis fecisse me
liora quę
quidem digna statuis
sent inquibus elaborarent.
Nammores &
instituta vitae
resque domesticas acfamiliaris.
nos profecto &
melius tuemur
&
lautius,
Rem vero publicam ni maiores
certe melioribus temperaver
&
institutis &
legibus.
quid loquar dere militari inqua
cum virtute nostri multum va
luerunt tum plus &
iam disci
plina.
Iam illa quę
natura non litteris
adsecuti sunt neq;
cum grę
cia
neque ulla cumgente sunt con
ferenda.
quę
enim tanta gravitas.
quę
tanta constantia magnitudo
animi probitas fides
quę
tam excellens inomni gene
re virtus inullis fuit
ut sit cummaioribus nostris
comparanda.
Doctrina grę
cia nos. &
omni lit
terarum genere superabat.
inquo erat facile vincere non26)
[p. XI]
particulas eadem ratione qua R discribit etiam G,
nisi quod
versus per totam paginam ducit,
cum binas columnas non
exhibeat.
atque RV quidem toti sic scripti sunt,
G vero in
prima tantum pagina hac scribendi ratione utitur,
turn in
paginis 1
v-4
v (
atque bis etiam in 5
v)
non iam novo versu
sed maiore tantum intervalla novam particulam indicat,
deinde etiam haec intervallo omittit et maiores tantum litteras retinet.
27)
quod sine dubio,
ut chartae parceret,
fecit;
eodemque studio explicandum est quod K inde ab initio
continua scriptura utitur.
nam ceteroqui codicis R plane
gemellus est (
velut in utroque libri I et II initia plena extant,
at libri III et IV terna verba prima omissa sunt quae
postea adpingerentur,
libri V unum),
nec desunt vestigia
scripturae non continuae in exemplari adhibitae.
scilicet
is librarius qui fol. 14
v molliunt (
p. 293,25) — 16
v quarum
altera (305, 16)
et 17
v telorum (310, 6)—36
r amores (397,17)
scripsit,
eadem ratione qua G in pagg. 2
sqq.
usus orationis particulas maioribus intervallis diligenter distinguit28)
ita ut singulae particulae cum R fere consentiant.
Hadoardi
denique exemplar eadem ratione scriptum fuisse inde concludas quod non semel iis locis ubi in codicibus nostris
perperam orationis particula finitur H quoque subsistit.
velut p. 235,2
sine dubio cohaerent:
cernere naturae vim
maxume, sed maxume, a quo verbo in R nova particula
incipit,
ab H neglegitur (
ecl. 14).
sic etiam p. 315,1,
ubi con-
temnamus. Licebit in GKRV legimus quamquam contem-
namus a verbo licebit pendet,
H in contemnamus subsistit; 348, 22
verba tum — perturbatio ad sententiam necessaria ab H per errorem negleguntur,
cum in R unum colon efficiant.
in eadem vero paragrapho H excerptum 288
verbo appellat nullam aliam ob causam concludit nisi quod
nostri quoque codices pro appellatam putat exhibent ap-
pellat amputat (348,12).
Commemorat hanc scribendi rationem iam Hieronymus
qui ad Isaiae versionem scribit: '
nemo cum
prophetas uersibus viderit esse descriptos, metro eos exi-
stimet apud Hebraeos ligari .....; sed quod in De-
mosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et
commata, qui utique prosa et non versibus conscripse-
[p. XII]
runt, nos quoque utilitati legentium providentes inter-
pretationem novam novo scribendi genere distinximus'.
cum vero in profanis quidem libris Latinis tam raro adhibita sit ut e codicibus nunc extantibus praeter RVG vix
unus alterve sic scriptus esse videatur29),
nimis audaces
non erimus,
si hos Tusculanarum codices aetate fere aequa-
les ex eadem officina prodisse statuemus.
porro cum inter
menda communia haud pauca e falsa verborum separatione
nata sint (
velut illud appellat amputat 348, 12 (
cf.
refert
amputat 335,6
G1
R1
V1,
interitus ex pro interitu sex 429, 19,
carnifici. nam pro carnificinam 440, 8,
haec referre pro
aegre ferre 328, 5,
oportet ea pro oportere a 341, 6,
atatam
pro a tam 304, 21
al.),
porro cum singulorum codicum errores non ita comparati sint ut commune archetypum difficile lectu fuisse sumendum sit,
codices nostros hoc fere
modo ortos esse verisimile est:
Carolingorum aetate Tusculanae disputationes e libro per cola et commata scripto
externa specie fideliter servata in novum exemplar translatae sunt e quo alii codices describerentur.
atque hoc ex
archetype (
X)
etiam GKRVH originem duxerunt.
Ipsum autem librum e quo codex X descriptus est non
ante saec.
fere V exaratum esse cum alia menda suadent
ut putemus30),
tum falsa scribendi ratio declarat in formis
[p. XIII]
pronominis demonstrativi adhibita,
de qua mox (
p.
XXI)
nobis dicendum erit.
Codicum GKRVH nullus ex altero descriptus est,
artiore
autem vinç
ulo KRH inter se conexos esse praeter ea quae
p.
XI de externa specie codicum KR exposui multa menda
communia declarant velut: 373, 20
expetenda (
male repetitum
ex antecedentibus;
fugienda recte GV), 252, 17
laetificare
(
pro laetificae) 374, 1
inhospitalis pro-
litas), 393, 10
et 406, 3
virtus (
pro virtutis).
e locis,
ubi H deest KR consentiunt,
unum commemoro,
e quo archetypum eorum minusculis litteris scriptum fuisse certo apparet: 260,17
seclusa
K1,
ex sed usa (
sic recte GV)
corr.
R31
De codice X haec addo:
inscriptiones habuisse videtur
quales nunc GV1
praebent32),
initio M.
TVLLII CICERONIS
[p. XIV]
TVSCVLANARVM INCIPIT LIBER PRIMVS similiterque ante
proximos libros nisi quod ibi LIBER SECVNDVS etc.
ante
INCIPIT legitur;
ante ultimum denique librum extat M.
TVLLII CICERONIS TVSCVLANARV LIB.
IIII (
QUARTI V)
EX-
PLICIT.
INCIPIT LIBER V.
subscriptionem totius operis solus
addit V (
cf.
p.
IX)
33)
Personarum signa etsi per totum codicem X sine dubio
non legebantur,
tamen notae M et δ,
quibus s.
VI primus
Iunilius Africanus magistri et discipuli partes in libris
dialogi forma compositis distinguere instituit,
initio libri I
et II nonnullis locis fortasse adspersae erant.
ibi enim
illae notae,
quae alibi quoque in GKV hic illic adscriptae
sunt,
in GV certe non sine aliqua constantia adhibentur.
quibus e notis postea in recentibus codicibus M —
D (
d)
vel M–A effectum est (
cf.
quae exposui Herm.
LXVI
p. 627
sqq.).
34)
[p. XV]
Varias lectiones vel notas marginales in X adscriptas fuisse
declarant loci quales sunt 452,11:
carneades philo antio-
chus possidoniius G1
R1
V1
sed post carneades adscribunt
panetius (
paneatius Vc)
clitomachus carneades G1
mg.
Vc,
panetius clitonzachus Rc mg.,
carneades panetius clito-
machus philo antiochus possidonius habent KH; 289,9
expectens in expetens corr. (
rasura vel punctis)
GKRV,
343,23
insignum (in signum) G1
K1
R,
in sinum V et e corr.
K1
G2, 357,5
aegritudinem GKRV m del.
K1
RcV1, 358,11
trac-
tum GV1
tractatum KR et e corr.
V1, 418, 14
contria G1
R1
V1
contraria K et e corr.
G2
Rc, 403, 1
aegritudinis G1
K1
V1
aegritudini R et e corr.
G1
KcV (
s eras.) 348, 3
quohibet in
cohibet corr.
K1
Rc cohibet GV (
prohibet recte V2),
cf. 253,23
341,2 343,29 330,11 358,25
al.
35)
Lectiones codicis X cum e GKRV fere ubique ita recuperari possent ut nihil restaret dubii,
necessarium non videbatur plures libros ex eodem ortos adhibere.
itaque com-
memoro tantum Palatinum 1514
P,
cuius vetustior pars
quae finitur fol. 95
v verbis:
Nom m videtur om~;i animi per-
turbatione posse sapiens vacare IV, 8)
s.
X exeunte,
ut
P.
Ehrle et Stroux iudicant,
scripta satis sincere Ciceronis
verba servavit proximeque ad KR accedit36),
porro Ambrosianum T. 56
sup M,
qui in vetustiore parte s.
XI exa-
rata or.
Philippicas,
Tusculanas, '
Invectivam Salustii in
[p. XVI]
Ciceronem'
continet37),
et Bruxellensem 5351.2
B s.
XII a
Baitero collatum,
quorum uterque praeter lectiones e X
acceptas etiam correcturas praebet (
raro M velut expul-
trixque 406,4,
saepe B)
38),
denique codicem ilium vetustum
Gryphianum (
Gr)
nunc deperditum,
cuius initio mutili lectiones inde ab I, 59
I.
M.
Brutus in editione quae ap.
Gryphium Lugduni a. 1579
prodiit in universum satis fideliter
ut videtur promulgavit.
qui liber etsi sine dubio ipse quo-
que e X fluxit,
tamen haud pauca habuisse dicitur quae a
GKRV discreparent (
velut 374,9 375,6 378,15 384,8 339,2);
quae num omnia in ipso codice fuerint etsi dubitari potest,
attuli,
reliqua fere praetermisi.
Opportunissime vero accidit quod Carolingorum aetate
etiam alius codex supererat qui ad Ciceronis verba constituenda adhiberi posset.
correcturas enim codicis V memoriam exhibere ab X plane diversam Ströbel,
ubi ilium
examinavit,
statim recte dixit (
Philol.
IL).
quas omnes iam
in margine exemplaris e quo V descriptus est adscriptas
fuisse supra suspicati sumus,
ex alio vero codice illatas esse
testantur p. 232,2,
ubi a ante nobis inserit V2,
quod habent
Lact.
inst. 1, 15,24
Aug.
cons.
evang. 1, 23,32,
p. 274,22
si
ita res feret idem cum Lact. 7,10,9
si ita refert X,
p. 309,17,
ubi verbum obsoletum lessus in codicibus glossemate fle-
tus expulsum est,
solus Vc addit pessus.
atque ex hoc loco vel solo illud quoque apparet genuina
Ciceronis verba hac via ad nos pervenisse.
addi possunt
multi velut p. 258,19:
similitudines X initio recte suprascr.
V2,
vel p. 338,21
ubi Vc solus addit verba eas quae
rebus percipluntur venereis detrahens, qualia Epicuro reddenda esse iam Usener fr. 67
cognovit.
39)
non pauciores vero
sunt loci ubi Ciceronis verba audacissime mutata invenias.
atque hic illic interpolamenta fortasse ipsis correctoribus
debentur (
velut p. 236,22
ad verba:
Platonem ferunt, ut
Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse
Pythagorea in P ς ex fin. 5,87
haec adscripta sunt:
et in
[p. XVII]
ea cum alios multas tum archytam timeumque cognovit,
quam notam Vc ipse quoque signo addito in margine
exhibet,
sed ita cum Ciceronis verbis coniungit,
ut post
ferunt inserat qui ac postea scribat venit eddicisse)
40),
in universum autem sine dubio ex eodem fonte atque genuinae illae lectiones fluxerunt.
e recensione igitur liber
ille e quo correcturae codicis V sumptae sunt (
v)
originem
duxit facta a docto homine,
qui praeter vulgatos libros
aliis uteretur,
sed etiam secundum suum iudicium Ciceronis verba constitueret.
qui quam considerate egerit multi
loci ostendunt.
non enim modo formam orationis respexit,
verba non iam intellecta aut delevit (302,1
age sis cf.
Progr.
35)
aut mutavit (324,12
aliquando pro si quando, 346,21
li-
berorum pro liberum al.),
sed rerum etiam rationem habuit;
velut 218,15,
cum verba qui fuit maior natu quam
Plautus et Naevius ut multi quoque e posterioribus non
ad Livium sed ad Ennium referret,
pro maior suspicatus
est minor; 263,18
recte ei offensioni fuit Latina, sed cum
emendationem Litana non invenisset,
nescio qua doctrina ductus hirpini interpolavit; 349,12
cum versum Qui
miser in campis maerens errabat alienis (
Aleis Beroaldus)
non recte procedere intellexisset,
errat correxit.
41)
qua vero aetate fuerit,
uno fortasse loco cognoscimus:
282,5
legitur:
nisi (sc. philosophia) doctissimorum con-
tentionibus dissensionibusque viguisset;
ubi cur supra
viguisset, quod verbum explicatione vix egebat,
V2
scrip-
serit crevisset, non facile per se intellegitur;
itaque cum
idem verbum legamus apud Boethium qui in comm.
in
Cic.
Topica 372,31
libere locum affert,
suspicio nascitur inde
illud tamquam variam lectionem in Tusculanas assumptum
esse.
42)
quod si probabile est,
Mavortii saeculo (
vix postea)
reensionem illam factam esse concludas.
sed certum hoc
non esse minime ignoro.
Auctorem huius recensionis e libris qui memoriam ab
X plane diversam (
Y)
exhibebant haurire potuisse vidimus.
Quam maxime autem dolendum est quod huius familiae Y
[p. XVIII]
codex integer non iam extare videtur.
etsi enim in recentibus codicibus haud raro lectiones inveniuntur quas ex Y
fluxisse propter consensum cum V conicias nec tamen ex
ipso V sumptas esse probabile sit,
tamen cum non modo
nulli codices plane ab X discrepent sed etiam omnes sescentos errores qui in X quoque inveniuntur habere videantur,
res potius sic explicanda est ut omnes ς ex X fluxisse,
ex uno autem alterove codice familiae Y in medium aevum
servato viros doctos has illas lectiones arripuisse statuamus.
quam diligenter vero medio aevo homines Tusculanas disputationes legerint,
quanto studio ex aliis libris lectiones congesserint,
quanta libidine Ciceronis verba mutaverint,
ex Douganii apparatu,
si tanti erit,
videbis.
nec
tamen ullus e permultis codicibus quos Iohannes Stroux
a me rogatus in Italia et Gallia inspexit genuinas illas
lectiones lessus 309,17
vel eas-detrahens 338,21
quas v
servavit exhibet.
hoc vero sane tenendum est fieri posse
ut etiam lectiones ς quae recensione v non confirmantur
memoriae Y debeantur.
Duplex igitur,
ut omnia comprehendam,
memoria Tusculanarum est.
altera servata est codice X e quo nostri
codices omnes orti esse videntur,
ex altera (
Y),
cuius
exemplaria integra non iam extare videntur,
lectiones haud
paucae in recentiores codices receptae,
plures correcturis
Vaticani servatae sunt.
ac tenendum quidem semper est
has correcturas licet nullo alio codice confirmentur non
minus quam consensum omnium reliquorum librorum vetustam atque genuinam lectionem continere posse;
cum
vero e recensione docti hominis fluxerint,
non sine magna
cautione adhibendae sunt.
Pauca addenda sunt de fragmento Bodleiano (
F),
de
quo Clark Class.
Rev.
XX p. 122
haec refert: '
It is a single
folio containing Tusc.
V, 114–120 -
rent ille ... iudicare,
written in a late ninth-
century Carlovingian hand.
It was
bound up as a fly-
leaf with Laud.
Lat. 29....
There are
three columns in the page ...
The margins have been cut
so that two letters have frequently been lost.'
quod frag-
mentum haud paucis in tantillo spatio locis memoriam X
superat;
utrum ad familiam Y pertineat necne,
ob eam
rem certo diiudicare non ausim,
quia in illa parte veteres
correcturae in V non leguntur;
cum ς tamen compluries
congruit.
Quae cum ita essent,
dubium non erat quae leges in
apparatu critico conficiendo observandae essent.
scilicet
codicis X lectiones quae e consensu librorum GKRVH re-
cuperantur omnes erant afferendae,
ex his vero libris ipsis
[p. XIX]
non nisi eas quae aut ad Ciceronis verba restituenda aut
ad ipsorum codicum vel mutuam cognationem vel propriam naturam alicuius momenti essent adnotare intererat.
itaque lectiones compluribus codicibus communes semper
adscripsi,
quae vero singulorum erant propriae,
non recepi,
nisi aut e variis codicis X lectionibus eas ortas esse credi
poterat aut propter alias rationes memorabiles videbantur;
leves errores a librariis commissos silentio obruere praestabat.
correcturas in GKR extantes secundum easdem
leges commemoravi,
at Vaticani omnes minutiis tantum
neglectis proposui.
quibus addidi etiam ex ς lectiones
quae aut ex Y fluxisse videbantur aut probabiles coniecturas continebant,
etsi,
cum eas praeter libros I II,
ubi
Dougani editio praesto erat,
e veterum editionum farragine
excerpere deberem,
quam lubrico in solo versarer mihi
conscius eram.
In scribendis verbis in universum quidem scripturam
codicis X fideliter reddendam duxi,
quam e consensu sive
omnium sive plurium librorum ex eo natorum sine difficultate recuperare licebat.
ubi vero ex altera parte GV
ex altera KR(
H)
stabant,
cum hos ut omnino cognatos sic
aeque pronos ad scripturam suae aetatis adhibendam haud
raro viderem,
43)
GV sequi malui.
binorum autem codicum
scripturam si ab ea quae in X fuisse videbatur differebat,
semper adnotavi,
singulorum proprietates non nisi paulo
graviores commemoravi.
44)
Inconstantiam quoque quam X praebet in formis maxu-
mus-maximus, optinere-obtinere, dis-diis similibusque
admittendis servandam putavi omninoque nonnisi certis
in rebus ubi eum a scribendi ratione a Cicerone adhibita
aberrare apertum erat ab eo recessi.
e quibus nonnullas,
ut et chartae parcam et legentium commodo inserviam,
non per apparatum criticum dispergere sed hic in unum
collatas tractare liceat.
Academia, Academici semper scripsi,
etsi X nonnisi 284,15
364,4 (
achad. Vc)
hoc praebet,
at 281,27 282,1 284,2 323,1 363,19
[p. XX]
383,30 441,29 443,4 446,1
achad.;
praeterea 319,17
achad. KRV
cad. G (
a add.
G2), 438,23
achad. KR,
acad. V1,
acad. G.
schola X uno loco servavit (276,3)
alteroque unus salter G
scolis prima manu scriptum exhibet (293,10),
reliquis (220,19.27
259,30 358,16.19 363,23 416,5)
omnes scola praebent.
rethor semper fuit in X (220,12 275,28 277,18.23 284,9 349,5.7
384,14 389,9),
sed in R semper a correctore correctum est
(
rethor),
in K 220,12 277,18. 23
codicis X scripturam,
semel (284,9)
rhetorum, reliquis locis rectam scripturam legimus,
sine dubio
ex eodem fonte e quo Rc hausit restitutam.
similiter in voce sepulcrum (
de qua v.
orat. 160)
res se habet:
sepulchrum 224,6 231,9 232,3 233,17 (
ut Lact.
inst. 1,15,24
Aug.
cons.
evang. 1,23,32) 273,1.5 355,10
GKRV,
sed h semper exc.
273,1
delevit Rc; 433,11.14.17
sepulchrum GR1
V -
crum KRc;
450,2
sepulchro GKV -
cro R.
Pythagorae (
Pythagoreorum)
nomen in X plerumque recte
scriptum fuisse videtur.
recte enim legitur in GKRV 248,16
(
pytag. H) 361,19
(pytag. G1) 362,2.8.11 (
piyth. G1) 12.17.18
363,8 388,25 408,2 (
pytag. K) 21 434,11,
uno tantum loco (336,15)
pytagoras scribitur (
corr.
Rc).
in singulis autem codicibus nomen saepe corruptum esse non miraberis.
rectam tamen scripturam servaverunt R praeter 366,11 418,11 (
pithag.),
V praeter
383,1 (
pithag.) 242,14 291,13 407,19 (
pitag.),
G ubi ab X discrepat plerumque pytag. habet: 227,24 242,14 362,8 (
alt.
loco)
366,11 418,11 (
phytag.) 432,13 454,22 (=
H),
phytag. 383,1,
phitag. (=
H) 407,19.
K denique habet phitag. 227,24 236,14. 21.
22 237,2 242,14 291,13 454,22(
phitag.),
pithag. 366,11 (=
R),
pitag.
362,13.
contempno nonnumquam in X scriptum erat (303,14 336,22
GKRV, 346,13 453,20
GKV, 273,21
GKR),
saepius in uno alterove codice legitur (394,10
in GV,
saepius in GK, 451,6
in
GKH).
intellego constanter in X legebatur una forma excepta.
sc.
infinitivus praes.
pass.
intelligi scribitur in GKRV 241,8 251,2
263,5 448,17,
in GKR 242,8 (
etiam V2) 248,6 249,26 263,2;
in-
tellegi in GKRV 296,5 321,12 351,16 369,23 (-
igi K2).
denique
intelligi 235,23
in solo K extat,
in quo etiam reliquae huius
verbi formae contra ceterorum codicum consensum saepe per i
scribuntur (
velut 242,22–243,9
quinquies;
sed 243,12
intelle-
gentia).
nonnumquam hae formae etiam in ceteros codices irrepserunt,
velut intelligo 283,20
KRC 303,12
GVvet,
intelligere
242,22
Vc.
Saepe e et ę (
ae)
confundi consentaneum est.
velut quaeror
[p. XXI]
pro queror, mereo meror pro maereo maeror haud raro scri-
ptum legitur.
cenare cena cenula recte praebent 269,28
GKR,
446,1.4
GV 448,11
V, 449,8
GK,
caenare sim. 269,28
V, 446,1.4
KR, 448,11
GKR, 449,8
RV, 448,10
et 449,10
GKRV. —
taeter
plerumque recte in X scribitur;
semel (383,5)
in omnibus GKRV,
saepius in singulis codicibus teter legitur; 267,6
in V deterri-
mus pro taeterrimus extat littera d in rasura a m. 1
scripta.
—
paene in R fere semper recte legitur (
pene 303,16
KRV,
306,21
et 361,18
K et e corr.
R),
in reliquis codicibus haud raro
poene vel pene. — penitet habent 401,5.8 441,8
GKRV, 428,7.14
GKV, 385,11
V,
poenitere 451,10
GRV.
inquid pro inquit saepe GK,
rarius V;
itemque at et ad
imprimis in GK confunduntur.
de scriptura conditio similibusque rebus vide p.
XIII1.
Ultimo loco again de re quae paulo maioris momenti
est.
scilicet sescentis illis locis ubi ante pronomen relativum pronominis demonstrativi nom.
dat.
abl.
pluralis nu-
neri extant,
summa constantia formae hi his his leguntur,
ei semel invenitur (
p. 232,11,
ubi tamen hi in r.
V1
illi K2;
de p. 458,3
cf.
app.),
is p. 251,9 (
iis corr.
R1?'
Vrec his K2);
iis sive is fuit in X p. 285,17 (
ut iis GKR ut is H ut his
Vc littera h ex i correcta,
s in rasura scripta,
ut his
etiam K2
Rc);
denique eis, sed non ante relativum p. 372,10.23
390,26
legitur.
non autem certum loquendi usum Tullianum
sed falsam scribendi rationem posteriore aetate natam hic
subesse vel inde apparet,
quod eadem constantia reliquorum casuum formae eae ea eorum eos eqs. inveniuntur
(
nisi quod p. 417,20
hos pro eos per errorem scriptum est).
qua de re quid iudicandum sit,
secundum ea quae Hans
Ziegel in dissertatione sua,
De is et hic pronominibus
quatenus confusa sint apud antiquos Marp. 1897,
diligenter
acuteque exposuit dubitari non potest.
nimirum cum formae hi et ii (
ei, i)
in sermone prorsus confusae essent,
saec.
fere V perturbatio in his formis scribendis orta a
viris doctis certa ratione sublata est.
atque in libris quidem iuridicialibus et sacris quos Ziegel perquisivit nominativi formae nonnisi hi et hae adhiberi solent,
in dativo
et ablativo casu nonnisi his et eis admittuntur,
ita tamen
ut certa ratione distinguantur,
eis raro neque ante relativum pronomen ponatur.
a quibus X ea in re recedit quod
hae pro eae non exhibet;
quin vero eius scribendi ratio
docto cuidam viro debeatur qui eadem fere aetate,
id est
fere saec.
V-
VII,
secundum similem doctrinam sive ipsum
codicem X sive eius exemplar correxerit,
dubium non est.
45)
[p. XXII]
Quam scribendi rationem in Ciceronis libris edendis admittendam non esse apparet,
quae formae restituendae
sint,
quaeri potest.
cum enim eis non modo p. 336,5
apud
Nonium scribatur sed etiam p. 456,11
in fragm.
Bodleiano
F legatur,
hanc formam in X expulsam esse facile quispiam sibi persuaserit.
sed ut non dicam in F etiam his
p. 457,21
et iis p. 458,6
inveniri,
illud obstare videtur quod
forma eae recte in X servata est neque umquam formae
hae cessit.
itaque aut formas ii, iis aut i, is per totum
librum restituendas putavi;
has autem ut praeferrem,
duabus rebus commotus sum.
primum enim bis codex H (252,27
318,14),
semel K1
is scriptum exhibet contra reliquorum
his46);
deinde haud raro etiam nominativo sing.
num.
is
vel in X vel in libris ex eo derivatis falso litteram h praefigi
videbam;
cf. 416,28
hisne GKRV1
isne V2;
praeterea his
220,28
G1
V1
H, 258,5
GKR (
is R1)
V1 (
is), 438,18
G1
KV1343, 10
GK1, 218,21 241,14 (
h erasum) 293,17 416,19
K,
is 247,8
G,
285,23 418,26 422,25
V (262,4
his).
commemoro etiam p. 398,13,
ubi X dehis pro deis exhibet (
deis V), 424,15
integrum-
hisque (
G1
V1)
vel integerumhisque (
KR)
pro integerrumis-
que. denique p. 239,29
X hisdem (
isdem V isdem H?
Schwenke nihil adnotat), 288,23
eisdem ex hisdem ut vid.
K1,
isdem V eisdem GR47).
Has igitur secutus rationes,
quas non omnino certas
esse vix est quod dicam,
formas i, is per totum librum restituendas putavi semelque hic moneo,
ubicumque in pro-
nominis demonstrativi nom. dat. abl. numeri pluralis
hae formae legantur neque in apparatu critico quicquam
adnotatum sit, in omnibus codicibus GKRV(
H)
hi his
scriptum extare.48)
Restat ut omnibus quorum opera in hac editione conficienda adiutus sum gratias agam,
inprimis vero Conrado
[p. XXIII]
Roβbach et Eduardo Stroebel,
qui liberalissime ut
collationibus suis uterer permiserunt,
necnon Hermanno
Stroux,
qui multos codices in Italia Galliaque servatos
mea causa evolvit.
SIGLA
CODICES
MEMORIA X:
G =
Guelferbytanus Gud. 294
K =
Cameracensis 842
R =
Parisinus Regius 6332
V =
Vaticanus 3246
H =
Hadoardi excerpta quae leguntur in Vat.
Reg.
Suec. 1762
B =
Bruxeliensis 5351. 2
raro allati
Gr. =
Gryphianus raro allati
M =
Ambrosianus T. 56
sup.
raro allati
P =
Palatinus 1514
X =
GKRV et (
ubi excerpta extant)
H
ALTERA MEMORIA (Y)
recuperatur e correcturis Vaticani (
V1
VcV2)
et e recentioribus codicibus (
ς)
ω =
consensus omnium codicum
COMMENTATIONES
Ba. =
Bake Scholia hypomne-
mata IV . 68–114
Bentl. =
Bentleii emendationes
quas Davisii editioni adiunxi
Rath 1805
Ha. =
Halm
Li. =
Lindemann
Mdv. =
Madvig
Mur. =
Muretus
Pl. =
Plasberg
Progr. =
ohlenz,
De Cicero-
nis Tusculanis disputationi-
bus.
Progr.
Gotting. 1909
Ribb. =
Ribbeck
Roβb. =
Roβbach,
De duobus
Ciceronis disp.
Tusc.
codi-
bus.
Philol. 63
p. 93
sqq.
Schue. =
Schuetz
Str. =
Str&
o:;
bel,
Die Tusculanen
im cod.
Vaicanus 3246.
Philol. 49
p. 49
sqq.
Turn. =
Turnebus
Va. =
Vahlen
We. =
Wesenberg,
Emenda-
tiones M.
Tullii Ciceronis
Tusculanarum disp.
Viburgi
1841–4 (
etiam in ed.
Turi
censi 1861)
[p. XXIV]
Amm.Ammon2 1912
Bai. =
Baiter 1861
Bouh.=
Bouhier 1560
Crat. =
Cratander 1528
Dav. =
Davisius 1709
sqq.
Doug. =
Dougan (
libri I.
II)
Cambridge 1905
Er. =
Erasmus 1525
Ern.Ernesti 1776
sqq.
Hei.=
Heine4 1892
Kl.=
Reinh.
Klotz 1835 (
cf.
eiusdem Nachtrkige und Berichtigungen zu Ciceros Dis-
putationibusTusculanis 1843)
K&u:;h. =
K&
u:;
hner5 1874
Lb. =
Lambinus 1566
Man. =
Manutius 1540
sqq.
Mos. =
Moser 1836
Mue. =
C.
F.
W.
M&
u:;
ller 1878
sqq.
Or. =
Orelli 1828
Po. Pohlenz(
libri I.
II) 1912
(
nonnunquam siglo '
Comm.'
indicatus)
Se. =
Schiche2 1907 (
cf.
eun-
dem in annalibus qui dic.
Jahrb.
d.
phil.
Vereins zu
Berlin 24. 27. 29)
Sey. =
M.
Seyffert 1864
Ti.-So. =
Tischeret (
post eum)
Sorof8 1884
Tr. =
Tregder 1841
Wo. =
F.
A.
Wolf 1792
sqq.
(
cf.
eiusdem scholarum excerpta in ed.
Orelliana)