Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Male Regulato patricio Veronensi

Extremi, Male Regulate, versus
Mittuntur merito tibi, timentes
Ut nostras lacerare forte nugas
Ob nomen domini deique nostri
5Et saevos nimis in pedes agentes
Suras vulnera vel cruenta mactes.
Magnum praesidium petunt phalanges
Nudos post humeros, ferus potensque
Miles ponitur ultimis sub armis.
10Sis tutor mihi, perfidos, malignos
Perdas, concutias, trahas agasque.
Lex vult hoc facias: mali, molesti
Fas est te male regulate dicant.
Clari, candiduli, boni, modesti,
15Sanctis moribus, optimum probumque
Te dicunt; igitur tibi dicantur
Extremi, bene regulate, versus.


2. geometria

Quae numquam tetigi nec tangam metior astra.
Miraris? Centrum terra mihi satis est.


3. musica

Pectora dura canens moveo; stant omnia nostro
Munere, cor, sanguis, lumina, mens, anima.


4. astrologia

Quae non sunt, quae sunt et quae ventura trahantur
Si videt astrologus, non homo sed deus est.


5. rethorica

Rusticus est loquitur sine me qui; florida, picta
Verba ligant homines, verba ligant superos.


6. eadem

Laurea debetur linguae clarique triumphi
Si, cum vult, bellum sedat et arma movet.


7. dialectica

Descutiens verum, sinuosa sophismata solvo.
Corruit in tenebras me sine qui graditur.


8. grammatica

Omnes me sophiae partes genitrice creantur.
Do lumen cunctis, quod legis omne meum est.


109. eadem

Ut sine corde cadunt sensus, sine tecta columnis
Immotis, sine me dogmata quaeque cadunt.


10. eadem

Me pueri discunt, fateor. Penetralia nostra
Vir gravis atque senex vix tamen ingreditur.


11. pictor

Vivere si credunt homines quas pingo figuras,
Cur non has potius me genuisse putent?


12. sculptor

Quas sculpsi formis voluit dare Iuppiter umbram;
Non volui semet ars mea ne premeret.


13. aurifex

Artem si reddunt precium, res, munera, claram,
Ars nulla est clari clarior aurificis.


14. lanifex

Serica quid poscis vestes si vellera praebent?
Illa nitent, fateor, sed magis ista decent.


15. mercator

Astur, Arabs, Indus, Thrax, Celta, Sicamber, Alanus
Quas mihi dant merces, ad tua tecta fero.


16. idem

Fluctibus expono vitam varioque labori
Et rebus iustum non dare vis pretium?


17. aromatarius

Pocula, quae morbos pellunt, bellaria, nectar
Qui vendit, donat: nam sine dat pretio.


18. circulator

Non ego te fallo, fallit te mens tua; verba
Vana cupis, vanus quod cupis accipies.


19. idem

Decipit esca feras, volucres modulamina cantus
Dulcisoni, cupidos verbula blanda viros.


20. gladiator

Incautum non te feriam, cape spicula, si vir
Es fortis. Tecta gloria fraude cadit.


21. idem

Quid thoraca capis? Clypeo pugnemus et ense;
Or lorica tibi, cor tibi sit galea.


22. prestigiator

Sunt haec vera magis quam quae verissima cernis.
Verum pro vero quod capis esse puto.


23. idem

Non me scindentem, cum credas scindere linguam;
Dic: quam si facerem non magis hoc facio?


24. aula

Quo ruitis miseri? Fateor: sum candida, fulgens,
Aurea; non servis aurea, sed dominis.


25. unguentarius

Unge caput nardo regi, gaudebit, amabit;
Sed cum me sentit rustica turba, cadit.


26. faber ferraius

Me tinctum rides picea caligine: vobis
Haec ego do Siculus quae faber arma Iovi.


27. faber lignarius

Ars mea si magna est disces, cum quicquid in orbe est
Compositum vobis utile perspicies.


28. figulus

Non pudeat Samio te Massica fundere vase.
Vina bibit magnis Porsena fictilibus.


29. tonsor

Non vos barba facit Curios sanctosque Catones;
Sol decet ut clarus, clara decet facies.


30. bibliopola

Cur emittit gemmas? Haec est pretiosa supellex.
Quem latet hoc, veros non habet hic oculos.


31. lanius

Vita cadit, cibus est noster qui substinet illam.
Quisquis potest nostra vivere tutus ope.


32. architectus

Ars mea prima modum dat cunctis artibus; ars est
Maxima nam causis imperat ingenium.


33. nauta

Terra placet timidis; sulcat mare fortis et acer.
Rebus in eximiis est decus eximium.


34. pirata

Caelsa dedit superis superum rex sydera; terrae
Regna viris. Regnum qui capit ille sapit.


35. latrones

Non petimus vitam, da vitam vivere si vis;
Pauper non recta vivere lege potest.


36. leno

Dat victum meretrix; "Sordes fuge", consulis, "istas,
Da mihi divitias." Non peto consilium.


37. meretrix

Non mea forma placet quamvis sit splendida. Si me
In thalamis claudam, mater Amoris ero.


38. tubicen

Hinit equus cum me sentit; volat acta sagitta,
Lancea. Mars saevus voce mea loquitur.


39. tibicen

Accendo bellum Veneris, saltare choreas
Dulcisonis iuvenes cautibus et doceo.


40. sistra

Turba bovem Pharium cum flens Mephitica quaerit,
Compita per crepitum, tinnula sistra, damus.


41. Roma

Roma nihil Romae teneo; vis noscere causas?
Mascula da flammae nomina, cautus eris.


42. Venetiae

Quo sit Roma loco si nescis, respice nostrae
Arma viros, nummos, urbis et imperium.


43. eadem

Illyricus, Germanus, Arabs, Thrax, Sarmata, Gallus
Sub duce sunt nostro; quid furis Ausonia?


44. Neapolis

Sole, solo, populis, duce maxima, fulmine fortis,
Parva fui populis, principe, sole, solo.


45. eadem

Tres habui reges non reges tempore parvo;
Haud tribus ulla fui quae tribus una fui.


46. Mediolanum

Quod sum dives opum, bellis asperrima, posse
Me dicunt gentes dicere vel facere.


47. idem

Quid coelum spectas? Lodovicus proelia, pacem
Dat nobis; illum consule, vera canes.


48. Mantua

Moenia si spectes non urbs sum maxima, Turcum
Si, teneo parvo maxima regna sinu.


49. eadem

Pallade, Marte potens orbis sum Mantua non urbs.
Nam Maro sunt homines Turcus et innumeri.


50. Ferraria

Vis nostras uno laudes te dicere verbo?
Invicti dicas Herculis haec domus est.


51. eadem

Rex pulcher pulchram me fecit; respice tantum
Me, dices: "Magni principis hoc opus est".


52. Verona

Ver mihi perpetuum Veronae nomina praestat;
Sola habeo quicquid ver petit et genius.


53. Brixia

Vis ferrum, aes, aurum, vis vellera, Massica, fruges?
Me pete, gallinae lac dabo laeta Samos.


54. eadem

Egreditur semet, non Brixia se capit una est
Non una est. Magni rem tenet imperii.


55. aula

Invidiae rabies, aestus, dolor, anxia cura
Auratis claudunt toxica liminibus.


56. eadem

Si laeno es, paticus, parasitus, moechus, adulter
Me subeas. Nostra vir bonus arce cadit.


57. praefectus aulae

Si me Caesar amat, satis est mihi; sperno beatos,
Pauperibus noceo, vix mihimet placeo.


58. a secretis Caesaris

Cor regis video, curas et crimina: foelix
Talia si possem dicere. Sed taceo.


59. fortunatissimus eiusdem Achates

Non mea me virtus, non sanguis ad aethera duxit,
Sed bona sors; homines, credite, fata regunt.


60. idem

Curabam stabulum; socium sum principis: aequum est,
Qui non magna facit rex, facit ille nihil.


61. idem

Actum agit hic claros reddit qui lumine claros,
Lumina dans caecis, quae facit haec sua sunt.


62. dispensator eiusdem

Si rhombum nummis centum, si millibus aemi
Bis mullum, domini me gula lauta probat.


63. architriclinus eiusdem

Vult epulae potius ponantur ut ordine princeps
Quam cunei; verae dux ego militiae.


64. pincerna

Praegustans epulas, virus vel funera gusto;
Iure cado, mortis sum mihi causa meae.


65. idem

Mors vita est regum: credat qui vivere tuti
Non sumunt epulas qui neque vina bibunt?


66. idem

Regibus est quanto civis felicior ille
Qui vivens mortis non timet insidias?


67. decurio cubiculariorum

Armatus tueor regem ne forte cubantem
Qui feriat; regis sors mea candidior.


68. cubicularius

A thalamo numquam discedo: coeca libido est
Imperii servos si petit et thalamus.


69. idem

Oebalides veniet, vigilo; veniet Venus ipsa;
Expecto. Sic me noxque diesque premunt.


70. idem

Si gemit, accurro; mattulam si flagitat, adsum.
Si pedit, laudo; si cacat, olfacio.


71. pullus eiusdem

Recta fides vobis nihil prodest, candida nec mens,
Forma placet magnis candida Caesaribus.


72. idem

Si quis vasa dedit, si gemmas, coccina, mensas
Scire cupis, vultus respice sydereos.


73. idem

Vis fieri gratus regi? Non munera mittas
Aurea; fac roseo cum Ganymede cubet.


74. aulicus bonis institutus moribus

Si mitis, timidus; si claemens, foemina dicor;
Si prudens, fallax; si gravis, asper, atrox.


75. idem

Rusticitas pudor est sanctus, moderata cupido
Duricies. Scelus est non celebrare scelus.


76. spectatae et probatae fidei

Non fidei robur, non mores flagitat aula.
Perfidia est sanctam non temerasse fidem.


77. liberalibus formatus artibus

Si numeros scribo, rident, si metior astra.
Sunt his vina poli, sumen aprum numeri.


78. idem

Philosophum dicunt fatuum. Dementia summa est
Inter dementes dicere verba greges.


79. poetica insignis

Non Maro sic cecinit, docuit cantare Maronem
Mecenas. Doceas me quoque, magna canam.


80. idem

Frigore, sole, fame pereo. Vis carmina cantem
Optima? Turbatus non facit haec animus.


81. idem

"Hoc satis est", dices, "laudas me, carmina laudo".
Me laudas, vitam do tibi perpetuam.


82. citharoedus

Me mea plectra iuvant: miseri discedite vates.
Non habet unde brevem sumat Apollo togam.


83. morio

Dat mihi simplicitas vestes sextertia: cauta est,
Delectat reges quae mea simplicitas.


84. adulator

Plus placeo regi quam cor, quam pignora falsa
Me noscat quamvis dicere. Falsa probat.


85. idem

Fallere non scelus est poscit qui munere falli;
Ut mihi det nummos, non ego verba dabo?


86. servus

Sors mea tristis, atrox, duro sub vindice vivo.
Non bibo cum sitio, cum bibo non sitio.


87. idem

Quicquid ago nihil est; semper mihi verga minat
Exitium. Miser est qui male perdit opus.


88. idem

Frigora post aestus, incommoda, damna, labores,
Haec summa est merces, dedecus atque dolor.


89. idem

Qui servit ducibus, tumida qui vivit in aula,
Decidit aeger inops ut canis in palea.


90. scurra

Obsequor, applaudo, sic dulcia massica poto.
Rideat ut princeps, turpia quaeque decent.


91. Fortuna

Regna, aurum, gemmae, victoria, serta, triumphi
Sunt mea. Nihil prodest me sine quisque labor.


92. eadem

Demens, caeca, furens, gravis et temeraria dicor:
Sed qui me demens sic vocat, ille furit.


93. eadem

Per mare, per terras volitans, super aethera currens,
Non mare, non terras, sydera non habito.


94. eadem

Sum natura potens, coeli sum mobilis orbis,
Sum tenuis mundi spiritus; immo nihil.


95. eadem

Accipis haud quaerens si fulva monilia, nummos
Haec tibi sola volens dona superba dedi.


96. Casus

Quae vis fortunae est? Qui se ratione tuetur
Est mihi cum brutis; sors ego sum pecudum.


97. Sors

Lusibus atque iocis dominor, sum tessera, talus,
Me fortuna super vina dapesque tulit.


98. Fatum

Hoc fatum dicunt quod fatur Iuppiter illi
Qui tempus solis vocibus omne terunt.


99. idem

Non valeas quamvis fatorum rumpere foedus,
Non tamen haec cogunt quod facis, ut facias.


100. idem

Vis dicam quid sim? Causas simul aspice iunctas,
Ut duo, tres, unus has simul accumulant.


101. idem

Libertas nostris coniuncta est viribus; astra
Summa licet moveant, non tamen illa trahunt.


102. Liberum Arbitrium

Astra quid accusas? Damnat te saeva voluptas,
Non Deus. Omne scelus quod facis, ipse facis.


103. Mundus

Est mea vita brevis, spes in me nulla salutis.
Hospes abi. Quid stas? Non tua regna colis.


104. Caelestis Patria

Felices vivent animae quae vivere nolunt.
Ille sapit vere qui bona vera petit.


105. Beata Virgo

Vestales ardent flammae sub pectore nostro.
Ponere me nolens Romula gens posuit.


106. eadem

Ante fui coelum quam volveret aureus axis.
Natales vidit bis mea vita meos.


107. eadem

Bis tria si iunges, iunges mea numina; solum
Unum addas. Matris nomen erit tenerum.


108. eadem

Virgo Deum peperi; miraris? Semine nullo
Quae gravis est salva virginitate parit.


109. eadem

Quod clausi parvo non clausi pectore. Coelum
Exiguus venter non capit atque capit.


110. eadem

Ianua, praesidium, portus, terrae, aetheris unda
Sum. Sine me grata est gratia nulla Iovi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: