Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constantii Caesaris cum cura in litteras digerendus est. de quo ego idcirco recusare non potui quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro quem de triginta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victoriamque 1 [2] nunc detinet; si quidem eo res processit ut mulierum [3] etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, 2 qui bellum Gothicum sua virtute 3 4 confecit, qui manum publicis cladibus victor imposuit, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani, a gubernaculis publicis depulit, qui, si diutius in hac esset commoratus re publica, Scipiones nobis 5 et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.