Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nunc tua sit quantum maiestas regia felix
Et quibus insignis titulis, quibus alta triumphis,
Incipiam paucis describere, si tua primum
Dent pia sceptra michi veniam tuque inclitus omnem
5Carminibus culpam regum pietate remictas
Concedasque tuum tandem virtutibus amplum
Auxilium calami quando non illa recurrant,
Imperio quae digna tuo solioque videntur.
Nam modo si qua pio virtus pulcerrima reges
10Pergratos facit ire Deo caeloque propinquos
Sideribusque suis, illa est clementia, quam tu,
Ante omnes clemens, augusto in pectore tecum
Fersque, auges, confers atque omni tempore servas.
Si dant prisca fidem nitidis contexta libellis
15Et quae sunt nostris hodie memorata poetis,
Temporibus quae plena suis per rura, per omnes
Decurrunt campos, surgens ingentia septem
Hostia Nilus habet, quae non paritura videntur
Tam spaciosa suis lutulentaque flumina campis
20Quantum dat veniae tua nunc clementia, quantum
Plus fluat aut dando quantum plus pectore crescat.
Hanc ego, per sceptrum quod tamquam sidus adoro,
Perque tuos oculos multa pietate nitentes,
Perque animum insignem, perque omnia regia, perque
25Quos tibi signavi destra trepidante libellos,
Oro velis siculo, princeps, concaedere vati.
Nam quondam Augustus concessit laeta Maroni
Gaudia et indulsit tunc, cum servavit ab igne
Pulcrum Caesar opus; Senecam peciisse Neronem
30Legimus ut magnos ad se converteret hortos
Et quae contulerat sibi premia protinus ille.
Nil horum efficiam, verum tibi, plura merenti,
Effundam antiqua pro consuetudine patrum
Non solum venia dignos fecere, sed omnes
35Magnifico reges habuere in honore poetas;
Bi nam magna ducum scribuntque ingentia regum
Arma, piis patribus populisque extensa futuris,
Et dant carminibus longe post sceptra beatos
Vivere et eternas laudum per secula pompas.
40Magnus Alexander, tumulo dimissus Achillis,
Fortune invidit graie, quia maximus heros
Rerum gestarum praeconem accepit Homerum.
At tu cui titulos, cui das tua munera, census,
Aurum, hortos, vestes, depicta palatia, villas?
45Optatam hanc veniam, princeps invicte, negabis,
Presertim cum culpa levis pia dona meretur?
Res mea tuta agitur: zephiris sunt vela secundis
Impellorque mari, iam dudum sencio quod me
Audisti et culpam clemens dimiseris omnem,
50Quamvis deiectis fuerint mea proxima Codris
Carmina et ornatis paulum vicina Tibullis.
In primis igitur recta ratione tenetur
Felix maiestas, animo natura beatum
Quem tibi constituit fortemque creavit agundis
55Rebus, quem tantis vigilans sapientia lustrat
Consiliis, titulis, meritis, virtutibus, armis;
Felix divino properans ad sidera cultu,
Quo tua sola Deum tangit clementia, quo tu
Ante duces omnes clarus magnusque videris;
60Felix maiestas spoliis, tot leta triumphis,
Felix tot ducibus, totque una amplissima sceptris
Totque suis ductis per mille pericula castris;
Felix pace sua, felix, fortissima bello.
Vicit Alexandrum genitor virtute Philippus,
65Sed patrem natus gestis per proelia rebus;
At tu cui terris similem Natura negavit
Virtute et gestis sepelis cum rebus utrumque.
Felix maiestas iterum et celeberrima nato
Principe Fernando natisque nepotibus et tot
70Auxiliis solium sceptrumque iuvantibus ipsum;
Felix germano, felix, contenta nepote,
Imperio felix, totque undique regibus alta,
Principibus ducibusque tuis, qui regia tecum
Sceptra colunt ornantque tuam per cetera sedem;
75Felix offitio, felix per proelia victis
Hostibus et pulsis longa formidine Gallis.
Sed longe ante omnes felix, ante omnia regum
Imperia excellens, sub tanta coniuge, sceptrum
Perpetuante tuum, virtutum fonte, Maria:
80Pro te sceptra tenet, pro te tua iura ministrat,
Pro te fert leges, pro te, sanctissima, mores,
Pro te dat gladios, pro te, fortissima, furcas,
Premia virtuti, viciis sua vincula ponit,
Mente pia miseros, populos virtute gubernat,
85Pro te dat pacem, pro te, dignissima, bellum,
Femina, vir, coniunx, dux, religiosa, pudica,
Ante nurus omnes, ante omnes candida matres,
Ante Deo inclusas, ante omnes clara ministras.
Haec tua perpetuat felitia sceptra tuumque
90Tantum absens regina caput; sua splendida virtus,
Virtuti coniuncta tuae, tua prospera queque
Reddit et eternum prestat dux optima tandem
Esse tuum terris perque omnia secula nomen.
Ha, taceant urbes, scileant Capitolia Rome
95Virgineusque chorus, scileant ingentia quondam
Templa pio coniuncta Deo regnoque futuro,
Et demum hac totus devictus ab arbore mundus
Praecipitur sancte posuisse scilentia vite;
Cedunt claustra sibi, cedunt pia concava patrum
100Saxa per ingentes olim celeberrima silvas.
Post te nil toto vidi praestantius orbe,
Post te nil melius, post te nil pectore maius.
Haec tibi fortunas capitique piissima laurus
Servat et ornatos haec dat tibi sola triumphos.
105Inclita stirps regum, magni quoque filia regis,
Regis cara soror, regis dulcissima coniunx,
Non regum genitrix: potuit Fortuna secundis
Rebus et auxiliis hoc donum adiungere tantis!
Nusquam ulli lutulenta fuit sors optima, nulli
110Integra: deest aliquid, quamvis pannosa videtur
Vestis et extensa signet sua lictora cauda.
Hoc certe confectum adeo, ne prospera terris
Aut completa satis possit tibi praemia mundus
Reddere et ad votum vitam hic tibi fata quietam.
115Haec tua descripsi, princeps, felicia, quae tu
Quantum contineas et quanto robore serves,
Ipsa fidem terris praestant tua sceptra tuumque
Pectus et exemplo capiens tua proelia mundus.
Nunc locus est repetam letus mea munera, princeps,
120Ut post completos tanto sudore labores
Ocia des operi et fesse des ocia menti,
Donatumque domum rude mictas: scilicet haec sunt
Non maiora parum felicia praemia regum,
Quae modo militibus, modo dantur leta poetis,
125Quorum etas longis conspecta est fructubus ante,
Ante in serviciis consumpta fidelibus, ut sit
Digna suis meritis donanda licentia, sitque
Libertas animo quocumque accesserit ultro.
Quae quantum paucis hodie concessa videntur,
130Tam veniunt pretiosa magis; consistere tectis
Dulce seni, perdulce suos habitare penates
Angustosque lares, quamvis sint aurea regum
Atria et ornato paries effulgeat ostro.
Nam iuvat interdum felicia praemia ruris
135Illic me afflictum curis fortasse diurnis
Querere et extensas cauto pede poscere silvas
Cultoresque novos cultosque fideliter hortos
Conspicere et cedri resecare superflua cultro
Cumque suas tenero connectere palmite vites
140Aut plantare ulmos apibusque abstringere mella,
Aut legere arboreos, facta dulcedine, fetus
Et tandem ornatas concessa per ocia silvas
Reddere, et arbitrio mecum sic vivere leto.
Nunc habitus civis, modo rusticus, hic ego censor,
145Illic nunc vates, illic modo cultor agelli,
Non novus hospes ero; reliquum mihi temporis autem
Expendam servire Deo precibusque potentem
Placare et sancto secum hic consurgere voto
Celestemque chorum meritis conducere. Et alto
150Ire patrocinio quamvis multum ante placebat,
Nunc mihi silva magis: nulla hic mihi causa doloris
Nullaque firmate surgunt hic proelia menti,
Aut quae te impediant fallacis praemia mundi;
Hic procul est hostis, procul hic stat femina, fastus
155Et quae terribili sunt plaena theatra tumultu;
Hic tibi tuta quies, peccandi occasio nulla
Nullaque perversi constant hic signa furoris;
Hic sua leta suis concedit praemia Christus,
Praemia quae capiti nullo rapiuntur ab evo.
160Silva placet calamis, doctos quoque silva poetas
Adiuvat ut regum describant gesta ducumque,
Cumque perornato decurrant singula versu
Et meliore lira non praetereunda reponant.
Virgilius quondam Romam, vir maximus, urbem
165Deseruit pariterque lares pariterque favores
Imperii fugiens et quas cumulaverat olim
Divicias magnas: cautus pia rura petebat,
Divinum quo posset opus dulcesque Camenas
Solus in arborea nitidaque absolvere silva
170Hocque uno auxilio regum describere laudes.
Omnia nequicquam temptavit et omnia frustra
Contulit: invidit titulis Fortuna latinis
Et celeres nimium vitam rapuere sorores,
Nec potuere suum sua carmina currere finem.
175Quae caret invidia totis non altera terris
Vita patet secura magis, non altera, nec quae
Tantum sollicitos confirmet ad ethera cursus
Totque det ornatos non vano nomine census,
Quantum leta suis promittit silva colonis.
180Non timet ora ducum, non regum silva potentum,
Sola Deum solum; false convicia linguae,
Laudula contemnit gaudensque ad sidera currit,
Hic meus ipse meos ad tanta haec gaudia fratres
Hortor et ad plenos vera dulcedine fructus:
185Non sunt qui rumpant sancta haec mea federa, nec qui
Proposito avertant animum vel pectora pungant,
Non sunt hic hominum perversa negotia, non sunt
Iurgia, non lites, non sunt commertia, nec quae
Te quaciant miserum fraudum scelerumque falanges,
190Nulla tuos oculos offendunt turpia, nullus
Sermo aures, faciles sunt hic sine murmure leges.
Silva parit requiem, stellato est proxima caelo
Et vicina Deo, silva est via tuta salutis,
Prima salutiferas inter firmissima portas;
195Virgo silva Dei, morumque est optima nutrix
Et scelerum gladius, virtutum asperrima custos.
Silva tibi cantus, tibi dat celeberrima fructus,
Silvaque securos prebet placidissima somnos.
Dulce decus michi silva meum, michi dulce lavacrum,
200Presidium, portus, passer, iocus, aula, columba,
Preteriti medicina mei, spes leta futuri,
Sola pie certa fertque aufert ocia lege
Silva homini, tibi sola gerit non mixta venenis
Gaudia et urbanas multum fugientia pompas
205Premia et armatam celesti munere pacem.
Nuncia silva Dei: quondam pater optimus istic
Quaesivit celsam caeli Basilius urbem,
Hic prior ante omnes posuit vestigia Paulus,
Quamvis crediderit positum se Antonius ante,
210Hinc quoque turba patrum sanctis virtutibus ipsum
Accessit visura Deum. Brevis haec via magnos
Te trahit ad caelos et sancta cacumina monstrat
Diviciasque omnes. Sunt hic responsa remissis
Vocibus, hic magno fervent tua pectora caelo.
215Ianua silva Dei, caeli est preciosa colore
Iaspidibusque suis, cantu est speciosa benigno
Angelicoque omni gaudet cultissima coetu,
Haec hominum curas, hominum sanctissima morbos
Sanat et est veteris felix medicina reatus.
220Hic colitur capiturque Deus firmusque tenetur,
Hic ego letus ero, laetus mea thura precesque
Effundam tibi, Christe, meis singultibus et te
Ante oculos fixum noctuque dieque tenebo
Et dabo vulneribus lacrimas, manibus pedibusque
225Oscula, cum precibus multum facientia nostris.
Hic ego me repetens consummam tempus, et evum
Speque fideque ardens complebo, asperrimus omnem
Offensam ad veniam legemque amplexus adibo,
Auxilium celeste michi patriamque vocabo
230Et dabo peccatis oleum cinerique liquores
Sidereos laetamque animo per secula sortem.
Hic ego ante abitum Christo pia carmina condam
Deleboque omnem natam pro crimine culpam,
Ut, cum leta mihi mortis mea venerit hora,
235Letus ego hanc animam leto de pectore mittam
Absolvamque omnem solido de corpore poenam.
Quare ego te suplex, caeli pater optime, Christe,
Per caput ornatum spinis, per vulnera nostrae
Lucis et emissam sancto de pectore vocem,
240Cum tua sub dulci languerent brachia ligno,
Perque tuos clavos, scaeveque per omnia mortis,
Hanc mihi concedas oro pro munere vitam,
Hanc mihi quo semper mea sint tecum omnia, tecum
Pes, manus et calami, tecum mens, ora, voluntas,
245Et cum visceribus tenues secus ossa medulle.
Tu quoque praeterea, regum celeberrime princeps,
Quem post multa deum mitem clementia regem
Ante pios omnes et sceptra ante omnia fecit,
Haec eadem siculo pia des tua praemia vati.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: