Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[Detestatur avariciam et Franchinum Rabiam
Asserens se nullius Vicia efferre,
Nisi cum iam nota sunt omnibus]

Sunt quibus infaestus videar nimiumque protervus,
5Franchinum Rabiam si culpo. Non quia non sit
Culpari dignus, sed quod vicium affore credant
Scriptori nudare aliquem. "Cur - inquit - avarus
Decantor? Numquam te offendi, vir bone, numquam?".
Cum rapis et miseros nodosus decipis et cum
10Testamenta paras pupillis litigiosus,
Non hominem offendis? Homo sum. Sed non facit ista
Franchinus Rabia! Quaero unde possideat tot,
Unde domos fabricet. Venit peregrinus in urbem
Demissa cauda, et conductus tondere lanam
15Sueverat, et lassis requiem nescire lacertis,
Attritaque toga despectus atque oleo unctus
Stertebat, ubi non dormiret Corbulo vilis.
Quot censes furta hunc vel quot penuria? Puris
Haec manibus? Cur non tantundem possidet, et cum
20Franchinus vendat frumenti milia, quare
Victorinus emit? Porro hic grandem facies rem
Qui quocumque modo lucrabitur; hunc tamen ipsi
Exsuperant gnati, quorum minor exul et alter
Exilio dignus. Videam taceamque? Fatebor:
25Non stomacho valeo, fervet sicca iecur ira,
In satyram feror. Hoc quoniam natura benigna
Armavit telo, cuperem moderatius. At me
Tot vicia immanem fecere, ut calce caballus
Astrictus loroque! Malus desistat avarus,
30Et moechus vicio abstineat, siccarius ac fur:
Indico satyrae boellum. Removete furorem:
Sanus ero atque manum patiens, ut Musca Berinae.
At somnum avertit Rivoaltum, cum magis atque
Se magis inflavit, tunc cum mendacia late
35Spirant. Nam dudum peregrinas vicimus artis,
Milia promittunt securi. Tuscia caelum
Et tutos audet pelagi spondere recursus.
Non prius ergo aliquis exibit littora, quam se
Securum tuscus vates promiserit. Hic iam
40Astrologus nemo est, qui consulta. Ille parata
Venditione negat rem credere, mensibus octo
Mavult. Tu ne etiam, tunica praecincte modesta,
Hos mores? Tu quem frustra speravimus olim
Esse senatorem moderatoremque senatus,
45Iura dare et leges incidere: quippe etenim istis
Maiores nostri fondarunt artibus urbem.
Siquis avariciam dicat deus, en ego tollo,
Contineas versus? Nondum, nam provocor. Aufer
Qui pueris mittat cultellos, frena, crumenas,
50Aufer luxuriem, infames meretricis amores,
Ambitione mala purga vel superstizione;
Redde fidem, ius fasque animis et tempora prima,
Cum tecto angusto cernebat curia patres
Intonsos. Ego vel satyram depono libenter.
55Nupserit at Vaccae mendoso anus improba, quondam
Nupta senatori? Vetulae vescica beatum
Te fecit? Precium unius tot praedia noctis,
Et domina hec impune, igitur, nec teste notanda?
Pone pudiciciae nitidam ad delubra coronam:
60Laudant patricidi connubia. Dicitur ecce
Serva domi. Iacet in gremio nova nupta mariti.
Non scribo hoc tabulis atque omni figo superne
Quadrivio? Ut cuncti videant pueri atque puellae
A furno aut puteo redeuntes. O bone, numquid
65Tu praeco? Iratis dicat quis naribus. Ohe
Excepto, siquid leges vetuere. Quid ultra est,
Quod nequeam? Fama gaudes; dispulverer hoc si
De quodam, postquam nullus non vicus in urbe est
Qui sciat. Illudo membranis. Clamat avaros
70Brachinum et Rabiam vicina: numquid ego illis
Hoc nomen primis? Sed tu costringere bilem
Si potes, ausculta leges et vera monentem.
Regula naturae est vitae servare decorum,
Et frenare libidinem et inconcessa vereri,
75Vivere constanter, rebus frugaliter uti.
At tu deterior si aliquantum et caetera rectus,
Cur tandem ostendis dentes? Non ledere conor,
Sed sanare. Atqui si negligis, haud vetuit ius
Servata gravitate malos reprehendere mores.
80Quin te ipsum inquiras, scrutator debilis in te,
In Rabia vehemens; videsis dum turpia carpis,
Ne te in angusto ponas, quod postmodum id obsit.
Laudabat Lise mores castumque cubile,
Nil non deberi deprensae aiebat; at illi
85Baldua surrisit nocturni conscia moechi.
Quisquis es, hoc laudo et conor ne ludibrio sim.
Qui cuscus, lusce, dicam. Verum interim, amice
Mi, prope curatis rebus, quicquid datur oci,
Consumo chartis. Hinc pallidus exeo forsan.
90Frange, miser, calamos tabulasque exure capaces
Et somno indulge: nam te nimium elevat ars haec
Atque poema. Equidem fateor quodcumque necesse est,
Nec pudet ambitione ista vicioque teneri,
Quandoquidem virtuti heret. Si me mea Progne
95Plus aequo attollit, dementer non tamen hosce
In turbam versus recito, nec credo libellum
Assentetori, dudum premo. Scit pater ipse
Hoc Victorinus, timido qui saepe tabellam
Extorsit manibus. Sileo, nisi forte rogatus.
100De his autem nugis siquis me interroget, hasce
Non magnipendo. Scribo, ut volo, saepe ducentos,
Saepe decem versus, incomposito pede currens.
Rideat introrsum quivis, me nemo lacessat,
Qui soleam vel parva ulcisci magna papiro.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: