Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Laurentium Medicen virum clarum de libro, | quem paucis ante diebus ad eum scribens miserat

Cum, tibi quem dederam, caperem mihi forte libellum,
Laurenti, patria dum procul urbe manes:
E Medicum - exclamat - quo me deducis asylo?
Quo manus, heu, tantum me rapit ausa nefas?
5Aut igitur Pisas, quo se modo contulit heros,
Mittito, quo dominus maluit ire meus,
Aut ego te fugiens totam clamabo per urbem:
Non tuus, at Medicis sum liber usque mei!


2. de ingenti quodam munere a Laurentio Medice in eum collato

Quam magnus, Medices, iam sis, quam summus haberis
Omnibus in terris, hinc tueare licet,
Cum modo non tantum superes virtute togatos,
Insignes placidis quos tulit Arnus aquis,
5Sed quoque qui longos Romam duxere triumphos
In Capitolinam, templa vetusta, domum -
Ii, quia mortales ipsos vicere sub armis,
Quicquid et humana vincier arte potest -.
At, me dum tanto, Laurenti, munere donas,
10Rebus ut hoc possim consuluisse meis,
Per me vim fati duram superasse videris,
Vix ea cum summo sit superanda Iovi.


3. ad Angelum Politianum de Homero, quem hortatu | Laurentii Medicis in Latinam transfert linguam

Tu licet, ingenio dum sacrum vertis Homerum,
Macte puer, laudes promereare novas,
Te tamen, o vates, si quicquam credis amico,
Angele, promeritum palma secunda manet.
5Nam, velut in superis laus est quoque prima Tonantis,
Siquid ab imperio causa secunda facit,
Sic Medicis nostri laus est quoque prima iubentis
Carmen ut efficias: palma secunda tua est.


4. ad Nicolaum Michelozium Laurentii Medicis scribam

Sis quicquid tentas quanvis foeliciter ausus,
Sive facis carmen, seu pede liber eas,
Officiumque tuum cunctis spectetur amicis,
Laudibus et probitas sit tua digna novis:
5Non tamen est in te signum, si cuncta requiram,
Quod probet ingenium plus, Micheloze, tuum,
Quam quod te Medices legit magis omnibus unum,
Ut grave quicquid habet detegat ille tibi.


5. ad Laurentium Medicen | de Iulio Caesare ac de Livio historico

Caesar ut hos, breviter qui res quascunque notarunt,
Vicit et ingenio, vicit et arte viros,
Dum bene quae gessit pariter doctissimus idem
Descripsit brevibus singula quaeque notis:
5Sic Titus hos itidem superat certissimus auctor,
Qui verbis scribunt pluribus acta ducum,
Doctus in historiam redigit dum Livius amplam
Romanus quicquid gesserat ante pater.


6. de villa quam Laurentius Medices maximis | sumptibus in monte Chaiano aedificare instituit

Divitias fuerit licet admirata vetustas
In Crasso, summas dum cumularet opes;
Scipiadae quanvis animum mentemque benignam
Iactitet in patriam Martia Roma suam,
5Aut animo Caesar quam magno Iulius esset
Quam foret aut doctus saecla vetusta notent;
Si Mecenatem veteres cecinere Quirites,
Vatibus attulerat qui decus omne sacris,
Aedes Luculli stupuit si Tybris et amplis
10Atria porticibus structa sub urbe Remi:
Nos tamen haec, Medices, animo spectamus ab uno,
Dum capis ingenio singula quaeque tuo.
Nam, bene cum dederis reliquarum maxima rerum
Signa prius, numeris rite canenda novis,
15Condere quam cupias ostendis montibus arces,
Tu modo cum villas aedificare pares,
Laurenti, quales Lucullus struxerat olim,
Urbis et in morem surgere iussit opus.


7. epitaphium Finae Geminianensis puellae sanctissimae

Fina, colis sancte vitam dum, silvia virgo,
Scandis in aethereas, candida facta, domos.
Est animus certe superas revocatus in oras:
Corpus, quod superest, haec brevis urna capit.


8. de mausoleo, quod patri et patruo | Laurentius Medices faciundum locavit

Desinat Eneas celebrarier amplius, olim
Anchisen quanquam substulit ille patrem,
Ossa pia quanquam genitoris condidit urna
Atque patri, sapiens, annua sacra dedit,
5Ne ve sepulchra suis deducta per aera summum
Laudibus in caelum Cares, ut ante, ferant:
Ipse ducem sacro Phrigium quia vincis honore,
Inferias patruo dum facis atque patri.
Marmore praeterea quod surgit et aere polito,
10Iam nunc arte nova quod tibi constat, opus,
Laurenti, superat Cariam superatque laborem
Icareum, Medices dum capit urna sacros.


9. cur non ita frequenter visat Laurentium Medicen | ut antea consuerit

In te summus amor cum sic mihi crescat in horas,
Maius ut hoc, Medices, nil reperire queas,
Cur tamen hinc ego te visam minus, accipe causam,
Nec nisi vera puta quae tibi verba feram:
5Numen inest oculis, hominem sonat inde nec ipsum
Vox tua, perpetuis aequiperanda deis,
Unde fit ut nequeam, cum sim mortalis, honores
Ferre novos, superi quos tribuere tibi.
Sic ego quod cupio fugio tamen, ire nec ausim
10Huc, ubi sunt Medicae numina magna domus.


10. ad Laurentium Medicen de bello | quod Xistus pontifex maximus Tyfernatibus intulit

Iupiter ut dextra fulmen tenet ipse tricuspes,
Quo, bonus, e summa puniat arce dolos,
Sic tu fers pacem dextra bellumque sinistra,
Laurenti, Medicae fama decusque domus.
5Quae gerit at suavem Tuscis placidamve quietem
Civibus, illa manus nocte dieque patet;
Clauditur haec rursus, Martem quae continet acrem,
Ni fuerit causa pacis, aperta, bonae:
Accidit ut nuper, Latius cum forte sacerdos
10Fideret Etruscas laedere fraude domos.
Nam, simul ostendis, bellum qua clauditur ipsum,
Hostibus hanc, Medices, velle aperire manum,
Deponunt animos ponuntque ferocia corda,
Teque domum celeres ire volente parant.
15Sic, tu cum pacem dextra bellumque sinistra
Usque geras, patriae servit utrunque tuae.


11. de solemni die, quo divus Cosmus | frequenter ab omnibus celebratur

Ecce, dies Cosmi redeunt, redit actus in orbem
Cultus et a vestris qui fuit annus avis.
Huc bonus, anne, veni semper, Medicumque Penates
Laetius ut videas, huc bonus, anne, veni:
5Ut, cum ceptus honos, Medica tum stirpe videbas
In tota veluti grandius urbe nihil,
Hac sic stirpe, colet dum te Laurentius heros,
Conspicias toto maius in orbe nihil.


12. ad Laurentium Medicen febricitantem

Cum deus aspiceret veluti te sontica febris
Laedere, Laurenti, protinus ausa foret,
Increpat indignans scelus hoc, graviterque minatur,
A te ni saevas comprimat illa manus
5Id fore, quod, nimis imprudens Epimetheus ante
Quam male morborum vas aperiret, erat:
Febris ut angusto latitans et carcere caeco
Sit, tua ne, Medices, laedere menbra queat.


13. ad Laurentium Medicen intra cubiculum, | clausis hostiis, se continentem propter morbum

Cum nequeam lapides penetrare nec hostia clausa,
Sim quia mortali corpore pondus iners,
Hanc tibi mitto deam, Medices; nanque ire per omnes
Difficiles aditus, non onerosa, potest.
5Haec referet tibi prospiciens quae pulcher Apollo
Concinit aurata carmina sancta lyra.


14. ad Laurentium Medicen de foedere | cum Venetis atque cum duce Bebriaco percusso

Vivite, Tyrrheni, iam nunc foeliciter omnes,
Nam renovat Cosmi saecla priora nepos!
Hoc decus omne tuum, Laurenti, maxime rerum,
Haec tibi pro pacis munere palma datur!
5Tu Venetos nobis percusso foedere iungis,
Quod queat inter nos solvere nulla dies;
Anguigeroque duci, Medicum qui maximus hospes,
Consulis, ut statuat continuare fidem,
Ut tibi cogantur saevi parere tyramni,
10Ocia dum patriae tam dabis ampla, pater.


15. ad Octavianum Ubaldinum

Ubaldine, decus Phoebi, decus atque sororum,
Quas sacra Permessi fluminis unda lavat:
Scripsimus in fratrem quod nunc gravioribus ausis,
Carmen id, o princeps, te rogo, docte, legas.
5Lumine sed placido: nam, si Federicus, honori
Quae damus, haec frater sentiat esse tibi,
Non aliter quam si Phoebus probet illa, probabit,
Ducet et ingenio digna futura suo.


16. de liberalitate, qua usus est Iulianus Medices in eos, | qui in certamen equitum hastatorum illum sunt secuti

Cum modo quos, Medices, sumptus mecum ipse voluto
Feceris aut quantas fuderis, acer, opes;
Rursus et argenti quae pondera, rursus et auri
Omnibus, en, hilari sint data fronte tuis,
5Aut quas sericeas vestes, quae dona dedisti
Cuilibet, in pugnam qui comes ante fuit;
Aut, ubi, Iane, domum victricia signa tulisti,
Quam data sint multis munera multa viris,
Ut Macedum fueris priscos imitatus honores,
10Quos bonus in dando rex sibi nactus erat:
Te graviter doleo, cum sint ea maxima, summum
Scriptorem rebus non habuisse tuis.
Siquando dabitur ne grandia facta canentem
Me fortuna suis privet acerba bonis,
15Tunc me non humilem spectabis in arma poetam
Surgere et in Medices condere carmen avos.


17. de admiratione, quam legatus Venetus suscepit | de pulcherrima domus Medicae supellectile

Miratur Venetus thalami genialis honorem
Maximus, et vestes, vir memorande, tuas,
Miratur veterum effigies atque ora Quiritum
Quae, presso servans aere, vetusta tenes,
5Miratur pluteum tot magna volumina habentem
Priscorum, quot nunc nemo referre queat,
Miratur tabulas pictas, miratur et arma,
Tu quibus hanc urbem semper ab hoste tegas,
Miratur galeasque graves, miratur et enses
10Ordine dispositos in loca certa novo,
Octavi, decus egregium, miratur et oris
Effigiem, superest quae tibi pulchra domi:
Sed nihil, ut dixit, nihil est, si cuncta requiram,
Omnibus his Venetus quod probet ille magis,
15Quam mores faciles, quam mitia verba loquentis,
Quam probat ingenium mitius inde tuum,
Cum tibi, Laurenti, clementia summa nitescat,
Virtuti, Medices, gloria prima tuae.


18. in Amabilium obtrectatorem

Nuper, Amabili, nostras pervenit ad aures
Ut laceras verbis carmina nostra malis,
Quodque nimis Medicen laudem me carpis, ineptus,
Cum quae summa canam facta minora putes.
5Desine: nam tanti non te faciemus, ut usquam
Desistam Medicum tollere in astra decus.
Nam, quod et ad modulos iam pertinet, improbe, nostros,
Quos ais et numeris, stulte, carere bonis,
Non est quod doleam: nam, si mihi nullus adesset
10Ex his, qui graviter carmina nostra probant,
Sit satis id signi, quod sint haec optima, cum tu
Dixeris haec stulto displicuisse tibi.

19. ad Bernardum Bembum legatum Venetum | de libro, quem ille apud se diutius detinuerat

Dic mihi, quid tantum Veneta remoraris in aula,
Dic, qua, parve, mihi fretus es arte, liber,
Aut quae te tantum fiducia cepit, ut illic
Ponere iam sedes nunc meditere novas.
5Desine: privati non est domus illa, sed amplum
Legatum Veneti quae capit, ampla, ducis,
Cui dedit ut noscat divini aenigmata iuris
Iupiter atque artes Calliopea suas.
Adde huc egregios iuvenes, quibus altus Apollo
10Dictat inaurata carmina blanda lyra:
Hi ne forte tuas carpant, indocte, fabellas,
Si sapis, ergo domum, parve libelle, redi!


20. de Laurentii Medicis duorum falconum | alterius fuga, alterius morte

Quod tibi tam fortis liquidum petat aethera falco,
Ut sibi cum gruibus bella gerenda putet -:
Non te, Laurenti, dominum fugit ille benignum,
Nec fugit imperium mitius ille tuum,
5Sed fratrem duro quae nuper aquatica collo
Avis iniqua tulit, hanc det ut arte neci;
Nec contentus ea, quae fratri vulnus in alam
Confodit, in totum saeviet usque genus.
Post, ubi perdiderit gentem, pius ille, nefandam,
10In fratrem tantum quae fuit ausa nefas,
Falconis manes rediens geret, ultus, adempti
Hostibus a victis, parta trophaea, tibi.
Hinc, ferat ut domino solatia magna dolenti
Et tua, quae tuleris, danna rependat, ovans,
15Unus tot rapido praedas dabit ille volatu,
Quot simul ii fratres ante dedere duo.


21. de morte Contessinae infantis, Laurentii Medicis filiae

Audissem natae fatum cum moestus acerbum
Atque domum peterem tristior inde tuam,
Illius, o Medices, nota mihi maior imago,
Limine subsistens, talia voce dedit:
5Quod tibi querenti fuerat dicturus Apollo,
Hoc ego, Nalde, tibi nunc, dea facta, canam.
Instaret nobis aliquid cum triste futurum
Idque ratum faceret Parca maligna nimis,
Iupiter ingemuit Medicam vi laedier ulla
10Progeniem, cuius maximus auctor erat.
Cum tamen obstarent contra luctantia fata,
Nil quibus invitis Iupiter ipse potest,
Quod fuit, obtinuit, levius pro tempore dannum:
Ut caderem saevae facta rapina neci,
15Tot pater at magnus venerandaque mater in annos
Viveret, ut natos cernat uterque senes.
Dixit, et in verbo torquens vestigia: Patri,
Nalde, velim referas haec mea dicta. Vale!


22. de pisce a Laurentio Medice capto, qui tamen | comitis Laurentii prius piscantis bis filum hami abrupisset

Iret in antiquum Medices cum forte Mucellum,
Ut levet a cura membra soluta gravi,
Ac Sievem peteret Laurentius acer, ut illic
Fallaci pisces gutture figat acu,
5Qui comes astiterat vitreum proiecit in amnem
Fila, quibus pendens hamus aduncus erat.
Piscis at illa tamen cum bis fregisset ibidem
Abrumpens fati fila severa sui,
Hamos ore tulit binos, quos merserat undis
10Ille, prior Medici qui comes ibat ovans.
Increpat id summens alium Laurentius hamum
Magnus, ut in liquidas inde remittat aquas.
Mira canam, sed visa tamen: qui fata parantem
Bis quoque fugisset, piscis, iniqua prius,
15Hamum sponte subit, Medices, quem forte regebas,
Ecce, volens domino cedat ut ille tibi -
Cui quoque fors cunctos cedens tribuisset in annos
Quaelibet imperio rite movenda tuo! -
Detegat atque hamos in viscera caeca latentes.
20I nunc, et Medici furta tegenda puta!


23. ad Phoebum scribam Venetorum

Phoebe, decus Venetum, patriam qui legibus aequis
Instruis et monitis tollis in astra tuis:
Quam bene conveniunt quae nomina magna parentes
A puero iam tunc imposuere tibi.
5Nam, velut in superos Phoebus moderamen equorum
Suscipit et clarum conficit orbe diem,
Sic tu quod pater instituit Venetusque senatus
In lucem profers, Phoebe verende, novam,
Cum dux quas iubeat, patribus de more vocatis,
10Quasque, bonus, leges sanciat inde pias,
Has prius ingenio sic tu mediteris et arte,
Consiliis agitans quaeque futura bonis,
Ut modo non aliter Venetos splendescat in omnes
Lux tua per Latias maxima facta domos,
15Quam totum Phoebi lux se diffundat in orbem,
Qua nihil astrifero fulget ab axe magis.


24. ad Iulianum Medicen

Cum mihi quot meditor fortunae commoda desint,
Utque suis ea me privet iniqua bonis,
Tu, grave ne doleam, causa es: quia, quod negat illa,
Suggeris hoc opibus, Iane benigne, tuis.


25. ad Nicolaum Burgesium Senensem

Haec aqua, Burgesi, quae mentem et corpora sanat,
Ut reor, Aonio ducit ab amne caput.
Nam, velut Emonia qui se deus abluit unda
Corporis et curas ingeniique subit,
5Sic, ubi tot ciatos Burreo e fonte bibisti,
Libera quot morbis reddere membra valent,
Factus es hinc reliquis adeo sapientior unus,
Ut praecepta tuis vel dare summa queas.


26. ad Bartholomeum Scalam

Cessaris quanvis dudum conscribere carmen,
Usaque nec solito sit tua Musa pede,
Non tamen amisit studiumque artemque canendi,
Sed retinet veteres doctior illa modos.
5Nam, tu dum Tusci geris alto in corde Palati
Curas, dum patriae scribis et historias,
Haec et in Aonias sic est versata puellas,
Sic ibi cantantes est imitata deas,
Ut, cytharam nunc, ecce, novam dum, Scala, resumis,
10Pieria assiduos vincat in arte viros.


27. ad Bernardum Michelozium

Cum modo consulerem Musas, Bernarde, canenti
Quae tibi praecipue laus tribuenda foret,
Me dea, quae reliquis formosior una deabus,
Duxit in umbriferum, Calliopea, nemus. [undis
5Atque ibi: Quam lympham - dixit - superantibus
Et Aganippeo serpere fonte vides
Fluminis in morem, ni me modo pulcher Apollo
Decipit, est vates, qui tibi, Nalde, canit,
Qui tibi Pieria cecinit, Michelozius, arte
10Carmina, quae laudes sint habitura novas.
Cui si noster amor cunctos bene crescat in annos,
Si colat altrices nos, velut ante, suas,
Protinus Hesperias nomen sic fundet in oras,
Famaque per Latias sic erit aucta domos,
15Cernis ut hinc tota fluvium regione vagari,
Qui nemus hoc vitrea prorsus inundat aqua.


28. ad Bernardum Bembum legatum Venetum

Mittimus, e nostro nuper quae misit agello
Villicus, o princeps, persica poma tibi:
Quae sint pauca licet, tamen his quoque plura daturus
Sum, modo promissis manserit ille suis.


29. ad Bernardum Bembum legatum Venetum | de persicis ad eum missis, quae superfuerant

Armatus curva quanvis cum falce Priapus
Arbore servaret mitia poma super,
Non tamen hinc potuit nocturnos pellere fures,
Quo minus in media persica nocte petant.
5Et, nisi quod scelus hoc clamasset protinus ille:
Servantur Veneto qui rapis ista patri!
Omnia clam raperent. Tua sed reverentia, princeps,
Fecit, ut hi sinerent haec superesse tibi.


30. ad Bernardum Bembum legatum Venetum | de laudibus Francisci Petrarchae atque eius pudicitiae

Parcite, qui verbis Petrarcham extollere vultis,
Dicere, quae cecinit, vera fuisse minus.
Acrior humani quanto fuit ignis amoris
Aut quanto in dominam verior ardor erat,
5Acrius hoc tanto virtutem est ille secutus,
Sanctius ingenium praestitit inde suum,
Certando superans duro saeva Cupidinis arma
Ille pudicitiae summa trophaea tulit.
Maior enim virtus hostes superare protervos,
10Quam si, nihil efficiens, ocia lenta colas.


31. ad Bernardum Bembum legatum Venetum | de bucolicis a se in Laurentium Medicen scriptis

Bembe, Siracusio quae sunt mihi condita versu,
Haec rogo te placido lumine pauca legas,
Acer ut inspicias siquid valeamus, in altos
Dum saltus Medicas ductito pastor oves.
5Nam, si digna tuo censebis amore futura
Atque putes oculis illa legenda tuis,
Non ego mox dubitem consurgere in arma ducesque
Et canere altisono gesta notanda pede:
Iudice sic fiam tanto te, Bembe, superbus,
10Sic mihi cuncta dabit, te duce, Musa volens!


32. ad Bernardum Bembum legatum Venetum | de carminibus a se in Iulianum Medicen conscriptis

Cum miranda forent quae maxima Ianus in armis
Gessit et integram non habitura fidem,
Carmina mitto tibi, quibus haec memoramus in aevum
Singula, quae Medico sint bene gesta duce,
5Ut, quantum fidei gestis praestantia rerum
Eripit et vero quaeque minora facit,
Tantum voce tua, gravior cum testis adesses,
Omnibus his valeas addere, Bembe, fidem.
Rebus enim cunctis praesens cum forte fuisses,
10Legatus Veneta missus ab urbe, pater,
Atque prior fieres podio spectator ab alto
Quae Tusci duro bella tridente gerant,
Qualis et ornatus Medici, quae pompa subesset,
Ut nisi qui vidit credere ficta queat,
15Est tua quae gravitas possit ea gesta referre,
Maxima, Bembe, licet, vera fuisse tamen.
Nemoque tam sancto te quicquam teste negabit,
Haec putet at numeris vera fuisse tuis.


33. ad Bernardum Bembum legatum Venetum | de duobus argenteis vasculis, quae ad eum, | qui duos dono dedit libros ei antea, miserat

Quam sis magnificus dandis, quam magnus haberis
Muneribus, vel sit quam tibi larga manus,
Optima, Bembe pater, nuper documenta dedisti,
Omnibus illa quidem rite probanda bonis,
5Argento e solido pateras cum, Bembe, bilibres
Tradideris iuveni, qui tibi dona tulit,
Sed tam parva tamen, pars ut vigesima posset
Reddere pro meritis praemia certa suis.
Cum tibi donavit parvos ita, Bembe, libellos,
10Ut manus hos eadem summeret una duos,
Quam tamen hinc sapias licet aspectare volenti,
Quam modo Pieridum te novus ardor habet:
Nam, foret insignis geminorum nomine vatum
Cum liber, ac propria scriptus uterque manu,
15Illa facis tanti tam parva volumina, magno
Prorsus ut argenti pondere habenda putes.


34. ad Iohannem ...

Gratulor ingenio tot maxima facta gerenti,
Gratulor et studiis, dulcis amice, tuis,
Cum tibi pro meritis tribuat Florentia tantum,
Dum leges patria condis in urbe novas,
5Quantum Lacedemon tribuit bene grata Lycurgo,
Civibus ut sanxit iura tenenda suis.
Hac igitur memorandus eris pietate, Iohannes,
In patriam dum sol lucis habebit equos.


35. carmen Petrarchae in Latinos conversum numeros

Abstulit, heu, nullis parcens mors improba laurum,
Quae fuit aestivo mollis in umbra cane,
Languenti graviter suaves quae rursus odores
Miscuit, heu, fesso portus et aura mihi.
5Ac, veluti Phoebum tristi soror occulit umbra,
Tollitur ex oculis lux ita summa meis:
Hinc rogo me rapias, quae, mors, mihi danna tulisti;
Hei, mihi sic animum vexat acerbus amor!
Tu breve dormisti spatium, pulcherrima rerum;
10Nunc tamen, e somno libera facta, manes
Hic, ubi caelestes inter versata beatos
Te similem summi conspicis esse Iovis.
Sis licet at mentes inter celebrata supremas
Notior in superas inde futura domos:
15Hic tamen aethernum, siquid mea carmina possunt,
Dicetur toto nomen in orbe tuum.


36. in Simonettam morientem puellam pulcherrimam

Mortua candidior cum sis quam viva fuisses,
Pulchrior inque nigro cum videare rogo,
Te reor hinc stellas iam nunc petiisse volantem
Huc, ubi quam fuerat forma sit aucta magis.


37. ad Laurentium Medicen | carmen de laudibus Simonettae morientis scribentem

Extant signa quidem sis cur, Simonetta, nitenti
Iuncta polo, veluti qui cecinere ferunt.
Sed nihil est, vero quod nunc mage congruat ipsi,
Aut te divinam quod probet inde magis,
5Quam facit ingenio Medices Laurentius acri,
Dum caeleste tibi cantat in esse decus.
Nam, te cum videat superos habitare Penates
Et numerum nitidis addere syderibus,
Divinum sacro carmen tibi protulit ore,
10Ut tuus ex merito sic celebretur honos.


38. ad Bernardum Bembum de carminibus ad eum missis, | quae longe antea scripsisset

Bembe, quod a puero cepi modularier olim,
Carminis exemplum nunc ego mitto tibi.
Cuius et in primo spectabis, amice, libello
Quas amor in miseros ventilet usque faces;
5At liber inde dabit, fallor nisi, Bembe, secundus
Quicquid et in varios haec mea Musa canit;
Tertius hinc Medicum summos meditatus honores
Dicet Apollinea facta canenda lyra.
Ergo, siqua tui vatis tibi cura supersit,
10Te precor haec hilari singula fronte legas,
Ut tibi cui notum quae mens animusque futurus
Sit mihi Pieria bella referre tuba,
Haec quoque nosse queas teneris, Bernarde, sub annis,
Quae lusit numeris prima iuventa suis.


39. ad Bernardum Bembum de duabus epistolis, | quae versibus ad eum scripsit

En tibi bina, pater, quam Naldus, epistola, mittit
Naldius, ingenio non aliena tuo:
Altera, legitimum castumque notabit amorem,
Cuius inest Helenae maxima cura tuae,
5Altera quam caste te gesseris usque docebit,
Orator Veneta dum procul urbe manes.
Siqua meis aderit numeris tibi forte voluptas,
Pars decet uxori sit sua, Bembe, tuae:
Femina nam Venetas inter primaria cum sit,
10Castior Illyricas inter habenda nurus,
Convenit ut partes ex te cognoscat honoris,
Est quem carminibus nunc habitura meis.
Coniugis ergo piae si iura pudica movebunt,
Atque eris uxori par in amore pari,
15Es velut, ista leges Helenae, quaecunque fuerunt
De se, Bembe, mea scripta notata manu,
Ut sciat haec, nuribus quae sint praeconia castis
Laudis, et ingenio gaudeat illa suo.


40. ad Bernardum Bembum legatum Venetum | de eius a Florentina urbe discessu

Siquis erit, sortes hominum qui ducat iniquas,
Aut putet in terris qui nihil esse diu,
In te convertens oculos, Bernarde, videbit
Rebus in humanis longius esse nihil,
5Atque hunc, Socraticos monitus qui scripserat olim,
Vera quidem veris concinuisse modis,
Usque voluptati cum dixit inesse dolorem,
Triste quid ut semper subsequeretur eam.
Nam te quid Tusca iam pridem vidimus urbe
10Laetius aut quem nunc diligat illa magis?
Te pueri iuvenesque simul florensque senatus
Et colit et laudes tollit in astra tuas;
Teque domus Medicum summo dignata decore
Delitias patriae te putat esse tuae;
15Teque pii vates numen venerantur amicum,
Quisquis et Emonio mersit in amne caput,
Ut te legitimum meritis pro talibus in se
Iure suo vocitet quaeque Camena patrem:
Sed nihil ista iuvant, urbs te cum maxima rerum
20Iusserit in Venetos nunc remeare Lares.
Sic, cum summa, pater, de te sit sumpta voluptas,
Dum licet, atque tuo dum datur ore frui,
Sit dolor ipse gravis, quem nunc subeamus, oportet,
Discessu qui nos tam premit usque tuo.


41. ad Bernardum Bembum de periculo quod subiit | non procul ab urbe Florentina, dum honorificentissimo | Venetae legationis munere perfunctus in patriam rediret

Audieram veluti tu saeva pericla subisti,
Exciperet cum te quartus ab urbe lapis.
Nec mora; consului Tyrrheni oracula Panis,
Qui deus ex aditis hos dedit ore sonos:
5Moenia cum nollem tali privata decore
Tusca, quidem Bembus qualis in urbe fuit,
His iter in patriam manibus cum carperet acer
Disrupi subito frena fugacis equi,
Prorsus ut augurio graviori territus ille
10Mallet in Etruscas inde redire domos.
Haec ego: sed frustra! Nam, cum Laurentius acer
Traderet huic mulum, quo bene vectus erat,
Ausus, Nalde, fui, Medicum devinctus honore,
Amplius in Bembum non ego ferre manus.
15Sic abit is, liber, vel moenia tristia linquens,
A quibus, heu, lachrimas vidimus ire pias.


42. ad Petrum Mulinum legatum Venetum

Forsitan, ante, tuos me non celebrasse Penates
Miraris, decuit me velut ante, pater.
Desine mirari: non est tua culpa, benigno
Ingenio capias cum, Petre, quenque tuo;
5Hac quoque me culpa penitus caruisse necesse est,
Usque tuos cupiam cum celebrare Lares.
Est tua sed gravitas oris tibi tanta severi,
Deque tuo tantum provenit ore decus,
Dum quod Aristotelis tradit, quod docta vetustas
10Pellegis et quicquid dogmata prisca monent,
Ut neque philosophi gravitatem attingere possim,
Assuetus levibus, Petre verende, modis.
At, cum conspiciam, divino accensus amore
Ut summi cupias scandere summa poli,
15Ut teneas quicquid de se natura deorum
Tradidit et superas quis regat arte domos,
Horreo tum vero divinum attingere honorem
Protinus atque tuas inde subire fores.


43. ad Bernardum Bembum de febri quae eum statim, | ubi Venetias rediit, acrior invaserat

Audierant in te Lydae modo, Bembe, Camenae
Sontica quam graviter sit scelus ausa febris,
Hinc adeunt Phoebum, medicas qui tradidit artes,
Talibus ac faciunt talia verba modis:
5Phoebe, decus vatum, sanandi et corporis auctor -
Utraque nam, pater, est subdita cura tibi -,
Orator Tusca Musis comitantibus urbe
Ut Bembus rediit, pulcher Apollo, tenes,
Nec fugit in Venetos quot sint sua praestita cives,
10Quam bene se in patriam gesserit ille suam.
Cum tamen haec ita sint, in Bembum protinus ausa
Est febris ignitas torrida ferre manus.
Ergo, per currusque tuos lucemque tuam, te
Optima nunc petimus pharmaca quaeque feras.
15Expetit hoc virtus, ut morbo liber ab omni,
Usque valens patriae consulat ille suae.
Annuit, et dixit: Fiet quodcunque petistis,
Bembus Apollineae summat ut artis opem.


44. ad Laurentium Medicen de Cosmo eius avo

Ecce, dies rediens augusti primus adest, qui
Semper honoratus, semper acerbus erit,
Hoc quia nos Cosmo moestas sacravimus aras
Fudimus atque piis annua tura focis.
5Sancte pater patriae, Lydos, velut ante solebas,
Dum coleres terram, respice, Cosme, Lares:
Candidus a nobis pestem defende malignam
Atque gravem Tusca pellito ab urbe famem.
Quod satis efficies, magnum si, Cosme, nepotem
10Servabis, Latii qui decus omne soli.
Hoc duce non hostes unquam metuemus iniquos,
Sed bona tranquillae tempora pacis erunt;
Hoc duce dira lues Orcum trudetur ad imum,
Saevior Etruscos nec grave morbus aget,
15Quin aderit pleno semper bona copia cornu,
Latius ut fruges spargat amica novas.
Ducito, Laurenti, vatem tibi vera canentem,
Si verus monitis implet Apollo suis.


45. ad Laurentium Medicen

Siquid avo debes, siqua est reverentia patri
Debita, si Musis debitus extat honos,
Hos lege, quos versus Erato dictavit amanti:
Praescripsit monitis haec mihi diva suis,
5Ut canerem Cosmumque prius Petrumque parentem,
A te siqua petens obtinuisse velim.
Nam fore dicebat, sequerer si iussa monentis,
Ut legeres oculis carmina nostra bonis.
Cui cum paruerim, facias decet ista libenter:
10Est dea, quae de te vaticinata mihi.
Quod, nisi Cosmus avus, nisi me pater ipse iuvabit,
Proderit atque mihi nunc nisi Musa volens,
Laurenti, non est quod iam implorare queamus,
Ferre nec ulterius quod mihi possit opem.


46. ad Laurentium Medicen

Te rogo ne nostri quoquam tibi cura recedat,
Ne ve sinas zephiros verba tulisse mea.
Optima quaeque dies fugitat, nec Parca tenorem
Improba desistit continuare suum:
5Qui puer incepi Medicos celebrare Penates,
Albescit capiti tempus utrunque mihi.
Lustra quot, heu, iam tunc, quot praeteriere kalendae,
Quot mihi promissi praeteriere dies!
Si patiare, suis qui te coluere Camenis,
10Versibus ac Medicam qui cecinere domum,
Aut inhonoratos aut laudis egere merentes,
Hinc, tibi, Laurenti, gloria nulla venit.
Ergo nec expectes, spes o fidissima nostri,
Siquid es in vates exhibiturus opis,
15Dum premat aut fatum, caros aut inde necesse
Sit, male ne pereant, deseruisse Lares.


47. ad Laurentium Medicen

Mutius ut quondam, sacros qui tempserat ignes
Hic, ubi deceptam torruit ille manum,
Tercentos dixit Romae iurasse Quirites,
Linqueret ut Latiam Porsena victus humum:
5Sic modo, Laurenti, mea nunc epigrammata contra
Iurarunt qua te protinus arte petant,
Multorum donec, Medices, superatus ab uno,
De multis unum quae volet efficias.


48. in Matheum Palmerium

Siqua tui vatis Mathei cura tenet te,
Si, dea, promeritis es neque grata parum,
Hunc ne, Musa, sinas verbis lacerarier atris,
Ne ve sit ut linguis praeda futura malis.
5Aonas in montes quoniam deductus, ab antro
Hausit Apollineo, Phoebe, quod arte mones,
Scriberet historias illinc ut doctus et acri
Tempora digereret quaelibet acta nota,
Bellaque narraret, populus quae Tuscus in oris
10Parrasiis fausta maxima gessit ave,
Ut praecepta daret vitae civilis in omnes,
Civibus illa quidem rite tuenda bonis,
Denique vel quicquid memorat Cumea Sibylla,
Cui comes extiterat, dum nova facta canit.
15Adde huc quae Tusci fuerit sibi cura Palati,
Se bene pro patria gessit ut ille sua.
Invide, quid laceras igitur tot honesta ferentem
Undique Palmerium? Lingua maligna, tace!


49. ad Laurentium Medicen

Imperium multis tribuerunt fata supremum,
Saepe sed hi faciunt quod potuere minus,
Acrius ingenium desit quia viribus amplis,
Ut quod quisque valet non agat inde tamen.
5At modo cui rerum fato data summa potestas,
Cui datur ingenio vincere quenque tuo,
Ut quaecunque voles eadem pia fata sequantur -
Sic sapis, o Medices, omnia sicque potes -:
Te rogo, Laurenti, quae scis bona, quae potes, ante
10Quam nos Parca rapit, constituisse velis.


50. ad Laurentium Medicen

Multi multa ferunt, Laurenti, verba, sed illa
Prorsus ab ingenio sunt aliena meo,
Cum tibi, quos canimus versus, quae carmina, dicant,
Haec coepisse quidem taedia ferre sui.
5Quod nisi iam fieret, referunt potuisse moveri
Te, semel ut faceres saepe quod illa petunt:
Scilicet ut sedes patriis quoque vatibus ulla
Sit data, ne Musis longius erret honos.
Ast ego quae iactant verbis respondeo: Cum sis
10Pieridum tota solus in urbe pater,
Quae Musae dictant aut quae gravis auctor Apollo
Non debere quidem displicuisse tibi;
Quod tamen haud facias quae sis meditatus agenda,
Posse satis, Medices, te puto, velle nego,
15Cum non dum ratio permittat ut illa facessas,
Teque sit hanc praeter quod iuvet inde nihil.


51. ad Laurentium Medicen

Ut medicus, Medices Laurenti, summus haberis
Omnibus his, curam qui subiere tuam,
Sic rogo: cum validum corpus mihi feceris et cum
Tradideris quo me vivere posse putem,
5Hunc mihi, quem soliti fuerant dare rursus aliptae,
Des, bene qui validis debet inesse color.
Nec tamen expectes, ut nunc ego magnus Etrusca
Sim dominus per te factus in urbe petam:
Id peto, Laurenti, fieri tunc posse videri,
10Cum dabis, aut aptus cum tibi visus ero.


52. ad Andream Vendraminum Venetorum principem

Quanquam, summe pater, penitus quos diligis omnes,
Vendramine, viros gloria summa manet,
Attamen, e signis quoniam manifestius illud
Cernitur et quae mens sit tibi signa probant,
5Te rogo sic animus quam sit tuus optimus in me
Ostendas aliqua, dux, mihi, summe, nota,
Omnibus ut pateat quo me digneris honore,
Aut prope te teneat quem mea Musa locum.


53. Federigo duci Urbinati

Mecenas Caesarque, illis clementior unus,
Quos tulit antiqui terra beata Remi,
Dum fortuna fuit, dum prisci temporis aetas
Vatibus attulerant praemia certa bonis:
5Non tamen haec sperem, cum tanto pessimus horum
En ego sim vatum, qui cecinere prius,
Tu regum quanto dator optimus omnibus illis,
Qui scriptis aliquid promeruere suis.
Id modo te, princeps, tantum mihi, summe, rogabo,
10Quod capit, ut mos est, hostis ab hoste datum:
Ut mihi rescribas, iaceam ne principe tanto,
Si nihil attuleris, iudice semper ego.


54. Dulci iureconsulto nobili

Quam tibi conveniens nomen posuere parentes,
Par fuit ingenio quam tibi sorte datum!
Nomine nam proprio Dulces ut forte vocaris,
Utque tuum nomen nil nisi dulce sonat,
5Sic tibi sunt mores dulces, tibi dulcia passim
Verba fluunt, dulci provenit ore melos.


55. ad eundem Dulcem

Non quia sit magnum nos nunc quod mittimus ad te,
Sed quia nominibus convenit usque tuis:
Dulce tuum nomen, sunt haec quoque dulcia vina,
Quae damus ut, Dulces, nil nisi dulce bibas.


56. ad se ipsum

Nil mihi vobiscum: valeas, pharetrate Cupido,
Iam Venus et Veneris turba iocosa, vale!
Nam, mihi quae vita fuerat iocundior ipsa,
Quae fuit atque oculis carior una meis,
5Iam mihi nunc alium praeponit iniqua videnti
Et iubet in regno regna tenere meo.


57. ad Antonium sacerdotem

In mare dum fluvii current, dum lucidus astra
Sol aget, aut pisces frigidus humor alet,
Nomen et ingeniumque tuum laus usque manebit,
Longaque posteritas nec minuisse queat:
5Non modo quod nuper nobis ea poma libenter
Misisti, Alcinous qualia ferre solet,
Sed tibi quod vati dictant nova carmina Musae,
Et favet ingenio pulcher Apollo tuo.

58. ad Pinum Ordelaphum Forilivii principem

Quam bene, Pine, tibi nomen posuere parentes
Arboris, alta sua quae petit astra coma:
Nam, velut ipsa gravi fortissima robore pinus
Exuperat quicquid fertilis hortus habet,
5Sic virtute duces, Martem quicunque sequuntur,
Flamineos superas, Pine verende, tua.


59. ad Pinum eundem de laudibus Lucretiae uxoris

Foelix sorte tua - nam te neque clarior alter
Est neque Flamineo maior in orbe viget -,
Fortunatus et uxoris virtute canentis
Omina, quae sortem sint habitura bonam.
5Nam velut urbe Remi nympham rex maximus olim
Dicitur Egeriam consuluisse Numa,
Romanis legesque novas aut sacra daturus
Aut quoties mores impositurus erat,
Sic quodcunque domi, foris est quodcunque gerendum,
10Uxorem veluti consulis ante deam,
Ut, quantum dedit illa Numae dea prisca favoris,
Dum bene Romuleos temperat arte patres,
Uxor, Pine, tibi tribuat Lucretia tantum,
Egregia populos dum regis arte tuos.

60. ad Lucretiam Pini Forilivii principis uxorem

Roma tuum quondam, Lucretia, prisca decorem
Laudibus in caelum substulit alta suis;
Altera Flamineis Lucretia fulget in oris
Romana in nulla parte futura minor.
5Nanque pudicitiae proprium sic servat honorem,
Sic facit in sanctis sacra pianda focis,
Castior ut tota non inveniatur in urbe
Ulla, nec in superos relligiosa magis.


61. ad eandem Lucretiam Pini Forilivii principis uxorem

Si me nosse velis cupidum quae causa coegit,
Ut peterem vestros, diva benigna, Lares:
Tu, ne falsa canam, Lucretia docta, fuisti,
Huc iter ut caperem, maxima causa mihi,
5Quod mihi te talem sperabam in cuncta futuram
Eneae qualis prisca Sibylla fuit,
Italiam Troiae postquam depulsus ab oris
Venerat, Iliacas igne cremante domos.
Ergo, si quod erat Phrigio Cumea parenti,
10Hoc itidem, vates, sis mihi rursus idem,
Ut possim, sacro quae vaticinaris ab antro,
Auribus accipiens illa notare meis,
Talibus auspiciis non sum minor inde futurus,
Ut reor, Ascanii quam fuit ante pater:
15Ingenium tanti facio, Lucretia, summum,
Quod tibi nascenti Calliopea dedit.

62. ad Pinum Forilivii principem

Militiae cum sis primas ducturus habenas,
Dentur et auspiciis bella gerenda tuis,
Efficit hoc virtus primum tua, Pine, per orbem
Illa quidem gravibus concelebranda modis
5Inde facit Xistus, cum te velit esse supremum
Fortes inter equos inter et arma ducem.


63. in Franciscum Arculanum morientem

Quid te forma decens tenerum, Francisce, quid aetas
Culta, quid usque tibi vita pudica iuvat,
Si nimis ante diem raptus puerilibus annis
Deseris, heu, nigris corpus inane rogis?


64. ad Peregrinum Pini Foriliviensis scribam

Cum te quid facerent comites, Peregrine, rogarem
De mensa domini quod superesset, ais:
Hac licet id vetitum sit tempestate, sit alti
Id vetitum Christi relligione licet,
5Principis e cena carnis quod restat, hianti
Ore minister habens devorat omne suo.


65. ad Peregrinum eundem

Quis decor in facie siquis, Peregrine, notabit,
Aut tibi sit toto quantus in ore modus,
Aut bene quam versu doctos imitere poetas,
Utque facis numeris carmina blanda bonis:
5Aptior hoc Musis qui sit placidaeve quieti,
Flaminea - dicet - nullus in urbe manet.
Siquis at interdum te fortia verba loquentem
Audiat et fortes tollere in astra viros,
Et iactare acies Pompeianosque triumphos
10Et duce Pompeio grandius esse nihil,
Agnoscens animos, notat ille ferocia corda,
Pectore quae gestas, dulcis amice, tuo.

66. ad Iohannem Bencium sacerdotem

Candida cum fuerit semper tibi vita, Iohannes,
Moribus atque tibi culta sit illa probis,
Cumque ita Pieridas libeat coluisse puellas,
Cura sit ut studium par in utrunque tua:
5Livia iure tibi datur erudienda iuventus,
Vir quod et ingenio sis quod et arte bonus.


67. de puella Foriliviensi nomine Helena, | quae a sponso cupidiore rapta fuerat | e templo quodam ob amoris impatientiam

Quae fuit a priscis Helene vocitata Pelasgis,
Haec Paridi Phrigio facta rapina fuit;
Altera Flamineas Helene vocitata per urbes
Est iterum fato rapta puella gravi.
5Nam, Paris exitium velut ante sibique suisque
Substulit accensas in sua tecta faces,
Sic miser insani stimulis agitatus amoris,
Dum rapit a templis membra cupita sacris,
Granellus, penis graviter confectus amaris,
10Perdidit infoelix seque suamque domum.


68. ad Pinum de pena in Granellum Helenae raptorem illata

Quam sapis hinc, princeps, licet aspectare volenti,
Quae tibi sit patriae quantaque cura tuae:
Cum Paris audisses velut acre dedisset, adulter,
Civibus exitium tempus in omne suis,
5Ilion ut ducibus Troianaque moenia Grais
Tunc ob adulterium diruta tota forent,
Tindariden Helenam postquam Lacedemone pastor
Substulit et Phrigias vexit ab urbe domos,
Praecipis, ecce, tua qui raptor in urbe puellae
10Nunc fuit, in poenas corruat ille graves,
Qui templo castos violare sit ausus honores
Criminis ultorem credat ut esse deum.


69. ad Rufum Numaglium Pini principis Foriliviensis scribam

Rufe, pater vatum, carmen cui dictat Apollo,
Cui tribuit numeros Calliopea suos:
Sic sis delitiae domini, velut ante fuisti
Semper et optanti cuncta det ille tibi,
5Fac tua me magno commendet gratia Pino,
Fac ita, me meritis diligat ille tuis,
Ut tua quod per me nequeam clementia possit,
Et mea quod non dat, det tua Musa mihi.


70. ad Iohannem eiusdem Pini scribam

Cum doctrina tibi, cum sit prudentia rerum
Quanta nec in multis cernitur esse viris,
Cum quoque sit, quoties tibi rex arcana, Iohannes,
Detegit, ut teneas, tam tibi sancta fides,
5Evenit ut Pinus tantum tibi praestet honoris,
Virtuti quantus convenit inde tuae.


71. de die quo Mariae nuntiatum est ut erat, | licet virgo, Christum Deum o. m. paritura

Ecce dies, superis est cum tibi missus ab oris
Nuntius, ut castas funderet ore preces:
Tu tamen ut primum sensisti verba loquentis
Plena timore gravi corda fuere tibi;
5Mox, ubi nota satis fuerant mandata Tonantis,
Cessisti summo, virgo benigna, deo,
Parta salus hominum per te venit unde, nec ullus
Te duce Tartarei contremit ora canis.


72. ad Baverium Bononiensem Forilivium venientem, | ut curam susciperet Pini aegrotantis Forilivii principis

Cum deus hic idem, Baveri, et carminis auctor
Et medicae fuerit, docte, repertor opis -
Siquid vera canunt vates memoratque vetustas,
Siqua viris priscis est adhibenda fides -,
5Debuit ista tibi venienti occurrere Musa,
Teque salutandi prima tenere locum.
Ausa tamen non est: tua sic reverentia fregit
Conspectum titubans illa subire tuum.
Ast, ubi te novit servato principe summis
10Artibus in patrios velle redire Lares,
Audax facta sui rupit modo cuncta timoris
Vincula, quae pavidam detinuere prius,
Visat ut illa virum, cui tam bene pulcher Apollo
Curanti medicam tradidit auctor opem,
15Cedat ut Italiae tellus tibi tota medenti,
Baveri, patriae gloria magna tuae.


73. ad Baverium eundem de discessu eius | post Pini curationem ab urbe Foriliviensi

Qualis erat Liciae tellus, ubi cessit ab illa
Inque vices Delon visit Apollo suam,
Cum genitale solum maternaque regna sub aestu
Expetit hibernas destituitque domos,
5Talis item nobis te docta Bononia postquam
Et vocat et patrios cogit adire Lares,
Talis et ipse dies noctique simillimus atrae
Extitit, ex illo luxque maligna fuit:
Tam graviter tulimus digressu moesta supremo
10Livia te nuper destituisse fora.
Ista sed interdum de te solatia restant,
Causaque tristitiam mitigat ista gravem:
Quod, velut hic idem Phoebus, licet ardua mundi
Deserat et rapidis ima subintret equis,
15Occultas bonus ille tamen dat in omnia vires,
Vimque calore suo mittit in arva prius -
Ut, sol donec abest, etiam sub nocte silenti
Progenuisse queat multa latenter humus -,
Sic ea tu nobis abiens praecepta dedisti,
20Baveri, Latii fama decusque soli,
Nullus ut ignoret nascenti occurrere morbo,
Arte sit aut quali cuique tuenda salus.


74. ad Faustum Foriliviensem

Fauste, tuum carmen, nuper quod Apolline dextro
Tam bene Pieria doctus ab arte canis,
Tale fuisse putes ac tam mihi dulce, per aestum
Quale sitim gelida pellere fontis aqua,
5Quale vel in tenera mollique sedentibus herba
Est, ubi grata quies corpora fessa levat.
Nam, modo cum medio lymphas Helicone petitas
Hauseris atque sacro merseris amne caput,
Fit, velut Amphion Thebana in moenia quondam
10Inque novum lapides carmine movit opus:
Sic tibi sint pariter divino ex ore canenti
Rursus Apollinea saxa movenda lyra.


75. ad Rubertum Ursum Ariminensem iureconsultum nobilem

Urse, quod affirmas raptum tibi iure videri
Marsilium, Paulus dum canit ut rapitur,
Sydera dum scribit quae mens habitatque tenetque
Splendida, caelestes quis regat arte domos,
5Sentio quod sentis, cum sit divinitus illi
Ingenium mira de Iove sorte datum.
Sed tamen hoc addo: si raptus in astra sit ille,
Ut canis, egregium quo meditetur opus,
Te quoque Pieridas vatem rapuisse puellas,
10Dum facis Aonio carmina digna choro.


76. ad Hectorem Foriliviensem

Cui mirum si te princeps velut alter Horestes
Et cupit et toto pectore Pinus amat:
Gratia supremo Iovis haec tibi venit ab astro,
Haec data de summo gratia summa deo,
5Regibus ingenio placeas et ut arte magistra
Sint tibi sive domi sive gerenda foris.
Hinc tibi tota domus splendet; tibi tota supellex
Regia, sunt mores, regius est animus,
Regius est sermo, facies tibi regia certe,
10Regius est habitus, regia verba, fides:
Nomina quin etiam, nequid tibi regis abesset,
Hectoris imposuit Parca benigna tibi.


77. ad Nicolaum sacerdotem Hectoris Foriliviensis fratrem

Tindaridae veluti toto splendentia caelo
Astra micant, nautis semper amica bonis,
Sic, Nicolae, micas caro cum fratre per urbem
Flamineam, doctis portus et aura viris.
5Hector at urbanis frater rebusque gerendis
Instat, ut inde suus sydera tangat apex,
At tu, divinos cum relligionis honores
Attingas, famae consulis inde tuae.


78. ad Georgium Foriliviensem

Georgi, cives inter numerande modestos,
Georgi, patriae pars quoque magna tuae,
Diceris, es veluti, propria virtute beatus
Et natis foelix diceris esse tribus.
5Sed, quanquam causis tot fortunatus haberis,
Quot, modo si cupiam, non ego ferre queam,
Ulla tamen gravior non est neque maior habenda
Aut mage Flamineis quae placitura viris,
Quam tibi quod natos similes in cuncta parenti
10Civibus enutris spemque decusque tuis.
Quorum qui maior legatus in urbe Quirini
Procurat domini quaeque gerenda sui;
Alter agit curas edoctus ubique paternas
Tractat et ingenio quaelibet ampla gravi;
15Tertius at Musas sequitur nec cedit honori
Maiorum, quanvis sit puer ille tibi.
Quam tibi fortunam cumulat, tua maxima Pinus
Dum fovet, atque sua vos tegit alta coma!


79. ad Franciscum Georgii Foriliviensis filium

Audio te Graias pariter coluisse Camenas,
Dum quoque tu Latias excolis arte deas:
Gratulor unde tibi teneris, Francisce, sub annis
Tam bene te linguas edidicisse duas.


80. ad Lodovicum Georgii Foriliviensis filium

Hortor, ut ipse facis per te, Lodovice, libenter
Musarum studiis invigilare velis:
Haec tibi nanque dabunt famam superare tuorum
Atque dabunt meritis praemia certa tuis,
5Tu modo Pieridas semper venerere, nec ullo
Hic tibi tam sanctus tempore cesset amor.


81. ad Pinum Forilivii principem

Diceris argenti dare nunc aurique talenta
Militibus bello, Pine verende, bonis:
Palladis en ego sum miles tua signa secutus,
Et tua sum miles castra secutus, ego!
5Nam facit ut sapiant homines Tritonia virgo,
Haec eadem fortes ducit ad arma viros:
Unde manu Phoebum dextra Martemque sinistra
Sustinet et partes providet una duas.
Cum sapiens igitur dux sis, cum fortis et idem,
10Dupliciter studiis convenit illa tuis.


82. ad Pinum Forilivii principem

Si, Deus omnipotens, tibi sunt Foralivia curae,
A morbo Pinum, qui regit illa, tege:
Principe servato multos servabis in uno,
Cum domini quibus est iuncta salute salus.
5Nam populum virtute nova sic Pinus et urbem,
Egregia cives sic regit arte suos,
Quilibet ut vocitet superos in vota benignos,
Quae bene pro domino vix numeranda facit.
Haec ego. Tum pater ad natum conversus, Olympum
10Lampade qui lustrat, talia voce dedit:
Phoebe, decus caeli, nitidas huc siste quadrigas,
Dum volo te paucis verbaque pauca loquor.
Aegrotat Pinus, terras qui legibus aequis,
Livia quique pari nunc fora lance regit;
15Ne pereat, populoque suo tam gratus, et urbi
Tam bene qui nobis sacra pianda facit,
Huic medicas adhibeto manus, ut sentiat orbis
Imus et in terris qui posuere domos,
Me curare probos homines, curare salutem
20His, quibus Erigone culta, quibusve fides.
Dixerat. Ille, patris monitus ubi cepit honestos,
Phoebus ab excelso pauca locutus ait:
Nalde, velim referas Pino, Saturnia febris
Quem tenet et gravibus vexat iniqua modis,
25Me fore facturum, ne tam sibi triste minantis
Frigida Saturni stella nocere queat.
Haec ubi dicta dedit, celeres agit inde quadrigas
Donec in occiduos aequore mersit equos.


83. ad Andream Vendraminum Venetorum principem

Salve, magna parens Venetum, Venetique Penates,
Altisoni salve regia summa Iovis:
Nam mihi sic visa est, cum primum vidimus arces
Auratas liquidi, mira tuenda, maris.
5Qualis enim princeps hominum pater atque deorum
Ad nova Caelestes facta gerenda vocat,
Talis et Illyrica princeps in sede locatus
Egregia cives temperat arte suos.
Sed magis hoc certe fit tempore, cum gravis auctor
10Vendraminus agit quaeque gerenda prior,
Cum prior eloquitur, cum cetera turba senatus
Excipit inde sui dicta probanda ducis.
Quos ubi tu videas missos penetralibus altis,
Principe de tanto quenque redire domum,
15Esse quidem dicas reges regumque parentes,
Quos habet Illyrici nobilis unda maris.


84. ad deum immortalem

Te, deus omnipotens, parent cui regia caeli
Aurea, cui parent sydera, terra, fretum,
Te rogo, ne canis attollens tria, Cerberus, ora
Insultet capiti, bellua saeva, meo,
5Ne ve mihi tristes misero voret improbus artus,
Sedeque nec mentem cogat abire sua.
Fac addicta tibi semper, tibi dedita semper
Sit mea mens, vitiis haud violanda malis,
Ut tibi cuncta libens, quae sint placitura, facessat,
10Gaudeat inque tuo semper amica sinu.


85. ad Phoebum Capellam Venetorum scribam

Cui mirum, si nunc illustrior omnibus una
Urbs Venetum toto splendet in orbe magis.
In faciem reliquas Phoebus superaspicit urbes,
Phoebus et exterior lustrat ubique solum;
5At Veneti retinent intra sua viscera Phoebum:
A Venetis oriens Phoebus in astra micat.


86. ad Aloisium Zenum patritium Venetum

Cum tibi Calliope numeros det amica petenti,
Tu quibus etrusce carmina docta canas -
Ut puto, ni verus nunc me frustratur Apollo,
Vaticinansque deus me nisi falsa docet -:
5Florentina suo veluti se iactat alumno
Patria, cui nomen grande Petrarcha fuit,
Sic, bene dum Tusca cantas Aloisius arte,
Scribis et Etruscis plura notata modis,
Te quoque magna suum se dicet habere poetam
10Urbs Venetum numeris facta beata tuis.


87. ad Franciscum Thronum patritium Venetum

Doctior ipse, favens verbis opibusque poetis,
Pollio vir Latia magnus in urbe fuit;
Mecenas itidem, favor et tutela merenti,
Egregiam docto cuique ferebat opem:
5Tu pariter quod uterque dabat, quod uterque gerebat,
Das quoque promeritis, Throne benigne, viris,
Es quia patritius Veneta tu doctus in urbe
Vatibus ampla ferens portus et aura bonis.
Nec minus hinc doctis patet haec tua semper amicis
10Nunc, Francisce, domus, quam sua cuique patet,
Unde fit, ut statuant gratos sibi, Throne, Penates
Pierides potius velle habitare tuos,
Quam iuga Parnasique tenent aut Thessala Tempe,
Prima fuit sedes his ubi, primus amor.

88. ad Bartholomeum Benvenutum iuvenem eruditissimum

Consilio nuper Venetas accessimus urbes
Nobilis Illyrici quas habet unda maris.
Sed non inde dari poterit mihi magna voluptas,
Gaudia nec poterunt integra mente capi,
5Cum procul hinc absis, decus et tutela sororum,
Quas Aganippeis amnis inundat aquis.
Quare, si quod erit iustum fierique licebit,
Te rogo, cura tibi si tua posse dabit
Ut fruar ingenio tam, Bartholomee, benigno,
10Huc celer in Venetos, docte, redito Lares.


89. ad Rinaldum Tyfernatem Venetiis commorantem

O Rinalde, novos inter mihi primus amicos,
Cui genitale solum, docte, Tyfernus ager,
Quis neget ingenium magnum tribuisse Minervam,
Quis neget aut Musas plura dedisse tibi?
5En ego Pieridas quoque sum, Rinalde, secutus,
Ut mihi dent eadem, quae tribuere tibi:
Quin, si dempta tuo de nomine syllaba prima,
Nomen idem nobis inde duobus erit.
Quam mihi conveniunt studium nomenque tuumque,
10Tam decet inter nos simus amore pares.


90. ad Benedictum Lucensem Venetiis discipulos docentem

Illustri Venetum siquis reperitur in urbe,
Qui scierit quicquid Graecia docta monet,
Qui scierit Latii quicquid cecinere poetae,
Quicquid et antiqui floruit urbe Remi,
5Aut qui Socraticis imbutus moribus, acer,
Norit item virtus quid sibi summa velit,
Finxerit aut teneros iuvenes qui semper honesto:
Dispeream, si non hic Benedictus erit.


91. ad Franciscum Dianam

Quam bene conveniens nomen posuisse feruntur
Rebus et ingenio, docte Diana, tuo:
E tenebris homines nam cum, ratione magistra,
In lucem revoces, vir memorande, novam,
5Convenit inde tibi nomen, quo Lucifer almus
Dicitur a Tuscis stella Diana viris.


92. in Andream Vendraminum | Venetorum principem vita functum

Hoc quicunque subis templum sedemque sacratam
Inspice seu civis seu peregrinus eris:
Vendraminus in hac tegitur dux mole sepultus
Andreas, patriae qui decus omne fuit,
5Legatus quia seu Latias se ferret in oras
Seu caperet primum in urbe locum,
Consilio Venetos sapiens ita semper honores
Auxit, ut inde suis gloria summa foret.


93. ad Aloisium Zenum patritium Venetum

Cui bene Pierides artem tribuere canendi,
Cui dedit Aoniam pulcher Apollo lyram,
Te Musae vocitant: Venias modo, Zene, rogamus,
Huc, ubi iam nobis est data certa domus.
5Te mihi sors primumque dedit, primumque locavit
Auctorem cepti Calliopea mei:
Tu prior ergo veni, nostras prior excipe voces,
Dignus ut es, quarum tu moderator eris.


94. ad Georgium Alexandrinum | rhetorem egregium atque oratorem

Divina Cicero priscos dum voce Quirites
Mulceret, Latiis gloria summa fuit;
Dum praecepta daret dicendi, fama per omnes
Maxima Romulidas Quintilianus erat.
5At, quod uterque fuit cum sis utrunque secutus,
Quodque dedere duo cum modo solus agas,
Evenit ut laudis scriptoribus una duobus,
Georgi, quantum Martia Roma dedit,
Nominis urbs Venetum tantum tibi praebeat uni,
10Et data sit meritis utraque palma tuis.


95. ad Piladem Venetum vatem egregium

Siqua tibi poterit me conciliare Camena
Ex his, quae dictant carmina blanda tibi,
Siquis amar Cyrrae, cuius iuga summa frequentas,
Me movet ut fiam dignus amore tuo:
5Iam puto, me, Pilades, nisi mens mea, docte, fefellit,
Nostra quidem priscis gloria maior erit,
Dum bene tu toto semper cantaberis orbe,
Scripseris Aonio tu quia digna choro,
Dum, tibi quod fuerim fidus velut alter Horestes,
10Mi dabitur summi summus amoris honos.


96. ad Petrum Priolum patritium Venetum

Cum, Petre, scripta magis splendentia nostra redirent,
Cum solitum praeter lucidiora forent,
Quaerebam causam. Quaerenti certa libello
Haec fuit a nostro reddita causa mihi:
5Misisti docti me, Nalde, ad limina Petri,
Privola quem genuit stirps generosa domus.
Qui bene cum norit divinae Pallados artes,
Norit et egregium quicquid Apollo canit,
Evenit ut, postquam vultu capit ille sereno,
10Ut legat, in doctas carmina nostra manus,
Illustris factus tanto lectore nitensque
Lucidior videar quam tibi, Nalde, fui.


97. ad eundem Petrum de malis rosis ad eum missis

Haec, modo Flaminea quae misit amicus ab urbe,
Mitto, quibus roseum nomen inesse ferunt.
At, Petre, siquid habent acris mea mala saporis,
Dulce tua capient tu modo tange manu.


98. ad Dominicum ... patritium Venetum

O praestans iuvenis, primum quod carmen honorem
Scripsimus in Venetum mittimus, ecce, tibi:
Quod precor auspiciis iisdem, quibus ante legebat
Vendraminus, item tu, studiose, legas.
5Nam, tibi si quantum iam nunc natura volensque
Musa dedit puero, fors dabit inde viro,
Dux eris in Veneta princepsque Dominicus urbe,
Haec erit et meritis palma tributa tuis.


99. ad Georgios fratres patritios Venetos

Cum natura potens Venetis decus addere vellet,
Quo foret in tota pulchrius urbe nihil,
Fecit ut egregii iuvenes generentur ab uno
Tot patre, quot cythara mulcet Apollo deas,
5Artibus ingenuis quos sic dare longa iuvaret
Tempora, sic studiis invigilare bonis,
Ut tibi Pierides quantum tribuere puellae
Tunc, Parnase, iugum cum subiere tuum,
Urbs, tibi nunc, Venetum, tantum Georgia proles
10Afferat, Illyricis fama decusque viris.


100. Petro Priolo patritio Veneto

Petre, quod in Venetum carmen modulabar honorem,
Vendramina domus cum caput urbis erat,
Quas numeris scripsi liber pedibusve solutus
In Venetos laudes, has ego mitto tibi,
5Ut tu, cui dedit ingenuas Cillenius artes,
Cui dedit ingenio noscere cuncta gravi,
In vos aspicias fuerim quo semper amore,
Aut patriae fuerit quae mihi cura tuae.


101. in Nicolaum Buciniensem

Quis, Nicolae, vir est nunc te prudentior alter,
Quis vir in Etrusca te magis urbe sapit,
Unum cum linquas praedurum forte cinedum,
Ut possis teneros hinc habuisse duos?


102. in eundem

Bencia nobilitas, ad quem sinis ire tenellos
En pueros? Rabido creditur agna lupo.
Est Nicolaus enim, quem tu praecepta daturum
Esse putas, pueris fossa profunda tuis.


103. ad Bernardum Bembum patritium Venetum

Vidimus Illyricas urbes Venetumque senatum;
Vidimus atque aulam, quae Iove digna coli,
Qua ve solet pompa princeps Georgia templa
Visere, in auratis aureus ipse togis;
5Vidimus ac sellam, tum pulvinaris honorem,
Quem bene caelicolas posse decere putes;
Vidimus et baccis ensem gemmisque gravatum,
Qui notat Erigones iussa verenda deae;
Vidimus umbellas patulas agroque rigentes,
10Quae praestant Veneto regia signa duci;
Vidimus atque patres vestigia longa sequentes
Principis et quicquid claret in urbe tua:
Sed foret inter tot quod te clementius uno,
Bembe, quod aut melius, vidimus inde nihil.


104. Hermolao Barbaro patritio Veneto | iurisconsulto nobili ac poetae laureato

Barbare, naturae quantum tenearis honori,
Quem tibi largita est, hinc bene nosse potes.
Nanque viros finxit multos ea corpore tali,
Quod latet ingenii ne dare signa queant:
5Siquis at in faciem te nunc spectabit, ab ore
Inde tuo cernet quot bona signa feras.
Mente bonus quam sis, vates, animoque videbit -
Aspectu primo sic tibi forma nitet! -
Quae doctrina tibi, quae sit clementia, quamque
10Ingenio virtus culta sit usque tuo.
Noscet ut in Latium doctas bene vertis Athenas
Graiaque das Latiis plurima dicta viris;
Doctus ut enodas divini aenigmata iuris,
Solvis et ut dubiis vincula caeca reis;
15Ut caput inde tibi divino ex ore canenti
Frondibus ornavit pulcher Apollo suis,
Testibus ut patribus te nunc Venetoque senatu,
Delitias vocitet quaeque Camena suas.


105. ad Marsilium Ficinum philosophum gravissimum

Marsili, Aonidum decus et tutela sororum,
Marsili, patriae lumen honosque tuae:
Aurea pax venit, finem positura querelis
Atque modum tantis impositura malis.
5Gratulor ergo tibi: sis ac memor, optime, nostri
Te rogo, remque meam nocte dieque premas.
Fac qui sponte sua soliti dare plura fuere
His, quibus est artes tradere cura bonas,
Fac ut idem faciant in tanto cardine rerum,
10Ulla nec ulterius causa moretur opus.


106. ad Laurentium Medicen clarissimum virum

Venimus huc, Medices, ad florida prata Bisenti,
Pieridum retinet nos ubi primus amor:
Hic, cytharam late Phoebo modulante canoram,
Dicimus in nomen carmina sancta tuum;
5Hic nitidos prati flores, virgulta, miricas
Edoceo Medicam tollere in astra domum;
Hic puto, Laurenti, me nunc satis esse beatum,
Nominibus quoniam versor ubique tuis.
At, tu si nostri memor es, velut ante solebas,
10Curaque si, Medices, te subit ulla mei,
Vertice sublimi splendentia sydera tangam,
Aspernans terrae vile quod orbis habet.


107. ad Nicolaum Michelozium

Luserit ipsa licet sic me fortuna tot annos,
Ut versare meum lassa sit illa caput:
Si tamen optatos inter contingat amicos,
Tu caput es quorum, vivere posse mihi,
5Non regum, Micheloze, dapes aut dona requiram,
Non mihi Persarum ditia regna petam.


108. ad Alexandrum Braccium

Cum puto quanta mihi sit perventura voluptas,
Vivere si tecum saecla futura queam,
Si, quod uterque simul, Bracci, speramus, eodem
Munere fortunae possit uterque frui:
5Haec nisi, qua longos tecum victurus in annos
Sum, modo fata sinant, sors mihi nulla placet.


109. ad Bartholomeum Scalam

Quid mirare meum si iam fortuna tot annos
Noluit ex humili tollere corpus humo?
Defuit ingenium mihi surgere saepe volenti,
Defuerant artes, defuerantque modi.
5At mihi si scalaeque tuae gradus adsit honestus,
Qua modo laurigerum condis in astra caput,
Scala, domum potero duce te penetrare Tonantis,
Perque deum superas ire superbus opes.


110. ad Angelum Politianum

Cui mirum, ingenio si vincis in omnibus omnes,
Sunt qui aetate pares, Angele docte, tibi,
A teneris semper cum sis conatus, ut omni
Tempore danda tibi primaque palma foret:
5Evenit, ipse viris vir ut es prior, utque fuisti
Tu prior ante puer, sis prior inde senex.


111. ad Angelum Politianum

O decus egregium Phoebi, decus atque sororum,
Bellerophonthei quas lavat unda feri:
Ut vitrei repetas splendentia prata Bisenti
Te precor; huc ad nos, Angele docte, redi.
5Te sine, Pieridesque silent, Charitumque per artem
In numerum sine te non movet ulla pedes;
Phoebus inauratas patitur neque tangere chordas
Ne ve iuvat numeros concinuisse sacros:
Credere se liquidis audet neque fontibus ulla
10Nays, et auricomum nec lavat amne caput;
Nos iocus atque sales hic deseruisse videntur
Et quaecunque sacra mente reposta tenes.
Si tamen ipse pedem referas cito, cuncta redibunt,
Hac neque candidior lux erit ulla mihi.


112. ad Bartholomeum Scalam de puero sibi nuper nato

Cum sic ampla tibi dederit natura creatrix,
Ut neque fors illis inferi ora daret -
Ingenium nam prima dedit, quo maior Etrusca
Edoctos inter nullus in urbe foret;
5Altera promerito summos mandavit honores
Et dedit urbanae munera prima togae -:
Nulla virilis erat proles tamen, acta parentis
Grandia quae celebrans, ferret in astra caput.
At puer, e caelo tanquam tibi missus ab alto,
10En datur, ut similis cuncta sit ille patri,
Ut fors, Scala, tibi cumulatior esset ab omni
Parte, nec a meritis manca sit illa tuis.


113. ad Bartholomeum Scalam

Cum lego quae variis est scripta coloribus abs te
Littera, quae docta, Scala, notata manu:
Non secus aspirat, quam si graviore Camena
Illa sit a Clario pagina ficta deo.

114. ad Laurentium Medicen

Scripserat ista Plato, quo nil divinius extat,
Si veri quicquam Graecia docta monet:
Has fore foelices urbes, quibus auctor habendis
Praesidet ingenio qui sit et arte bonus,
5Aut qui philosophos colat egregiosque poetas,
Quosque replet numeris Musa benigna suis.
At, modo cum fidibus, Laurenti, edocte canendis
Iam superes artes qui didicere bonas,
Cumque colas rursus qui Phoebo digna loquuntur
10Et quibus Emoniis ora rigantur aquis,
Urbe reliquis fortunata magis tua iure putanda,
Quam regis et monitis tollis in astra tuis.


115. ad Iohannem Medicen Laurentii filium nascentem

Iupiter ut primos nascenti tradidit ortus,
Te maius patria nequid in urbe foret,
Sic, precor, ut ternae, quorum est dare fata, sorores
Mollia dent vitae candida fila tuae,
5Ut Medices reliquos meritis superare, Iohannes,
Utque tuum possis aequiperare patrem.


116. in divam Mariam

Salve, sancta parens, divina Maria, Tonantis,
Gratia de supero cui Iove summa datur:
Filius omnipotens, nutu qui temperat orbem,
En, tibi pro meritis virginitatis adest!
5Hinc tu fama venis mulieribus una pudicis
Omnibus, alma parens, tu decus omne tuis.
Sancta quidem summi mater divina Tonantis,
Te rogo pro nobis funde, Maria, preces,
Et nunc dum variis iactamur fluctibus, et cum
10In nos mors nigras inferet atra manus.


117. in Natalem Christi optimi maximi diem

Salve, Christe pater, lucis dator optimus almae,
Qui nascens tenebras nocte silente fugas:
Te merito vocitant regem regumque parentem,
Cum bona sit cunctis te duce parta salus,
5Assyrii cum te ruerint nascente tyramni
Ac novus inde tibi sit stabilitus honos.
Non tantum Persae venerati numina reges
Sunt tua, sed superas qui tenuere domos.
Admirans media tenebris e nocte fugatis
10Lanigeras pastor te canit inter oves.
Ortus casta tuos genitrix tum semper adorat
Et sua dat sanctis oscula sancta genis,
Teque deum natumque simul veneratur, in ulnis
Dum tenet, atque suum te vocat illa patrem.


118. in Cosmum Medicen patriae patrem

Quot bona Tyrrhenis, Medices, quot commoda vitae
Undique defuerint vix meminisse queam,
Ex quo te rapuit patriae fera Parca dolenti,
Cuius eras tota dictus ab urbe pater.
5Te pereunte lues pestisque invasit acerba -
Nam fuit haec primi prima favilla mali -;
Nec mora: nos miseros civilia bella sequuntur,
Omnibus illa quidem bella timenda bonis;
Hinc alias Musae terras abiisse feruntur,
10Atque Fluentinas deseruisse domos.
Quot iuvenes docti veluti genitore carentes
Heu, male, Cosme pater, consuluere sibi!
In quibus extiteram, cui tu velut optimus esses,
Cosme benigne, pater, sic mihi carus eras.


119. in Luciferum mane advenientem

Lucifer alme, veni, noctis dempture timores
Atque diem referens, Lucifer alme, veni:
Nuntius es solis primo nascentis ab ortu,
Primus et auricomi lumina solis agis.
5Tu revocas placidas ad telam luce puellas,
Tuque iubes tenera ducere pensa manu;
Te duce carpit iter securus habetque viator
Proiciens tenebra diffugient facies;
Mane quidem pastor surgens, abeuntibus astris,
10In nova lanigeras pascua ducit oves;
Tuque doces lepori, tu retia ponere cervis,
Currere et alipedes per iuga summa canes.
Tuque fugas tenebras rutilans noctemque malignam,
Phoebeumque soles antevenire iubar.
15Ad nos huc igitur, quo me solere dolentem,
Tot bona cum facias, Lucifer alme, veni.


120. in Xandram nutricem fidissimam

Tam dilecta mihi, nutrix, Caieta parenti
Quam prius Eneae, dum sibi vita fuit:
Postquam fata mihi te sic rapuere dolenti,
Aegrius ut non sit mater adempta mihi,
5Siquid Musa potest, per me grave nomen habebis,
Xandra, novus tumuli quod tibi servat honos.


121. ad Bernardum Bembum de Ginevra Bencia

Quamvis summa tuae iam sit praestantia formae,
Bencia, per cives concelebrata tuos,
Castaque sic etiam populo vociteris ab omni,
Pulchrior ut dubitent sis ne pudica magis,
5Nulla tamen gravior laus est neque maior habenda
Nec mage quae famae conferat inde tuae,
Quam grave iudicium Bembi, quo sanctior alter
Nemo nec in Latio clarior orbe manet.
Cui formosa satis, cui cum videare pudica,
10In te cum summum Bembus utrunque probet,
Evenit, ut de te cantent nova carmina vates,
Cuilibet ac nomen tollat in astra tuum.


122. Ioanni Victori Soderino iuri civili operam danti

Te quibus auspiciis, Victor, genuere parentes,
Quam virtute tua nomina digna tenes!
Nam, tibi cum linguae Latiae praecepta darentur,
Quae dedit erudiens Martia Roma suis,
5Cum bene tu caperes quod Quintilianus amavit,
Aut quod divina finxit et arte Maro,
Quicquid Aristarcus, quicquid descripsit Homerus,
Ascraeus quicquid tradidit ante senex,
Sic alios superans, Victor, capis omnia solers,
10Roscius ut dici qualibet arte queas:
Auspiciis paribus civilia discere iura
Nunc vis, ut patriae sis pater inde tuae.


123. Felici Laterinensi iurisconsulto

Ascendis quoties Felix lecture cathedram,
Discipulos doceas ut pia iura tuos,
Exclamas, tanquam populus sit totus ibidem
Atque audire libens grandia verba velit.
5At tibi nemo tamen, famulus nisi solus, inhaeret -
Is, tibi qui librum fert, tua dicta capit -,
Unde fit usque tibi sint hostia clausa legenti,
Nequis te comitum cernat habere nihil.


124. in Bartholomeum Pratoveterem

Siqua fides veris dabitur, mihi credite, verbis,
Iam graviora, leves, bella timete, grues:
Uxor enim minimo minor est sic iuncta marito,
Sic minor exiguo nupta puella viro,
5Ut quoties ad opus Veneris consurget uterque
Et cunnum fodiet mentula parva brevem,
Tot puto pygmaea nascentur origine fratres,
Tot vos pygmaei seminis arma petent,
Ut, quibus est dira bellum cum gente gerendum,
10Heu, cito vos rapiat, pestis acerba, grues.


125. ad Laurentium Medicen clarissimum virum

Sic sis cum natis clara cum coniuge foelix,
Sic velut es patriae sic pater usque tuae;
Sic tibi pontifices cedant regesque superbi
Pareat et iussis Itala terra tuis;
5Sic tibi divini merito tribuantur honores,
Sic cuncta Herculeo robore monstra domes:
Da redeam patrios, Laurenti invicte, Penates
Aspectuque tuo da mihi posse frui.
Da, neque pertimeas nunc tempora Martis et hostes:
10Hinc tibi magnificus nanque triumphus erit,
Cum procul e Laribus graviora pericula Tuscis
Sis Medica solitus pellere victor ope;
Nanque tuae vires, tua nam sapientia vincit
Omnia, nam fato plus valet illa gravi.


126. ad Laurentium Medicen clarissimum virum

Si quibus auspiciis coepisti deinde sequeris,
Laurenti, votis, docte, favere meis,
Omnem posse reor penitus superare laborem,
Quem, nisi tu faveas, causa datura mea est.
5Nam tibi quis, Medices, nunc audeat ulla petenti
Non dare, seu quis erit, qui neget ulla tibi?
Est tibi tantus honos, tanta est reverentia vultus,
Tamque novum sacro pendet ab ore decus,
Ut te non homines tantum mollire, sed acres
10Voce rear placida flectere posse feras.


127. ad Petrum Medicen Laurentii filium

Si, velut ostendit nobis natura creatix,
Assolet e dura surgere lympha petra,
Talis item petra Medicum nascetur ab alta,
Qualis in Aonio gurgite lympha nitet:
5Nam fluet assidue Pario de marmore, quo nunc
Condita Pieriis stant tibi templa sacris.
Hac si permittes me, candide Petre, lavari,
Meque, pater veluti, duxeris esse tuum,
Nil mihi defuerit, quod sit bona summa daturum,
10Nil dabitur, foelix quo magis esse velim.


128. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Bella ferant quidam cum sic obstare gerendis
Rebus, ut hinc tenuis spes sit habenda mihi,
Tecum nequid agam dicunt mihi, sed magis aptum
Tempus ut expectem nunc meliusve putant:
5Hoc ego cum reliquis fateor satis esse cavendum,
Qui te, Laurenti , praevaluere minus.
Nam, te cum palmae similem natura crearit,
Quae mage se attollit quo mage pressa fuit,
Non est quod dubitem graviora pericula Martis,
10Aut ea, quae cupiam, non mihi posse dari.
Praesertim populos cum sic sapienter et urbes
Et Tuscos tanta rexeris arte patres,
Semper ut et Musis sedes servaris honestas,
Servaris proprium semper in urbe locum,
15Ut neque Mars saevus, grave dum furit ipse, nec hostes
Tam doctas possent eviolare deas,
Quo minus ingeniis a te statuta darentur
Praemia, Bellonae non temeranda gravi.


129. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Te quanquam superi, quanquam tua maxima virtus
Civibus ut patrem proposuere tuis,
Sorte tamen ductus prior es, quo nostra resurgens
Res magis ex humili se modo tollat humo.
5Ergo velim capiat me nunc tua cura tuendum
Omnibus es, Medices, tu prior ipse modis,
Ut sors, quae fuerat nobis inimica, iubenti
Virtuti cedat, facta benigna, tuae.


130. ad Laurentium Medicen clarissimum virum

Immensas Caesar gestavit pectore curas,
Dum res imperii sustinet ille graves:
Attamen hic, sortis vice foret usus amica,
Seu fortuna daret quod male ferret onus,
5Semper amicorum meminit semperque merenti
Temporis angusti pars data cuique fuit -
Et modo Vatinius mandabat ut esset honestus,
Et modo Marcello conciliandus erat -.
Sic, cum mente geras lato quot in orbe geruntur
10Atque sacro teneas pectore clausa tuo,
Danda tibi laus est tot maxima semper agenti,
Nec levis est meritis gloria danda tuis,
Si me, Laurenti, fidum servabis amicum,
Ne me, quam superas, fors inimica ferat.


131. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Iupiter in superis quoties cupit esse quietem
Atque ratum, quod agit, vult bene constet opus,
Advenit ipse suo resplendens numine princeps
Maximus ac reliquis praesidet ipse deis,
5Qui, praesens postquam pater est, non dissidet ullus
A Iove, sed tacitus quaeque gerenda facit:
Sic opus est ut agas Laurenti maxime, si vis,
Quod pro me tentas, ut bene constet opus.
Nam, simul advenies, concordes protinus omnes,
10Quae bonus annueris, cuncta libenter agent;
Nanque tuis, tanquam vel ad optima semper agenda,
Numinibus cedent, te veniente deo.


132. ad Laurentium eundem

Regia te, Medices, expectat ad hostia solers
Musa, velit pro me cum tibi pauca loqui.
Te rogat, accersas ut se iubeasque vocari:
Est grave, Laurenti, quod feret illa, nihil.


133. ad Petrum Stiam Laurentii Medicis scribam

Sic de, Petre, tua se fundat in omnia petra
Fons Aganippeae plurimus instar aquae,
Sic Medici semper facias quaecunque placebunt,
Sic bonus ingenio cuncta det ille tuo:
5Nos ita Laurento Medici te, Petre, rogamus
De me pauca loquens insinuare velis,
Ut mea quod potuit non dum mihi ferre Camena,
Gratior ob meritum det tua Musa mihi.

134. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Cum mihi dixisses cuperem quodcunque futurum,
Sic ut nulla mihi res dubitanda foret:
O me foelicem - dixi - superare licebit
Fortunam, ne sit tristis ut ante fuit;
5Illa tuis verbis sapientibus improba cessit,
Quas mihi das, voces horruit illa tuas.
Dum male diffidens igitur sibi cuncta timescit,
Dum tibi nectendas porrigit illa manus,
Fac ita, Laurenti, subito quaecunque supersunt
10Te duce tam sanctis sint stabilita modis,
In me si spatium dabis ut respiret in iras,
Ne vires iterum concitet illa suas.


135. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Cum mare tranquillum iam sit, ventosque fugari,
Iam tua maiestas fecerit ante graves,
Restat ut in portum nunc deducamur honestum,
Navis ut in tutos sit mea ducta sinus.
5Quod faciet, si Neptunnus velut alter in undas
Prospiciens sacrum tollis in alta caput;
Quod circumtuleris postquam, bona cuncta sequentur,
Et mihi vel tellus roscida mella dabit.


136. ad Franciscum Bonacoltum iurisconsultum nobilissimum

Diversis varias mentes inspirat Apollo,
Unde fit ut varium quisque sequatur opus.
Optat enim rerum causas hic nosse latentes,
Ille cupit mores edidicisse probos;
5Astra petens alius potuit cognoscere vires,
In nos quas retinens stellifer orbis habet;
Egregiis alius numeris bene condere carmen
Eligit, atque sacros concinit ore modos;
Est quoque qui pedibus cupiens magis ire solutis
10Malit in historiam cuncta referre gravem;
Divinos alius mirans Ciceronis honores
Rhetoris assiduum semper adurget opus;
Sunt quos delectet civilia discere iura,
Quae bene vita docent qua sit agenda via:
15Tu tamen ista tenes memori sic mente reposta
Omnia, sunt animo sic bene culta tuo,
Ut, Francisce, queas eadem, quae pulcher Apollo,
Artibus ingenuis consilioque bonus,
Unde quot ille deus, totidem responsa petenti
20Das, modo quisquis adit te petiturus opem.


137. ad Athlantem Meliorottum adolescentem ingenuum

Scripsimus haec, Athlas, patria procul urbe, futuro
Quae tibi sint animi pignora cara mei.
Tu, mihi siqua fides nunc est adhibenda canenti,
Aut me si monitis implet Apollo suis,
5Haec mea dicta velim memori sic mente recondas,
Sint ea sic medio corde reposta tibi,
Factus ut inde sacro vates celebrandus honore
Pierio valeas nectere verba pede.


138. ad Laurentium Medicen Petri Francisci filium

Quam sapis, o Medices, aut quam fugis omnia solers,
Quae possint animo dira nocere tuo,
Hinc licet ut noscam: nam cum malus error in omnes
Sic eat, ut recta cogat abire via,
5Non tantum mentem quanam ratione resurgat
Erudis aut quo se tollat in alta modo,
Corpora sed nequas subeant indocta tenebras
Instruis, errores detegis atque malos.
Hinc tibi vel mediis hortis labor intus habetur
10Cretensi quondam qualis in orbe fuit,
Quo bene cum caecos disces superare labores,
Diversos in se quos labyrinthus habet,
Vincere cuncta queas gravibus pendentia fatis,
Ad tot inaccessas dum meditare vias.


139. in Iulianum Medicen vita functum | ante elegiam in eum scriptam

Cui, si fata sinant, demptos ego protinus annos
Pensarem vita, quantulacunque, mea,
Hoc tibi, dum coleris tristi celebratus honore,
Iulianus Medices, flebile carmen habe:
5Ut, quem vel lapides duri flevere cadentem,
Prosequar, heu, lachrimis te quoque, sancte, piis.


140. ad Petrum Laurentii Medicis filium

Nunc imitanda tibi cum facta domestica dentur,
Cosmus et hinc atavus, hinc tibi Petrus avus,
Ut patrem referas, tibi tam grave pondus inhaeret,
Quam gravis Alcidae stellifer axis erat.
5Nam tot monstra pater durissima vicit, ut illi
Iam superi cedant fata severa Iovis,
Cum neque iam reges tantum saevosque tyramnos
Et quoscunque duces Italus orbis habet,
Sed Martem superasse ferum videatur et acrem
10Saturnum, quanquam cuncta domanda rapit.
Hunc sed ages patrem, Musis et Apolline dextro,
Omnia per, quorum te modo raptat amor,
Ut, Petre, divini, Medices, virtute parentis
Et, puer, ingenii viribus inde tui,
15Aurea sint populis iterum speranda Latinis
Saecula, et ut fluvii nectaris instar eant.


141. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Cum peterem Medicas aedes aurataque tecta,
Quae tibi sunt opibus condita multa novis,
Obvius admonuit Nerius Boncanius at me,
Pisana veluti nuper in urbe fores.
5Et simul edocuit, paucis velut ante diebus
Viderat ingenio carmina culta tuo,
Tam graviter quae scripta forent, tam rursus acute,
Tamque bonis, Medices, emodulata sonis,
Ut mirans Nerius, mirans Landinus, honore
10Te ferat in tota doctius urbe nihil.
Cum sic voce tua posses retinere morantes,
Dum recitas Clariis verba notata modis,
Vesper ut invito nimium properaret Olympo,
Promptior ut numeris afforet ille tuis,
15Hinc ego foelices duxi quibus urbe potiri
Concessum, quibus est ullus in urbe locus.
Ergo tuo tuus hoc tanto ne priver honore,
Carmine tamque gravi cogar abesse tuo,
Te rogo, Laurenti, Piatrios mihi redde Penates,
20Daque tuis Musis et mihi posse frui.


142. ad Giannotium Pandolphinum

Pandolphine, decus iuvenum, quos Tuscus amoeno
Flumine, quos vitreis irrigat Arnus aquis:
Sic det Apollo suis similes tibi ferre capillos,
Sic lauro comptas det tibi ferre comas,
5Sic, velut ingenio multos Latiave Camena
Iam superas, Graios det superare viros,
Te rogo, me patri commendes, nate, Philippo,
Optima qui patriae consulit usque suae.


143. ad Bernardum Oricellarium

Cui dedit ingenium gravius Tritonia Pallas,
Cui dedit et multa rhetoris arte loqui,
Vim cui dat summam placido Cillenius ore,
Cuique bonus mentem spirat Apollo bonam:
5Te precor, ut nostri semper tibi cura supersit,
Nostraque sint animo semper amica tuo.
Te sine nil altum mens incoat: aspice tantum,
Nam potes, hinc aderunt numina cuncta mihi.
Visere fert animus patriam, cupit urbis et inter
10Edoctos aliquem posse tenere locum.
Ast ego si vestro nec adhuc sum dignus honore,
Nec mereor patrios inde videre Lares,
Id rogo des nostrae saltem, Bernarde, Camenae:
Non mihi, sed Musae te precor affer opem.


144. ad Angelum Politianum

Angele, cuncta volens tribuat sic Musa petenti,
A Iove quae didicit sic det Apollo tibi,
Sic Fortuna tibi cedat quoque tempus in omne
Atque sit optatis usque secunda tuis,
5Sic tibi perpetuos foveat Laurentius annos,
Sic velit haec eadem, quae tibi facta velis:
Te precor, o vates, adsis mihi vestra colenti
Numina, me docta protege, docte, manu.
Tu Medicen, noscens aditus et tempora, magnum
10Ad quaecunque cupis voce movere potes:
Nititur adversus fatum sapientia tantum,
Solaque syderibus imperat illa malis.
Cum sapias igitur reliquis magis omnibus unus,
Quos Tuscus vitreis irrigat Arnus aquis,
15Gloria magna tibi dabitur si victor amicum
Duxeris in tutum sorte vetante caput.


145. ad Nicolaum Michelozium

Sit, Nicolae, tibi foelix faustumque precamur:
Sponsa sit ut pulchra prole futura tibi,
Sint tibi qui nati referant utrosque parentes,
Quique gerant patriae pondera magna suae.
5Haec modo nos votis agimus, tibi sed tua virtus
Omnibus optatis uberiora feret.


146. ad invidum maledicum

Crescimus ex numeris, quos das mihi nuper ineptus,
Crescimus invidia, vir male sane, tua;
Laus mihi summa venit, mea si bene facta rependas,
Si mea displiceant optima dicta tibi.
5Nam, quo nostra minus stulto tibi Musa probatur,
Hoc magis est doctis usque probanda viris.


147. ad Paulum Antonium Soderinum

En tua, Paule, quidem virtus, nomenque tuorum,
Publica resque facit tam bene gesta tibi,
Ut vestros ausim iam nunc sperare favores,
Atque tua ut nobis auxilieris ope.
5Quare siquid erit quod te mea Musa rogabit,
Ut faveas domino, Paule benigne, suo,
Ipse velim credas divino ex ore precanti,
Ipse velim facias quod petet illa mihi.
Nanque, volens patrias per vos invisere sedes,
10Sperat in urbe sua posse tenere locum.
Musae siqua fides igitur praestanda canenti,
Siqua fides precibus contribuenda piis,
Quod petimus nostro facies ita ductus amore,
Sicque bonus nobis auxiliator eris,
15Fluctibus ut vastis per te scopulisque relictis,
Tranquillos portus nostra carina petat.


148. ad Alamannum Renuccinum

Renuccine, tua qui clarus haberis in urbe
Etruscos inter nobilitate patres,
Clarus et ingenio, doctrina clarus in omnes,
Artibus his clarus, quas tibi Musa dedit:
5Cum patriae magnis potiaris honoribus et sis
Praefectus doctis, doctus, in urbe viris,
Te rogo, ne nostri quoquam tibi cura recedat,
Te rogo nostra putes digna favore tuo.
Te duce percupimus patrios habitare Penates,
10Te duce Syllanos incoluisse Lares.
Te quoque Pieridum vitreos hortante liquores
Hausimus, inque sacro tinximus amne caput,
Cum bene me monitis iuvenem gravioribus urgens,
Artibus impuleras advigilare bonis.
15Te duce sum Lydam iam nunc rediturus in urbem,
Te duce sum patriam nunc aditurus opem,
Tu modo des nostrae iam nunc, Alamanne, Camenae,
Te duce quem certum sperat habere locum.


149. ad Petrum Soderinum

Cui, Soderine, dedit priscum, Petre, nomen avorum,
Cui dedit egregii laus quoque magna patris,
Turbaque cui fratrum dedit hoc bene multa piorum,
Cui quoque quod caput est Musa benigna dedit,
5Ut nullum tota iam sis habiturus in urbe,
Qui vera te sit nobilitate prior:
Te precor, ut conducendis qui frater Etrusca
Egregie doctis praesidet urbe viris,
Hunc rogites, Soderine. Velim mihi iusta petenti
10Det bonus ac votis annuat inde meis;
Det patrios habitare Lares patriosque Penates,
Deque peregrina sede redire domum.
Sic tu, quem meritus nunc es, potiaris honore,
Sic tuus in tota sit locus urbe prior,
15Sic natos videasque senes pater inter Etruscos
Altius illustres exeruisse caput,
Coniuge cum tenera superes sic Nestoris annos,
Sic data sint vitae candida fila tuae!


150. ad Laurentium Medicen

Dum male fortunae pugnando obluctor iniquae,
Me neque certamen vincere posse puto,
Cedere iam rerum dominae sortique putabam,
Cedere iam fato tam sine lege gravi:
5At me Musa docens graviter reprimensque labantem,
Instantique vetans succubuisse malo,
Inquit: Nonne putas Medicen te posse tueri,
Cum bonitas causae tanta sit, ecce, tuae?
Rebus in his Medices sortem superavit acerbam,
10In quibus haec eadem sola ministra fuit,
In quibus est illi summo data iure potestas,
In quibus arbitrio fungitur illa suo.
At, modo cum Musae - casus quibus omnis abesto! -
Quas mala non audet sors temerare deas,
15Partibus ex multis ita te tueantur ab illa,
Ut sit opus nec adhuc cedere, Nalde, tibi,
Ut sit opus duro nec adhuc succumbere fato,
Iactarit tumido te licet unda mari,
Tanto te citius Medices vi tollet ab acri,
20Es quanto facilis nunc tua causa magis.
Extorquere manu nam cum Laurentius heros
Possit iniqua suum quod putat illa bonum,
Cumque gravi patriam repararit ab hoste cadentem.
Ne foret, heu, sorti diripienda malae,
25Cumque bonus pacem rursus placidamve quietem
Urbibus attulerit sorte vetante suis,
Quanto, Nalde, magis meliusque tuebitur idem
Te, modo Pierium qui meditaris opus,
Qui neque fortunae penitus te credis iniquae,
30Ast iter huc, quo te ducit Apollo, tenes.
Ergo ne dubita: te fors licet improba semper
Vexarit, tanto vindice liber eris.
Nam ruet adversos tibi sic Laurentius Euros,
Ne tua sit ventis navis abacta malis,
35Ac cives inter doctos dabit ille locum quem,
Urbanae ut pars sis non abigenda togae.
Haec mea Musa dedit. Tu, quam colis, optime rerum,
Tu Musae, Medices, fac rata dicta precor.


151. ad Bartholomeum Politianum iurisconsultum

Carmina digna tuo Marco, te digna remitto,
Aurea quae pulcher dictat Apollo sibi.


152. ad Laurentium Medicen

Quid mirum est, Medices, si nunc satis aurea fulget,
Quam des usque tuis, sculpta moneta tibi:
Aureus es totus; surgit de pectore virtus
Aurea, sunt mores, aureus est animus.
5Unus abest honor inde tibi, quod non ea nunc sunt
Aurea, quae tibi nunc carmina pauca fero.
At, si quod ceptum per te mihi constet in aevum,
Ac me, quem dederas, usque sequatur honos,
Aurea verba fluent: nequid tibi desit ab auro,
10Aurea conscribam carmina multa tibi.


153. ad Laurentium Medicen

Hinc procul a nobis curae, procul ite labores:
Ingressa est tutos nostra carina sinus.
Iupiter e caeli Medicen statione tuetur,
Qui bene nos itidem spectat ab arce poli.
5Vicimus omne malum, luctantia vicimus astra,
Te duce, cui, Laurens, dat fera Parca locum.
Hinc, Saturne, tibi, data non erit ulla facultas,
Ut noceas: vetat hoc stella benigna Iovis.
Nam Medices, qui tam populos valet inter Etruscos,
10Iupiter in superos quam valet ipse deos,
Qua durum Lygurem, qua quaeque gravissima vicit,
Hac quoque me victor proteget usque manu.


154. ad Laurentium Medicen

Temporibus fuerat medicorum portio priscis,
Est data cui soli sola tuenda salus,
Quin et alipta fuit medicinae in parte locatus,
Cui sua reddendi cura coloris erat:
5Hoc utrunque potes, Medices, praestare petenti,
Hoc utrunque tibi pulcher Apollo dedit.
Quod te, per natosque tuos, per avumque patremque,
Perque tuum, res est quod mihi sancta, caput:
Optatae velut es mihi maxima causa salutis
10Et facis ut vitae consuluisse queam,
Urgeat utque caves ne nos male tristis egestas,
Ne nos atque fames imperiosa premat,
Te precor, ut statuas membris ita ferre colorem,
Corporis ad sanum desit ut inde nihil.
15Hoc facies, patria qui primus in urbe refulget,
Te duce si cures ut mihi detur honos;
Hic erit ille color, qui dum mihi vita supersit,
Candidus in faciem splendeat usque meam.
Sed tamen ista velim credas mihi vera canenti,
20Ista vel ex animo dicta fuisse putes:
Laurenti, non tam dare te volo prima roganti,
Haec sit ut aura magis grata futura mihi,
A me quam peragi melius quodcunque iubebis,
Quam fieri cupio res magis apta tibi.


155. ad eundem

Si fieri cuperem cives prior inter Etruscos,
Ut patriae iubeam quaeque gerenda meae,
Omnibus imprudens ac non bene sanus haberer,
Illa quod aggrederer, quae nimis alta forent.
5At, cum te primas quaeram mihi tradere partes,
Ut faciam monitus tempus in omne tuos,
Ut sequar illa, mihi quae tu mandata daturus
Es, quibus attulerit non meliora Plato -
Novisti quoniam non tam quae scripserat ille,
10Quam facis, et patriae diceris inde pater -,
Me minus invadet nunc re malus error in ulla,
Te duce quicquid agam sed bene semper agam.
Huius tota tibi, Laurenti, gloria facti,
Huius erit meriti totus habendus honos,
15Publica gestarim quod te monitore decenter,
Muneribus patriae quod bene functus ero.
Quicquid enim Tuscam geritur ratione per urbem,
Omnis, ut auctori, est laus tribuenda tibi.


156. Laurentio Medici ad Balnea Philippea eunti

Balnea cum subeas divino inscripta Philippo,
Hinc ut certa tibi sit reditura salus,
Florentina sui pro debilitate parentis
In votum non est patria versa minus,
5Quam pro Pompeio Campania tota fuit, cum
Diis pia vota, viro febricitante, luit.
Ergo redi validusque tuis populoque precanti,
Tutior ut tibi sit, quam sibi, facta salus.


157. ad Bartholomeum Lucensem virum doctissimum

Alpheae peterem cum moenia condita genti,
Pisani subiens litora nota maris,
Me mea Musa monet Lucam divertere ad urbem
Optatos nobis exhibitura Lares
5Huc, ubi iam tanto nos Bartholomeus amore
Accipiat, quantum nemo referre queat:
Nanque bonus referet quod scripsit Apolline dextro,
Mentis ut ostentet vir mihi doctus opes.
Quare, siqua fides divinae stirpis alumnae
10Danda, velis, quod habes nunc, aperire mihi,
Artibus egregii quicquid meditaris honestis,
Addis et antiquis quicquid, amice, novi:
Ne spes decipiat divam mihi certa canentem,
Te precor arcani detege quicquid habes.


158. una ex Musis alloquitur Laurentium Medicen ut patrem

Iupiter ut pater est, ita tu pater alter haberis:
Nos tua progenies, nos tua cura sumus.
Nos igitur doceas quidnam peccavimus in te,
Laesimus in quo te numine fare, pater.
5Ne ve sinas, nitidos perturbet ut anser olores,
Sed canat obscenas inter ineptus aves,
Prata sed assiduo rimetur fontia rostro
Caenosoque suum mergat in amne caput,
Audeat ut nusquam fecisse minora canendo
10Quae tua sunt gravibus facta canenda modis.
Te referat vates, qui Phoebo digna locutus
Ora Medusaeis docta rigavit aquis:
At, nescit qui nos, qui nescit Apollinis artes,
Pellatur vestris sordidus anser agris.
15Haec, tibi quae canerem, doctae monuere sorores:
Tu lege, Laurenti, quod tibi Musa dedit.

159. ad Athlantem Manetti Meliorotti filium

Omnia, quae facias Musis et Apolline dextro,
Imparibus volui saepe referre modis;
Sed cum saepe tibi meditarer dicere carmen
Protinus in medio destitit ore sonus.
5Nanque canendus eras, memini, graviore Camena,
Res magis egregium nanque petebat opus:
A Iove prima tibi generis quia surgit origo,
A Iove prima tuae gloria gentis adest.
Maiam nanque ferunt homines Athlante creatam
10Dilectam summo concubuisse Iovi,
Ex qua Mercurius genitus, nisi falsa monemur,
Virginis Erigones fertur adisse domum.
Ille deus, terras levibus dum circuit alis,
Arcadicam celeri dum pede tangit humum,
15Primus iter faciens, testudine forte reperta,
Divina curvam struxerat arte lyram;
Ille feros cultus hominum formasse recentum
Dicitur atque modis instituisse suis;
Doctus item lapides duros mollire canendo,
20Compulit in muros saxa coire novos.
Sic tu, quo summum referas gravitate Tonantem,
Luminibus retines numen utrinque tuis;
Nominis interea nequid tibi desit aviti,
Athlantis positum de Iove nomen habes;
25Totius at stirpis ne pars foret ulla relicta,
Tangis inauratae consona fila lyrae.
Inde colis Musas, sanctos colis inde poetas,
Quicquid et Athlantis fecit in orbe nepos:
Unde fit, ingenium cum sit tibi, docte, benignum,
30Rursus et ad cytharam carmina blanda canas,
Omnia Mercurio similis, caput, ora, manusque,
Sis Athlas ingenio, corpore, mente bonus.


160. Angelo Politiano Musarum sacerdoti

Dum sacrum miris extollis in aethera vatem
Versibus, ut mirum surgat ab arte decus,
Fingis et Aonias Nysae de monte puellas
Descendisse, novas dent ut in ora dapes,
5Dum facis infanti Musas instare Maroni,
Quaelibet ut puero roscida mella ferat,
Ista quidem veris numeris quae facta recenses
Tu mihi, vera satis cuncta fuisse putem.
Sit procul a nobis antiqua licentia vatum:
10Si dare vera licet, cur dare ficta velim?
Nanque pios Manes ita pectine doctus eburno,
Quos canis, ecce, tuos cogis adire modos,
Elisium ut campum linquens et amoena vireta
Quae ve sacri vates arva beata colunt,
15Angele, Virgilius subiens tua corpora certe
Intrarit: medio nam tibi corde sedet.
Vidimus his oculis divina per ora fluentem
Hunc tua: nanque pii numina sancta vident.
Hinc tu, crede mihi, non, Politiane, sed ille
20Concinuit solitis facta vetusta modis;
Hinc canet insanum rursus Coridonis amorem
Et cur non illum pulcher Alexis amet;
Inde rudes iterum deducet in arva colonos
Ac laetas segetes qua facit arte Ceres;
25Mox aliquid varians Laurentia facta parabit
Dicere, sint Medicae quae monumenta domus.


161. ad Petrum Nigrum

Cum Niger a nigro, Petre, sis agnomine dictus,
Candida cum sit mens, candidus atque animus,
Candidus atque niger simul es, quis credere possit?
Intus candor inest, sunt tibi nigra foris.
5Accipis unde pias in cenam, candide, Musas,
Divinus quarum candor in ore sedet,
Inter ut hinc doctos, doctus, verseris amicos,
Famaque candoris crescat ut inde tui.


162. ad Laurentium Medicen

Si mihi pontificis persona gerenda daretur,
In ditibus cunctis dum mihi vita foret,
Non tanti facerem, Medices, neque tanta putarem
Munera pontificum, sint ea summa licet,
5Uno quanta putem duce te dimensa duobus
Mensibus in dominos tempora agenda novos.
Nanque potes tantum, tantum sapis, optime rerum,
Maius ut hoc, quod agis, sit nihil, aut melius.

163. distichon ad eundem

Non peto, Laurenti, nisi quae cupis: omne quod optas
Nam volo; quod non vis, nec volo nec cupio.


164. in Nicolaum Vitellium Tyfernatem

Cum bona tanta tuis dederis, Nicolae Vitelli,
Carmine quanta meo vix memorare queam,
Patribus a cunctis, moriens, populoque Tyferni
Lugentis patriae diceris esse pater.


165. in eundem

Per mare, per terras quanvis errasset Ulixes,
In patriam rediit sic male notus humum,
Cognitus uxori tamen ut minus esset amatae,
Cognitus a nullis esset ut ille viris.
5At, procul a patria quanquam Nicolaus abire
Exul ad externos saepe coactus erat,
Victor in antiquos rediit tamen inde Penates,
Saepius et carus sic fuit usque suis,
Ut pater hinc patriae populo vocitetur ab omni,
10Et data sint cineri nomina tanta suo.


166. ad Mitridatem de voto minime obtento

Audieram patrem Musas Veneremque benignam
Posse mihi precibus conciliare Iovem.
Sed cum tentassent frustra, tentavit Apollo
Quod dare Musa nequit, quod Venus ante mihi.
5Cum nihil efficeret Phoebus, Cillenia proles
Mittitur optatis adsit ut illa meis:
Nam, nisi Mercurius sit iunctus et ipse Tonanti,
Nil grave, quod fieri de Iove possit, erit.
Altitonans igitur dare cum modo desinat illa,
10Iunctus Athlantiadae quae dare certa solet,
Nil est quod sperem, timeam sed ut ordine verso,
Ne male nunc redeat qui fuit ante chaos.


167. ad Tommam scribam pirincipis Mirandolani

Non puero casses tenero, neque retia cuique
Tendere, nec novi qua valet arte capi.
At nos si tales nunc demeriturus amicos
Tam doctis possum grata referre viris,
5Inveniam pueros, pueros tibi mille parabo,
Ut voti tu sis nescius inde tui:
Nam, Ganimede putas si te non turpe potiri,
Hunc quaesisse putem iam mihi turpe minus.


168. ad Laurentium Medicen | de amoenitate et pulchritudine praedii sui, | quod Podium inscribitur Chaianum

Hoc est regis opus: sunt regia prata, vides quae;
Regis inest stabulis regia mulctra tibi,
Regius et pastor multos alit inde iuvencos,
Stat veteris Lactis copia statque novi;
5Regius est hortus, qualem nec Thessala Tempe
Pulchra tenet, qualem non habet Alcinous;
Regius atque lacus: super hunc ubi retia tendis,
Innumeras anatas implicuisse potes.
Aggeris assurgit tibi regia cura tuendi,
10Ne Medicos Umbro saevus inundet agros:
Quin et aquae ductus trahitur tibi tantus in aedes,
Romani quantum vix habuere patres.
Regia, Laurenti, domus est tua, regius ordo,
Rebus et in cunctis regius est animus.
15Nec mirum: nam tu, rex et pater omnibus idem,
Omnia tam sancto nomine digna facis.


169. ad Laurentium Medicen patriae patrem | de felici reditu a balneis Morbi

Nescio qua causa, proprio sed nomine, dictae
Morbosae quondam vos fueratis aquae.
At, modo cum certam Medici tribuisse salutem
Vos videam, populis qui decus omne suis,
5Hinc, aqua, pro meritisque novis, pro munere tanto,
Civibus a Tuscis dicta salubris eris.
Nam dare non poteras graviora petentibus ipsis,
Nec magis ingeniis grata futura bonis,
Quam patriae patrem servare salubribus undis,
10Maius in urbe sua est quo nihil aut melius.


170. in Iohannem Coregium Mercurium | cognomine dictum. Ad Alexandrum Braccium

Hos fuge, qui sacros audent se dicere vates
Nec sunt, sed ficto nomine falsa canunt.
Cum modo sic audax nostra sit in urbe repertus
Se natum e supero qui ferat esse patre,
5Dicat et haec eadem sibi convenientia certe,
Quae Christo memorant esse tributa deo -:
Grande nefas, et quod sacro sit ab igne cremandum,
Ne falsa populum relligione premat.


171. ad Iohannem Guidum Florentinarum legum | conditorem atque octovirum designatum

Quam bene qui summas rerum modo tractat habenas
Urbis custodem te facit ipse tuae,
Officium cuius, nequod scelus extet inultum,
Nequod item gravius fiat in urbe nefas,
5Quod fas, quodve pium, populo servetur ut omni,
Ut vetitum sit, quod lege vetatur, opus.
Nam mage servandas quis curet in omnia leges,
Quis mage servandi iuris amicus erit,
Quam tu, qui scribis leges, qui iura ministras,
10Quique viris mores ponis in urbe probos?


172. in Fontium nomen sibi fontis usurpantem

Fontius es dictus, sed quam male convenit, audi,
Quam male abundantis nunc tibi nomen inest:
Durior es petra seu carmen scribere tentas,
Siccior es ligno sive solutus eas.
5Siccius a sicco posthac vocitaberis ergo:
Nomina facundis fontia linque viris!


173. in eundem de Christi relligione male sentientem

Audisset doctos cum Fontius - ipsa vetustas
Tradiderat - superos saepe negare deos,
Doctior ut reliquis videatur habendus in omnes,
Abnegat et Christo numen inesse deo;
5Dicit et hos, ipsum quicunque fuere secuti,
Verba quidem libris vana referre suis,
Hieronymumque sacrum dannat male sanus et audet
Carpere divina scripta notata manu.
At modo, quam iuste Christus facit omnia, Fonti,
10Quam gravis est sceleri pena parata tuo!
Nam, pia dum spernis, dum tu divina reprendis,
Fecit ut ignores id, quod agunt homines.


174. in Grifum pediconem

Grife, quid inter nos audes pro dire, quid inter
Saepius egregios isque redisque viros,
Cum constet pueri flagrare cupidine turpi
Te modo, qui fidei creditur usque tuae?
5Hinc scelus est duplex: violas, malus, ante pudicum
Quod fuit, inde fides est violata tibi.
Pena sed est praesens: nam, si pater ipse notabit
Uteris ut puero tam male, Grife, suo,
Spectandus tota prius urbe vagaberis, inde
10Vulcano facies ignea sacra deo.


175. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Cedant fata tibi, fatorum cedat et ordo,
Cedat item quicquid Parca severa movet.
Nam, tibi non modo quod supra caput astitit, omne
Vicisti, Medices, exitiale malum,
5Publica sed, quae sunt durissima, viribus isdem,
Laurenti, superas, Marte favente tibi;
Quod negat hic aliis quia dat tibi factus amicus,
Cui videt aetherium cuncta dedisse Iovem.
Talibus e causis tibi Petra Lygustica cessit,
10Addidit et titulis magna trophaea tuis.


176. in Antonium Puccium apud Petram sanctam vita functum

Si qui pro patria moriuntur honoribus amplis
Ornantur, gestis quos meruere suis,
Quae, Pucci, dabimus genitori, quantaque summae
Praemia virtuti sunt tribuenda suae,
5Nam quoque dum fuerat vivens Antonius olim
Commoda quot patriae, quot bona summa tulit?
Ergo dandus honos illi geminusque videtur,
Me statuis geminis iudice dignus erit.
Altera danda viro quia, dum bene tempus in omne
10Vixerat, hic patriae faverat usque suae;
Altera quod vitae suavi minus ille pepercit,
Morte sua ut patrias accumularet opes.
Nec requievit enim; Lyguris dum Petra subacti
Victa Fluentini cessit in arma ducis.


177. ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Distuleris quanvis multos me tardus in annos,
Qui patriae prior est, ut mihi detur honos,
Laudo tamen causam: quia nunc sapientius illum
Tradere quam quondam te mihi posse puto,
5Urbe quod in patria propria virtute potes plus
Solus, quam cuncti, qui potuere prius,
Unde fit ut semper, quod agas imitentur id omnes,
Promptius et, quicquid iusseris unus, agant.
Adde quod est nobis etiam maturior aetas,
10Ut quoque nos possint ista decere magis.
Ergo age, Laurenti, nec te modo differ in aevum
Venturum: dato sed, dum dare fata sinunt!
Nam, licet et vires tu sis habiturus easdem
Semper et imperii frena tenenda tibi,
15Non tamen hoc semper poteris mihi ferre quod opto,
Non quia tu nolis, sed quia nullus ero:
Aetas nanque fugit, tacitoque senescimus aevo,
Et senibus cito mors inicit atra manus.


178. ad Petrum Medicen Laurentii filium | Graecis et Latinis litteris eruditum

Petre, velim magno commendet gratia patri
Me tua, Romanos dum petis ecce Lares.
Sic tibi dent Graiae semper Latiaeque Camenae
Te puerum doctos posse praeire senes,
5De patre sic capias moderandi frena Leonis,
Sic sis in patria tertius urbe pater:
Dicito, me foveat, me complectatur in ulnas,
Protegat atque sua, te duce, semper ope.
Fac, modo quod petii, sic obtinuisse queamus,
10Ut mea quod non dat, det tua Musa mihi.


179. clarissimo Hispani regis oratori | Antonio Gerardino Amelio

Tardior haec multo quod te mea Musa petivit
Quam foret officium, docte poeta, suum,
Visere, causa fuit, quia non audebat eum, qui
Est decus Hesperiis, qui decus omne suis,
5Cui bene sic animum mentemque inspirat Apollo,
Carminis atque artem sic dedit ante novi,
Ut silvas cythara moveas cantuque profundas
Et trucibus facias mollia corda feris.
Nec minus inde tuos verita est intrare Penates,
10Quam Clarii cum sunt antra petenda dei.
Cum tamen, Antonii, tibi sit clementia, summo
Quae minor ingenio non sit habenda tuo,
Ulterius statuit posthac nihil esse morandum,
At propere vatem duxit adire sacrum,
15Iupiter e summo cui prospicit altus Olympo
Pluraque dat magno magna futura viro,
Cuive lyram Phoebus, cui dat Cillenius artem,
Qua facit in muros saxa coire novos,
Cui dea cantanti superum Venus afflat amorem,
20Filia cui Veneris Gratia semper adest.
Hanc igitur nostram, quae te petit, ecce, Camenam,
Vix tandem in vestros ausa venire Lares,
Hospitio timidam ne dedigneris amico,
Sed placido, vates, accipe, docte, sinu.


180. ad Amerigum Corsinum

Sic tua divinum meritis laus aequet Homerum,
Aequet item tua sic Musa Maronis opus,
Sic, Amerige, tuum carmen bene vivat in annos
Perpetuos, Cosmi quo nova gesta canis:
5Da, Corsine, libens mihi, te precor, optime vates,
Quod, nisi tu dederis, nemo daturus erit.
At, mihi si statuens quae iam tribuenda putasti,
Annueris votis, docte poeta, meis,
Annuerint omnes: omnes mihi danda putabunt
10Haec eadem, quorum tu dator unus eris.
Nam tibi collegae docti cessere volentes,
Non secus ac illis alter Apollo fores,
Non secus ac uni reliquae cessere sorores,
Nomine quae dicta est Calliopea suo.


181. ad Laurentium Medicen

Iupiter ut superos unus regit usque Penates,
Unus ut est princeps, unus in arce deus,
Illius ut reliqui Superi Iovis esse feruntur
Membra, velut parent illius imperio,
5Sic, te cum virtus primum tua maxima nobis
Fecerit hinc ut sis primus in urbe pater,
Cetera turba quidem velut est tibi debita, servit:
Urbis enim caput es, tu caput es populi.
Omnis enim cedit tibi, cui sapientia prima,
10Primus item cui sit nobilitatis honos,
Sydera cui penitus cessere volentia caeli,
Facta benigna tibi, siqua maligna forent.
Non igitur sedem dominam neque principis aulam,
Non ego sim, pro me, primus in urbe, peto:
15Aptior ut, Medices, pars sim tibi facta rogamus,
Aptius ut monitis pareat illa tuis.


181. ad Laurentium Medicen

Quid, Saturne senex, quid, Mars violente, paratis
Tollere, quam decuit foedus habere, fidem?
Non, Gradive, tibi locus est, mihi crede, nocendi:
Ipse licet vires experiare tuas,
5Saturni radiosque graves miscere volentis
Se licet opponat stella maligna tibi.
Curat enim Medices Laurentius ista, iubenti
Cui favet altisoni regia celsa Iovis,
Quem docuit Phoebus primo nascentis ab ortu,
10Qua ratione foret certa petenda salus,
Fataque cui cedunt, metuunt quem fata, nec audent
Hinc temerare virum, cui grave nomen inest.
Quin speranda magis sunt optima: nam solet ille
Casibus ex variis surgere in alta magis.
15Quo graviora solent instare pericula fortis,
Hoc magis adversas extulit ille vices,
Unde fit, ut Medices victor sit ubique futurus,
Sive minentur ei sydera, seu faveant.


183. Iohanni Guido viro doctissimo

Nos quicunque docent quid splendida sydera possunt,
Iupiter in nos quid, quid valet arma Venus,
Hac ratione docent, ut cum Cillenius illis
Iungitur aut videt hos ternus ab arce poli,
5Tunc valet Altitonans, valet et Venus aurea nobis
Vel bona, Mercurio iudice, summa dare.
In Tuscis igitur cum sis primatibus unus,
Qui, quod agunt ... quod meditantur, opus
Perficias virtute nova bonus inde Iohannes
10Sic, nisi quae sentis, ut dare nemo velit -
Non secus atque negant dare sydera victus et illis,
Sit nisi quem genuit candida Maia Iovi -:
Te precor, ut, mihi quae primos dare velle videbis,
Haec vice Mercurii tu quoque danda putes.


184. Ascanio cardinali

Ante Magi dederant Christo quae munera reges,
Dum puer in cunis matre colente fuit,
Aurea declarant supero fore danda Tonanti,
Declarant magnis aurea danda viris.
5Si mihi tanta forent igitur, bene quanta mereris,
Quantaque virtuti sunt tribuenda tuae,
Aurea dona libens, princeps, tibi multa dedissem,
Versibus inque meis aurea mixta forent.
Sed mihi cum tantos fortuna negaverit usus,
10Nec sit quo possim tam dare magna tibi,
Carmina pauca dedi, tibi quae mage grata putavi,
Ingenio duxi quae magis apta tuo.
Cum dabitur nobis, ut et aurea ferre queamus
Munera principibus suscipienda bonis,
15Aurea dona feram multoque libentius isto
Carmine, quod paulo scripsimus ante tibi.


185. Iohanni, Laurentii Medicis filio, protonotario | apostolico, ac Sancti Germani principi excellentissimo

Si, tibi quod pater est Medices Laurentius, unus,
Qui meritis patriam tollit in astra suis,
Sacros pontificis primosque mereris honores -
Tantus honor patris, est gloria tanta tui -
5Quae dabimus, Medices, doctrinae digna, Iohannes,
Munera, virtuti quae satis ampla tuae,
Artibus ingenuis dabimus quae moribus aureis,
Exiget aut probitas quae tibi dona dari,
Cum tam magna tibi dare tam puerilibus annis
10Censuerint reges pontificesque sacri?
Certe ego non homines habituros tanta putabo
Praemia, pro meritis quae tibi digna ferant.
Unus in orbe satis nam pontificatus habendus
Cum sit, et ulterius nemo cupisse velit,
15Tot mundi fiant, tot nunc oriantur, oportet,
Quot fore Democritus censuit ante senex,
Tam multis, Medices, ut in orbibus inveniatur
Multus pontificum qui tibi dandus honor.


186. Petro Laurentii Medicis filio

Indoluere alii, quoties gravis urget egestas,
Defuit aut, Medices, quod cupiere, bonum.
Ast ego nunc laetor, bona quod mihi talia desint,
Qualia fortunae quisque fuisse putat.
5In promptum ratio est: quia sum tibi causa paratus,
In quem virtutes experiare tuas,
In quem contuleris tot, adhuc, puerilibus annis,
Quot regum nullus contulit ante senum.
Hinc tanti facio quae tu mihi dona dedisti,
10Iudicium propter, Petre benigne, tuum,
Quanti non facio quicquid gerit Indica tellus,
Quicquid et auriferi praestat arena Tagi.


187. Laurentio Medici viro clarissimo atque patri patriae

Quam sapis, o Medices, licet hinc spectare volenti,
Inque tuam patriam sit tibi quantus amor:
Nam, cum perspicias longos hanc semper in annos
Victuram fato cedere nolle gravi,
5Ut data sit nato facis Alfonsina merenti -
Sponsa quidem tanto facta beata viro -,
Tot nova progenies ut suffectura nepotes
Sit modo, quot nunquam deterat ulla dies,
Munera qui teneant ita publica tempus in omne,
10Quique regant urbes qualibet arte suas,
Ut, domus in Latios quod Iulia contulit olim,
Protinus imperii causa futura novi,
Hoc domus in Tuscos Medicum ferat optima cives,
Augeat et patrios, auxit ut ante, Lares.


188. epigramma in Mariam Morellam | vita functam puellam pulcherrimam

Quae fuit Etruscis formosior una puellis,
Qua fuit inferior Gratia, Musa, Venus,
Morte cita rapitur: iuvat hanc nec forma cadentem,
Heu, Venerem potuit qua superare deam.
5Desinat in terris igitur sperare salutem -
Non modo mortali conditione datur -,
Sed sibi Caelestes timeat, ubi Parca Morellae
Tam subito nigras intulit atra manus.


189. carmen de M. Morella

Azarole, velim, quo captus amore fuisti,
Vidisses dominae membra sepulta tuae,
Tunc ubi vespillo corpus miserabile nati
Infantis matri, tristia dona, dedit:
5Iurasses huius nullo peritura sub aevo
Membra, nec a turpi commaculanda situ,
Forma quod haec ibi, quae viventis et ante fuisset,
Visa sit humanas iam superasse vices.
Accensis facibus quia visus adesse Cupido est,
10Ut mortis tenebras pelleret inde graves;
Vertice de Paphio lectos Venus aurea flores
Stravit, ut extincta mollius ossa cubent;
Rursus in exanguem suaves ita fudit odores
Idalium Veneri quos tulit ante nemus,
15Semper ut extarent non inficienda Morellae
Corpora, de superis facta quod una foret.
Pone modum lachrimis, igitur, dolor omnis abesto:
In superas luctus non facit iste deas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: