Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. Petro Soderino

Forte die, quo sacra colunt solemnia Thomae
Christicolae, Medicum dum pede calco viam,
Insignis forma nec adhuc mihi cognita virgo
Est cupidis oculis obvia facta meis.
5Haec erat incessu, rhosea cervice decora,
Gratus erat celsae cui quoque frontis honor;
Addebantur ad haec collecta modestia vultus,
Atque decens gravitas, virgineusque pudor.
Hanc ut fama tuo docuit, Soderine, iugatam
10Esse toro, subito talia voce dedi:
O iuvenum saecli fortunatissime nostri,
Coniugio tali facte beate quidem!
Argentina tibi fatorum sorte locata est,
Sponsa diu thalamo debita iure tuo:
15Grata quidem speties ac tali digna marito;
Tu quoque, tu tali coniuge dignus eras.
Coniuge tu merita possessus, et illa merenti
Est possessa viro: par in utroque iugum.
Convenit illa tibi, sed tu quoque convenis illi:
20Foelices ambos quam bene iunxit hymen!
Nam tibi laudato iuveni rarissima coniunx
Contigit, estque datus vir quoque rarus ei.
Quis generis praefulget honor, quis gloria patrum
Par, quibus est aetas et iuvenile decus?
25Ut vos ergo dies, fatorum conditus albo
Omine, sancita iunxit amicitia,
Visceribus totis sic vos amplexa tenete
Pectora: concordes una cathena liget.
Implicat et truncos hederae ceu ramus inermes,
30Vos ita vincite mutua corda simul;
Alternis castum versate sub ossibus ignem,
Parque sit ambobus ardor et unus amor;
Coniugis optatae niveos tu leniter arctus,
Illa viri placidos contegat usque sinus.
35Ire tibi gelidas et si foret usus ad Arctos
Ultra Sauromatas Oceanique salum,
Illius aut Phrygius vitiet nec adulter amorem,
Penelopesve proci, sagave lena dolis;
Intactum tamen illa torum tibi servet amanti
40Et cupiat reditum casta puella tuum.
Argentum quod habet Babylon, quae pondera Lydus
Aurea possedit Croesus, et Indus opes,
Dulcia non frangant sacri connubia fulcri:
Sit suus at semper iure pudicus amor,
45Sitque fides illi stabilis, praeterque iugalem
Pectoribus flagret nulla favilla suis.
Haec tibi formosam pariat pulcherrima prolem
Persimilem matri persimilemque patri,
Et longos tecum foeliciter exigat annos,
50Vester et assidua pace fruatur amor.


2. epistola in personam Argentinae Malespinae | ad Petrum Soderinum eius coniugem

Si petis unde mihi subeant in carmina vires
Litteraque alterno sit mea iuncta pede:
Aoniae versus mihi non finxere sorores
Nec numeris nostris auctor Apollo fuit,
5Sed dolor haec urgens docuit me scribere tantum,
Materiam nobis ingeniumque dedit,
Volvere multiplices miseram qui pectore curas
Discessum propter me facit usque tuum,
Qui mihi luminibus lachrymas fletusque peremnes
10Nutrit et assiduo corda dolore premit.
Sed primum quid moesta querar, quae numina culpem
Praecipue dictis nescio leva meis?
Sydera ne incusem crudelia, fata ne dicam
Invida laetitiae tam cito facta meae,
15An vos, qui diro fodistis viscera ferro
Insubrium clari magnanimique ducis,
Argentina, meis sectabor inulta querelis
Ut causam nostri principiumque mali?
Nam dulcem cum patre virum discedere nostrum
20Cogitis et patria tam procul ire sua,
Quod tantum patrare nefas temerariaque ausi
Estis sanguinea tingere tela manu.
Lux mea, certa salus, spes o fidissima, nostri,
Vitae sola quies praesidiumque meae,
25Insperata tuo quaenam me causa removit
Aspectu, subitis implicuitque malis?
Quis tantum adversus casus tantumque sinister
Colloquio fecit me caruisse tuo,
Ut loca, ceu profugus, peteres aliena, fugaci
30Exul ad externos ut vehereris equo,
Sisque adeo furtim velox accinctus eundo,
Fas ut vix fuerit dicere: "Petre vale"?
Sed, veluti puro cum Titan aethere fulget
Et pulsis toto nubibus orbe micat,
35Cum subito Scythiis Aquilo consurgit ab oris
Omneque per caelum nubila densa trahit,
Ilicet in nubes sol conditur aureus atras
Contrahit et radios eripiturque solo:
Sic es tu nostris, coniunx, sublatus ocellis;
40Te celeres nimbi praeripuere mihi.
Infoelix nimium cuinam deserta relinquor?
Quis mihi solamen, quis mihi tutor erit?
En ego, quae patriam liqui carosque parentes
Et potui notis omnibus esse procul,
45Ut tecum vitam cunctos ageremus in annos,
Utque uno semper te comitata forem,
Saucia nunc validos agito sub corde dolores,
Discrucior suavi me procul esse viro;
Quocum, nec simulo, cunctis ego rebus egena,
50Dum modo sis praesens, vivere malo diu,
Absenti quam nupta viro terraeque marisque
Imperio, gemmis, divitiisque frui.
Illa quidem vel casta parum vel ferrea tota est,
Coniuge disiuncto vivere siqua potest.
55Non vestes auro, nuptae, nitidisque lapillis
Intextas petite marmoreosque Lares;
Non optate domi vobis ancilla ministret
Plurima, servorum magnave turba colat:
Adsint ut cari dulcesque optate mariti,
60Ut foveat praesens pectora vestra calor.
Heu propria, coniunx, vita mihi carior ipsa,
Quo magis a sponsa nullus amatus erit,
Si tibi tam cordi fuerat, si cura parentem
Devia legatum per loca cuncta sequi,
65Me quoque debueras tecum duxisse relictam:
Fecissem levius hoc ego prorsus iter;
Te sociam decuit tibi me coniungere: saltem
Lubrica rexissem lora cadentis equi.
Siquis et adversum raperet te casus, adessem,
70Ac mea dextra tibi prompta tulisset opem.
Eventus comitem quin te complexa fuissem
In cunctos equidem, noxia nulla timens,
Ac tecum praesens discrimina quaeque subissem,
Turpiter et pro te si moritura forem.
75Non miserae fieres tanti modo causa doloris,
Nec mea languerent tristia corda modo,
Non mihi liquisses orbum, Soderine, cubile,
Flebilis absenti nec mihi causa fores,
Nec mea nocturnae rupisses gaudia rixae,
80Frigida nec faceres vertere membra toro.
Certe ego non possum strato requiescere lecto,
Claudit et infirmus lumina moesta sopor,
Suscipiunt stabilem nec pectora nostra quietem;
In somnisque mihi plurima saepe nocent.
85Nulla die miseram delectant gesta puellam,
Sublevat et gemitus actio nulla meos;
Assiduus nitidos conturbat fletus ocellos,
Nec sparso cessant imbre madere genae.
Plena domi luctus apparent cuncta paternae
90Tristitiamque foris omnia visa ferunt.
Praesentes video praesens agnoscoque nullos,
Absentis tantum cernimus ora viri.
Nil nisi te cupio. Sine te mihi nulla voluptas
Esse potest: coniunx, tu mihi, sole, places.
95Tu decus omne meum, nobis tu solus honori es,
Esse mihi sine te gloria nulla potest.
Quare age, festina, nec longior ulla moretur
Segnities: properans iam, Soderine, redi!
Huc tandem concede, precor, miseramque revise
100Uxorem: lachrymis pascitur illa suis.
A te iam castum repetit sua iura cubile,
Iam merito queritur te procul esse nimis.
Ipse meos, coniunx, iunxisti primus amores,
Sic precor ut noster sit tibi primus amor:
105Te moveant luctus tenerae fletusque puellae,
Te gemitus moveant coniugiique preces.
Quod si plus aequo tardaveris, usque doloris
Est adeo vehemens causa potensque mel,
Ut, fueris postquam Laribus patriaeque reversus
110Atque oculis in me verteris ipse tuos,
Mutatam verear cogaris dicere ne me,
Et ne me quam sim forte putes aliam.
Paulatim niveos iam pallor serpit in arctus,
Candida purpureus deserit ora color,
115Paulatim macie turpi crispantur obesa
Pectora, paulatim flos iuvenilis abit.
Vera loquar, coniunx: non me tibi lumine taeda
Dextro coniunxit alitibusque bonis.
Quod feci doleo, iam iam me paenitet ultro
120Quod mea fallaci est zona recincta manu.
Nam mihi dixisti nunquam me linquere posse,
Non tibi si Cosmi, Petre, darentur opes,
Et modo tam minima pro re mihi foedera rumpis,
Oblitus fidei tam cito iure datae.
125Dic mihi: mutavit quae te sors impia? Quidnam
Propositum vertit tam cito, fare, tuum?
Tanta ne durities residet tibi pectore saevo,
Ut longe a pulchra coniuge abesse velis?
Sic et inexpertam voluisti fallere amantem
130Et sponsam viduo deseruisse toro?
Siccine discedens connubia nostra refellis?
Pertesum thalami tam cito sic ne fuit?
Nulla ne res potuit durae pervertere mentis
Consilium, lachrymae nec tetigere piae?
135An tibi nulla fuit cordi claementia? Moestae
Nec tenuit pietas coniugis ulla tuae?
Non haec pollicitus nobis, ingrate, fuisti,
Hoc neque iussisti me trepidare malum,
Sed fore dixisti thalamum inviolabile nobis
140Passurum et nullo tempore dissidium;
Irrita sed venti secum tua verba ferebant,
Dum mihi mendaci talia voce dabas.
Num te crudeles adeo genuere parentes?
Forsitan immitis te tulit unda maris,
145Quod me tam subito nihil abs te tale merentem
Congressa primi deseris ipse tori?
Iusta queror: Iovis una soror te pronuba Iuno,
Te quoque, sancte, precor te, genialis Hymen,
Iura maritalis quorum sub nomine lecti,
150Coniugii leges sub ditione vigent,
En, iustas audite preces miseramque puellam
Aspicite, atque virum conciliate mihi.
Alma Venus praesens nostro succurre labori,
Dextera praesidium porrige facta mihi.
155Tu, qui letiferis animalia cuncta sagictis
Militiae cogis aera merere tuae,
Fundis et in superos atque ima in Tartara vires,
Cogis et imperio cuncta subesse tuo:
Qualibus incensam iaculis facibusque puellam
160Uris, et igniculis qualibus ipsa calet,
Talibus in sponsum torrentes incute flammas
Ardentesque suis cordibus adde faces,
Inque suum validas pectus deprome sagictas;
Da sit amor similis, par sit utrisque calor,
165Ut redeat miserae saltem succensus amore,
Daque morae impatiens sit, precor, ille brevis,
Utque pedem sospes ad nos veloxque reflectat,
Ne peream tandem victa dolore gravi.
Nam mihi nulla datur requies et nulla voluptas:
170Infoelix tantum moereo sola domi.
Incutiunt nobis etiam secura timorem,
Laedere quae nequeunt, haec nocuisse puto;
Cuncta quidem vereor, cui mille pericula sese
Ostendunt, ac sum plena timoris ego.
175Nunc timeo ne sis peregrino captus amore,
Solicitam nunc me reddit avara Thais,
Et modo ne tristi languescant pectora morbo;
Afficiunt variis me quoque multa modis.
Sed facile haec poteris solus tu demere, coniunx
180Expectate, mihi si rediisse voles:
Quod facias precibus summis lachrymisque profusis
Abs te contendo suppliciterque peto.
Dii, quibus est imbres tempestatesque potestas
Sedare et brumam difficilemque hiemem,
185Pellite cuncta, precor, dubio vaga nubila caelo,
Loraque frigoribus temperiemque date;
Ac removete nives, glacies, pluviasque malignas,
Atque iter omne meo sternite molle viro;
Et zephyris aperite vias caelumque serenum
190Praestate, atque simul spiret ut aura levis,
Ut tandem incolumis redeat Soderinus amanti
Uxori, tantus cesset ut inde labor,
Hunc ut post varias curas longosque labores
Aspiciam, et caro coniuge laeta fruar.
195Haec ego moesta tibi moestissima carmina mitto:
Da veniam, siqua liberiora leges,
Iram pone, precor, laedent te siqua, marite;
Hinc dolor, hine aequus scribere iussit amor.


3. ad Ginevram Benciam puellam formosissimam

Ille sali numerare licet pertentet harenas
Immensumque nimis aggrediatur opus,
Qui morum et formae studeat tibi dicere laudes,
Te quibus haud unquam clarior ulla fuit:
5Sic tamen et veneror simul atque admiror utrunque,
Afficiorque adeo propter utrunque tibi,
Ut memorare meis ausim te versibus, ore
Quos precor ut placido, cara puella, legas,
Bencia carminibus celebrari digna Tibulli,
10Dignaque divino carmine Callimachi,
Quam canat et Gallus, culti quam Musa Properti,
Digna sacris vatum protinus ingeniis.
Parcite vos reliquae Tusca regione puellae:
Haec superat cunctas moribus et facie;
15Illa Fluentinis est unica gloria nymphis,
Splendor et ornatus perpetuumque decus.
Qui cupitis, vates, aeterna in saecula nomen,
Semper et a cupida posteritate legi,
Aurea carminibus dicatur Bencia vestris,
20Bencia, quae vestrum nobile reddet opus.


4. ad clarissimum equitem Venetum Bernardum Bembum

Bembe, tuum merito quis carpere possit amorem,
Quisve faces valeat carpere iure tuas?
Bembe, tuum magnis quis non extollat amorem
Laudibus, altisonis non celebretque modis?
5Nanque foves casto flammas in corde pudicas,
Turpeque nil, sapiens, illicitumque cupis,
Nec formosa tibi, nisi quae sit casta, videri
Ulla potest, nisi sit clara pudicitia.
Castus amor tuus est: castas colis inde puellas,
10Nec tibi pulchra placet, sit nisi casta simul.
Nil igitur mirum, castas si Bencia tantum
Iniecit flammas pectus in omne tuum:
Nanque pudicitiam siquis respexerit huius,
Haud neget hanc priscam vincere Penelopen;
15Illius at faciem siquis meditetur honestam,
Non eat inficias vincere Tyndarida.
Sit ne tamen formosa magis quam casta iuventus
In dubio est omnis, lisque agitatur adhuc:
Pulchrior hac tota non cernitur urbe puella
20Altera, nec maior ulla pudicitia.
Ergo tuum merito quis carpere possit amorem,
Quisve faces valeat carpere iure tuas?
Bembe, tuum meritis qui non extollit amorem
Laudibus, huic circum stat sua corda silex;
25Impius est nimium, tristemque in pectore nutrit
Invidiam, ac totus ferreus ille vir est.


5. ad eundem

Mittimus has violas, digitis quas legit eburnis
Et dignata suo est Bencia nympha sinu.
Sit datus unde tamen nobis si forte requiras
Hic flos, in nostras incideritque manus:
5Bencia, dum peterem celeberrima templa verendae
Virginis, est oculis obvia facta meis;
Ut me conspexit, veteris quem foedere iunctum
Novit amicitiae protinus esse tibi,
Permisit violas manibus cecidisse solutis,
10Rata fore ut legerem, Bembe, daremque tibi.
Accipe dona igitur nutu tibi missa puellae,
Delitias inter semper habenda tuas.


6. ad eundem

Bembe, decus Veneti clarum, Bernarde, Senatus,
Delitiae patriae, splendor honosque tuae,
Gratia frontis inest oris cui tanta sereni
Cui nitor est morum tantus amabilium,
5Ingenium tantum, virtus quoque tanta gerendis
Rebus et eloquii pondera tanta gravis,
Omnis ut observet te Florentina iuventus,
Sis patribus carus, sis in honore viris -
Ac tua sublimis tota resplendet in urbe
10Fama, velut radians Lucifer ante diem -
Dii tibi dent patriae foelicis carbasa portu
Colligere, ac patrios dent tetigisse Lares,
Ac tibi dent longae foelicia tempora vitae,
Et tibi dent annos vivere Nestoreos,
15Coniugis optatos amplexus, oscula nati,
Et dextris dextras iungere posse manus.
Bencia te lachrymis Bembum comitetur euntem,
Arguat inque suas numina surda preces,
Atque moras cupiat longas, iter ardua tardent
20Cuncta tuum superis supplicet illa deis,
Discessum adversis ventis gravibusque procellis
Optet ut impediant astra benigna tuum.


7. ad eundem descriptio horti Laurentii Medicis

Ne me forte putes oblitum, Bembe, laboris
Propositi nuper cum Meliore mihi,
Decrevi Medicum quaecunque legantur in horto
Scribere, quod Melior non queat ille tuus.
5Prodeat in campum nunc et se carmine iactet:
Nanque mihi validas sentiet esse manus,
Cumque viro forti, cum bellatore tremendo,
Milite cum strenuo proelia saeva geret,
Victorique dabit victus vel terga potenti,
10Me vocitans clarum magnanimumque ducem,
Vel captiva meos augebit praeda triumphos,
Afferet et titulos Crescia palma novos.
Nunc hortus qui sit Medicum placido accipe vultu -
Perlege nunc iussu carmina facta tuo!
15Villa suburbanis foelix quem continet arvis,
Caregio notum cui bene nomen inest.
Non fuit hortorum celebris tam gloria quondam
Hesperidum, iactet fabula plura licet,
Regis et Alcinoi fortisque Semiramis horti
20Pensilis, aut Cyrum quem coluisse ferunt,
Quam nunc est horti Laurentis gloria nostri,
Inclyta fama, decus, nomina, cultus, honor.
Hic olea est pallens Bellonae sacra Minervae,
Et Veneri myrtus, aesculus atque Iovi;
25Hic tua frons est, qua sese Tirynthius heros
Cinxit honoratum, popule celsa, caput.
Est etiam platanus vastis ita consita ramis,
Illius ut late protegat umbra solum.
Hic viridis semper laurus, gratissima Phoebo,
30Qua meriti vates tempora docta tegunt.
Ante Mithridatis quam non dum Roma triumphum
Viderat, hoc surgit hebanus ampla loco;
Hic piper et machir, gariophilon, assaron, ochi,
Mellifluens nardum, balsama, myrrha, loton;
35Intubus est etiam therebintus, casia, caedron,
Hic et odoratus nobilis est calamus.
Thus quoque fert sacrum superis hic terra Sabaeum,
Fert cithisum, clarum, laudibus Antiochi.
Est abies, pinus, buxus, viridisque cupressus,
40Nascitur hic quercus, robora, taeda, larix;
Est suber, est cerrus, fagus, quin carpinus, ilex,
Fraxinus, et quicquid silva nemusque ferunt.
Sunt ulmi, salices, dumi, fragilesque genistae,
Sambucusque levis, sanguineusque frutex,
45Cornus, lentiscus, terrae quoque proxima fraga,
Praedulces siliquae, castaneaeque nuces.
Sunt et quae Romae dederat tua poma Lucullus,
Cerase, mora rubens, acida sorba iuglans.
Hic et Avellanae sunt, Appia mala, pirumque
50Omnigenum, ficus, persica, chrysomila,
Punica mala et cotona, cidoneumque volemum;
Turbaque prunorum vix numeranda subit.
Vicia, panicumque, fabae, farrago, lupinum,
Pisa, cicer, milium, far, triticumque bonum,
55Ervum, fasellus, lens, sisima, oriza, siligo,
Thiphe, similago sunt aliae segetes.
Quin cucumis, melopepo, cucurbita longa, papaver,
Allea, caepa rubens, porraque cum raphanis,
Angurium, coriander, eruca, nepeta, et anesum,
60Marubium triste est, asparagusque simul,
Serpillum, petroselinum, amaratus, onyx,
Beta, cicoreum, brassica, menta, ruta.
Quid dicam varias uvas dulcesque liquores,
Qui mage sunt suaves nectare, melle, sapa?
65Quid violas referam, celseminos bene olentes,
Quid niveas memorem purpureasque rhosas?
Cur te, Bembe, moror? Sunt hoc plantata sub horto
Quicquid habent Veneti, Tuscia quicquid habet.
Pomorum speties hoc omnis frondet in horto,
70Hortus et hic olerum fert genus omne virens;
Hic florum poteris cunctorum sumere odores,
Hic, si tu quaeras, omne legumen erit.
Haec nos pauca tibi de multis scripsimus: at, cum
Plura voles, melius lumine cuncta leges,
75Lustrabisque oculis excelsa palatia regum
Instar et egregia quaeque notanda tuis;
Nam, si cuncta velim perstringere versibus, o quam
Difficile atque audax aggrederemur opus!


8. ad Baptistam Ferrariensem theologum insignem

Arrige nostra libens aures mentemque tabella
Nunc acue, et monitis sis modo prompta meis:
Haec mandata vigil memori mihi perfice mente,
Ut domino semper fida vocere tuo.
5Magnipotens urbs est Venetis contermina lymphis
Divitiis pollens, fertilitate soli,
Quam Phaetonteius nitidis interfluit undis,
Moenia lata secans, populiferque Padus.
Haec habet heroas plures, dominosque potentes,
10Fulget et Herculei sub ditione ducis.
Qua sua templa fovet saxo constructa vetusto
Praesidium fidei Paulus honorque sacrae,
Haec heremita colit Carmelitusque sacerdos,
Imponitque aris plurima thura suis:
15Incolit haec noster dulcis Baptista sodalis,
Cultor amicitiae sedulus usque bonae,
Qui novit quaecunque velint mysteria divum,
Sint licet arcanis condita verba notis,
Ingenium velox partes ita flectit in omnes,
20Ut nihil hunc lateat quod bene nosse velit.
Nunc mea dicta memor vigilansque capesse tabella
Verbaque servatis imbibe nostra locis:
Sed ne fallat iter longum te, neu male perdas
Inscia quam nunc es tu petitura viam,
25Accipe quo possis tutos perducere gressus
Et peronatos ponere docta pedes.
I celer, et Galli portam de nomine dictam,
I pete: collis adest proximus, illa via est.
Haud procul occurret mons Ughius, indeque Petra
30Passibus a mille nomen adepta suum.
Cum progressa parum fueris, tunc Pactia sese
Porticus, en, oculis offeret ampla tuis;
Si foret inde sitis nimium tibi forte molesta,
Aucupis hanc poterit caupo levare tibi.
35Hinc iter arripies per pinguia rura Mucelli:
Fertilis hic ager est frugiferumque solum;
Illic plura licet videas cincta oppida muris,
Scarparia tamen sola adeunda tibi est.
Hinc Homo pone sequens est mortuus; inde nivali
40Vertice sunt colles, qui iuga montis habent.
Hinc Florentiolae videas post moenia notae,
Hic lautas epulas ponere caupo solet.
Ulterius celsam quam tu prospexeris arcem,
Hanc pete: Caprennus dicitur ille locus.
45Post quem, cui lolium tribuit sua nomina, pagum
Repperies; Plana est hunc quoque villa prope.
Nec mora longa viae superest, cum videris urbis
Egregiae muros, splendida tecta, domos.
Illa viris meritos doctis largitur honores,
50Ingenium cuivis excolit illa rude.
Quod modo restat iter vestigia mille docebunt,
Seque tibi passim praevia cuncta dabunt,
Herculeam postquam tandem perveneris urbem,
Ingredere optatas clam taciturna fores,
55Et properans, sis fessa licet, latitansque propinquam
Et foribus iunctam tu cito posce viam,
Per quam cum fueris paulum profecta, sinistra,
Flecte manu, Pauli limina sancta subi.
Obvius at postquam dabitur Baptista roganti,
60Haec illi nostro nomine verba refer:
Te iubet incolumem, salvum te Braccius esse,
Atque diu memorem te rogat esse sui;
Nec secus exoptat carum te visere amicum
Et tecum dextram iungere posse manum,
65Quam Strophio genitus comitem cupiebat Orestem,
Distaret longa cum procul ille via.
Sed cito numinibus compos sua vota secundis
Explebit, paulo post quia me sequitur:
Nanque, Fluentini legati scribat ut acta
70Atque notaturus quaeque notanda, venit,
Mittit ad illustrem quem nunc Florentia sedem
Herculeam, radiis quae micat aucta novis.
Haec ubi rettuleris, nusquam discedere tenta,
Nec visendae urbis te premat ullus amor,
75Hic quia censores magni veteresque Catones
Versantur, gravibus afficiuntque notis:
Hic viridi celebres redimiti tempora lauro
Sunt vates digni posteritate legi.
Quos inter Titus est magnus praestansque poeta,
80Vatum delitiae Pieridumque decus;
Et soboles Baptista Guerinia, rhetor honestus,
Emicat ingenio, fulget et eloquio;
Quin etiam Carbo longum memorandus in aevum
Hos inter clara splendet et ipse face:
85Suavibus hi docti numeris seu ludere vates,
Fortia seu grandi dicere bella pede.
Occultas igitur latebras pudibunda require,
Dum, venio, ut mecum tuta redire queas;
Nam, si forte horum quisquam te cerneret, o quam
90Ridiculum cunctis efficereris opus,
Ac fieres piperis notus vilisque cucullus,
Ac tegeres thumni sordida frustra mali!


9. topographia monasterii Monsqueti ad Philippum Sacramorum

Quicunque ille fuit Monsquetae conditor aedis,
Icareas pennas hunc habuisse puto:
Quo magis at facies horum tibi nota locorum
Esse queat, nostris accipe carminibus.
5Est locus Etrusco Monsquetus nomine dictus,
Sunt ubi Pastori templa dicata Petro,
Quem lapis a nostra tantum disterminat urbe
Bis decimus, quo nil tristius orbis habet.
Templaque sublimi cingunt ea vertice montes
10Hinc celsi, alitibus vix adeunda Iovis,
Praecipites illinc rupes vallesque coronant,
In quorum dorso grandia saxa rigent.
Nec patet ingressus cuiquam, non exitus ulli
Cernitur, at vepres omnia clausa tenent:
15Horridior toto qua non est altera vallis
Orbe, nec immitis adiacet ulla magis.
Omnia sunt illic deserta atque aspera: vastae
Speluncae, et passim proxima quaeque silent,
Robora praeterquam, cum dant agitata fragorem
20Clamoremque ferunt per nemus omne suum,
Ac praterquam cum magnis ululatibus implent
Omnia torvus aper Martius atque lupus.
Sol radios illuc nunquam demittit, et ortum
Occasumque suum non videt ille locus,
25Sed nebulae semper circumstant aethera densae,
Quae iubar exoriens huc penetrare vetant.
Non ager hic segetes maturat fertilis ullas,
Hic neque pampinea cernitur uva coma;
Non oleae rami sunt hac tellure virentis,
30Haec neque Apollinea fronde beatur humus;
Arboribusque ullis nec dulcia poma leguntur,
Floris et ornatus versicoloris abest;
Non opus agricolae est glebas invertere pingues
Vomere, non opus est solicitare boves:
35Infoecundus ager sterilisque est instar harenae,
Nilque suo patitur crescere posse solo.
Omnis praeterea locus hic procumbit in amnem,
Cui latices qui sint nomine nosse potes:
Dicitur Infernus, quoniam, Flegetontis, Averni
40Persimiles habeat sive Acherontis aquas;
Et merito, cum sint hic omnia monstra locorum
Qualia Plutonis regna triformis habent,
Ut dubites malit proprias hic ponere sedes,
Cum sint haec tenebris commodiora suis.
45Huc igitur fuerim cum te, Sacramore, profectus
Hortante, et nullo me praeeunte duce,
Non ab re posthac tantum te dicar amasse,
Inferni ut pro te sim quoque potus aquas.


10. in cattam

Delitias inter domini, mea catta, priores,
Quae fueras oculis carior una meis,
Pannonias celebri poteras seu vincere forma,
Vincere seu cursus dexteritate levis.
5Promptior ad nutus qua non erat ulla virorum
Nec domini iussis ocior ulla sui,
Non infesta magis pugnabat muribus hostis
Ulla quidem, plures nec dabat ulla neci.
Pellis erat maculis albis distincta nigrisque,
10Formosi qualem tegmina lincis habent;
Nulla quidem dorsum viderunt saecula tale,
Nec visa in terris pulchrior ulla fuit.
Te miris unam tollebant laudibus omnes,
Nil facie poterat gratius esse tua.
15Quis mihi te rapuit manibus sceleratus iniquis,
Substulit et domino munera cara suo?
Quisquis es o cattam nobis auferre misellam
Ausus, et in nostros improbus esse iocos,
Te, precor, Altitonans metuendo fulmine tangat
20Iuppiter, immerset Tartareosque lacus,
Furacesque manus penitus sacer ignis adurat,
Ut sceleris tanti praemia digna feras,
Qualia Mulcibero genitus praedator amoeni
Collis Aventini Cacus acerba tulit,
25Clavigeri tauros cauda cum traxit in antrum
Non levis hospitibus ruricolisque timor.
Unguibus haec saevis oculos tibi fodiat atros,
Unguibus haec laniet pectus et ora tibi,
Rebus et in cunctis semper tibi praebeat omnem
30Pernitiem, semper sitque molesta tibi,
Incolumis nobis donec reddatur et ultro
Ad notos properans cursitet illa Lares.


11. ad Christophorum Landinum

Me tibi tantus amor, praestans Landine, dicavit,
Nostra rudis quantum Musa referre nequit;
Nam livore malo capitur magnaque laborat
Invidia, ac totus ferreus ille quidem est,
5Qui te non solum non diligit, at neque mores
Miratur placidos ingeniumque tuum.
Magnus es orator, moris praecepta severi
Iussaque naturae condita quaeque notas;
Insignis rhetor, linguae praecepta Latinae
10Atque etiam Graiae dogmata vera tenes;
Ac, seu bella virum, teneros seu ludis amores,
Utraque mirandos fert tua Musa pedes.
Hinc tibi iam virtus cunctos patefecit honores,
Iam notum toto est nomen in orbe tuum.
15Hunc igitur praestate virum, sacra numina vatum,
Possit longaevos aequiparare senes,
Delitias quoniam vestras servabitis, et qui
Maeonia rursus concinat arma lyra.


12. ad Marsilium Ficinum

Ingenio meriti si praeberentur honores,
Sique forent doctis praemia digna viris,
Magne Ficine, diu tibi iam diadema fuisset
Impositum, capiti debita signa tuo,
5Inque sacerdotes merito colerere priores,
Teque ego nudarem praetereunte caput.
Auctores monumenta suos si clara sequuntur
Ingenii, et docta scripta notata manu,
Nulla tuum nomen poterit delere vetustas,
10Ac tibi, crede mihi, fama peremnis erit;
Scripta legunt quoniam tua iam vulgata Britanni,
Illa Thomitani gensque Sabaea legunt,
Ut taceam nostros, quorum versaris in ore
Et qui te in caelum laudibus usque ferunt.
15Ast ego cur tenui calamo tibi dicere laudes
Tento? Quid haec raucis versibus ipse cano?
Dulcius eloquium nanque haec maiusque requirunt,
Et magis exculta sunt celebranda lyra;
Haec ego sed magno succensus amore notavi:
20Da veniam, nisi te carmina digna leges.


13. ad Naldum Naldium

Phoebe, Musarum decus atque custos -
Qui, nisi solis radios habena
Temperes, omnis penitus iaceret
Orbis aduxtus;
5Quem tulit Phyton nimium potentem,
Ore Latonam rabido sequens, quod
Hanc mari divum geminam coegit
Credere prolem;
Novit et quantum validus sagicta
10Arcus et sacris humeris pharetra
Apta vi possit, moriens Cyclopum
Funditus agmen;
Tu quidem caelo puerum dicasses,
Triste si fatum spatium dedisset:
15Sed tamen flos es Thyrio par ostro
Facte Iacynthe,
Si poetarum iuvat esse numen,
Haeret et cordi tibi cura vatum,
Auribus Musis placidis amicas
20Excipe voces:
Sospitem Naldum, precor, a periclis
Omnibus serves reducemque avitis
Finibus reddas, queat ut sodales
Visere caros.


14. ad Franciscum Saxectum

Assiduo quanvis te mercatura labore
Occupet ac dentur ocia nulla tibi -
Unde fides miranda tua est et lucida virtus
Urbibus Eois, urbibus Occiduis -,
5Non tamen ipse operam praebes, Francisce, minorem,
Quod vix credibile est, artibus ingenuis,
Non minus Ausoniis incumbis, docte, Camaenis
Castalidosque colis Pieridosque lacus.
Doctus habes magno cunctos in honore poetas,
10Quod facile ante omnes Fontia Musa docet:
Fontius est locuples testis, virtute decorus,
Dives et eloquio carminibusque potens.
Iamque vale, et longaeva tibi tua fila sorores
Nectere concordes fata benigna velint,
15Euboici possis aequare ut pulveris annos,
Thitoni longos exuperasse dies,
Natorum valeas non tantum cernere natos,
Sed tritavus caram visere progeniem.


15. ad Ugolinum Verinum

Cum modo nascentem praecedat, clare poeta,
Carliadem celebris fama, Verine, tuam,
Intrepidas late cum iam protenderit alas,
Advolet et celsas candida facta domos:
5En, quid erit, postquam fuerit tibi carmen adultum
Carliados, postquam coeperit illa loqui?
Non tantum meriti Latio tribuerunt honores,
Nec solum nostri laurea serta dabunt,
Sed passim lato semper celebraberis orbe,
10Ibit et ad geminos maxima fama polos.
Nam tibi Pierides sublimia carmina fingunt,
Concinis et docto regia bella pede,
Iamque diu serpit circum tua tempora laurus
Aonia, et vatum praemia certa manent.
15Quare age, ne dubita, coeptoque incumbe labori,
Perpetuum quoniam sic tibi nomen erit.


16. ad Angelum Politianum

Tanta tibi tenero cur surgat pectore virtus,
Quanta vel annoso vix queat esse seni,
Ac tua grandisono reboent cum docta cothurno
Carmina, magnanimo non nisi digna duce,
5Et tibi sit locuples oris facundia docti,
Teque suis ditet Graecia litterulis:
Te precor in longos ut servet Iuppiter annos,
Incolumemque sinat vivere posse diu.
Nam tua Maeonio multum certantia, vati
10Carmina quis dubitet Virgilioque fore?
Atque decus magnum nostrae clarumque futurum
Quis neget aetatis te, memorande puer?
Sis igitur foelix, nostri spes maxima saecli,
Teque putes nobis carius esse nihil.


17. ad Laurentium Emporianum hortorum cultorem

Hortorum celebris fuerit quam gloria quondam
Hesperidum, satis hoc fabula prisca docet;
At modo maius habet nomen Theanensius hortus,
Quem te, Laurenti, composuisse ferunt,
5Qui vacuum late fama iam personat orbem,
Pulsat et aetherei sydera celsa poli.
Laurenti, quae te cum gloria certa sequatur
Auctorem titulis afficiatque novis,
Non miror, veteris quod sis oblitus amici
10Et quod sis factus turgidus inde nimis.
Nam, cum fingendis tantum tibi nomen in hortis
Quaesieris, laus sit tantaque parta tibi,
Cumque datus custos illis sis fidus, et uni
Sit quoque servandi credita cura tibi,
15Sisque Priapo etiam multo membrosior ipso -
Es, Laurens, etenim mentula totus iners:
Te puto iam sanctum numen partesque Priapi
Hellespontiaci sumere velle dei.
Et iam te positum video cum falce saligna
20Furaces horto pellere quasque manus,
Ac te divinos cerno quoque poscere honores,
Utque tibi in templis rudat asellus iners:
Quod siquando deum numerum cumulaveris, oro
Sis memor ut nostrae, dexter, amicitiae.


18. carmen ridiculum ad Meliorem Crescium

Cum Naldo, Melior, nostro caenabis apud me:
Nulla tibi melior caena parata fuit.
Quid melius Musis, melius quid, amice, poetis
Esse potest, omnes cum superent epulas?
5Adfuerit quoniam citharae modulator Apollo,
Caena tibi haec vates Pieridasque dabit.
Carmina tu cunctis cantabis dulcius unus,
Carmina tu dapibus his meliora dabis;
Carmine sive velis, seu vis sermone soluto
10Sic resonas, scopulos ut reboare putes.
Tu valles mugire facis durareque saxa,
Flumina tu solitis cursibus ire facis;
Te cantante, riget glacies concreta nivali
Frigore, muta quidem bellua quaeque silet.
15Haec canimus surdis, et amant ridicula vates:
Ergo, tibi cum sit caena parata, veni!


19. ad Carolum Poggium

Carole, quem Latiae genuit laus inclyta linguae
Poggius, eloquio dives et ingenio,
Cuius fama virens semper nomenque manebit
Inter Hyperboreos inter et Ausonios,
5Aurea fulgebunt rhoseo dum sydera, caelo,
Dum caput oceani sol quoque merget aquis,
Dum liquidum volucres sulcabunt aethera pennis,
Prodiga dum tellus mitia poma feret:
Iam propria titulos auges virtute paternos
10Et genus et nomen tollis in astra tuum.
Te pater est nato, soboles tu digna parente:
Vendicat aeternum nomen uterque sibi;
Nam tibi facundo Poggi, ceu fonte peremni,
Scilicet eloquium manat ab ore novum.
15Punica tu nosti quicquid Romanaque castra
Gesserunt armis, aemula regna, feris,
Bella quot Euphrates movit, quot Tygris et Ister,
Et quot sint ferro milia caesa virum,
Dinumeras toto quot sint et proelia mundo
20Gesta, ducesque refers ordine quosque suo.
Mente adeo retines abs te perlecta tenaci,
Effluat ut nunquam quod semel ipse legis;
Ingenium quocunque placet versatile flectis,
Nil tibi difficile est quod didicisse velis.
25Innumeris doctos effers doctissimus omnes
Laudibus, officiis prosequerisque tuis,
Omnibus ut merito doctis sis carus: at uni
Tu tamen es cunctis carior ipse mihi.
Nam praecone mea est te non explosa Thalia,
30Oraque doctorum carmina nostra legunt;
Te suadente sacros libavi e fonte liquores,
Parnasi colitur te mea Musa duce.
Nec mirum cum tu laudes mea carmina: nanque
Laudatis vera est laus placuisse viris.
35Quod, siquid nostrae possunt in carmina vires,
Hoc equidem totum debeo doque tibi.


20. ad Calvum amicum absentem

Attica si centum mihi nunc talenta darentur,
Essent conspectu non mage cara tuo.
Cernere te coniunx optat, carique parentes,
Te soror et frater, te tua tota domus.
5Optatus cunctis venies: teque ipsa videre,
Sit quanvis infans, filia parva cupit.
Quid referam quantos fletus Antonia mater
Iam tua, quot lachrymas fuderit atque parens?
Nec desiderium te natum utrique videndi
10Ulterius, venias tu nisi, ferre queunt.
Huc igitur propera, patriamque Laresque revise,
Nanque tuos omnis visere tempus adest.
Quid cessas igitur? Cur non calcaria nectis?
Sessor equum iam iam scande, citusque veni.


21. ad Antonium Clementium

Legi versiculos, non sine gaudio,
Aspersos latice fontis Apollinis,
Gratos usque videndos
Versus inter amabiles.
Quod, si non renues munera Cynthii
Multo - virtus enim sic adipiscitur! -
Contingenda labore, et
Forti pectore perferes,
5O quam te, lyrico carmine nobilem,
Nullis inspicio vatibus imparem
Venturo fore saeclo,
Vel fama vel honoribus!


22. ad Nicolaum Micheloctium in Lucilium carmen ridiculum

Saevum, horrendum, ingens et invincibile bellum
Lucilium, cerebrum nimirum mobile, fama est
Moliri, ac peditum turmas equitumque cohortes
Praemisisse ferunt iam iam validasque phalanges,
5Opprimat incautos ut nos ac vincat inermes.
Proh dii, quis modus est tantos avertere casus?
Numina quaenam tot sedabunt dextra tumultus,
Immanemque adeo nam quis placaverit iram?
Quis mollire queat tantumque ferocia corda?
10Quis feret auxilium? Quis nos tutabitur hoste
Tam valido? Omnipotens nobis defensor adesto,
Iuppiter, et tantos propius compesce furores,
Ac procul a nobis tam magna pericula, dexter,
Deiice, et invictas praesta vires animunque,
15Diripienda manu simus ne praeda cruenta.
Sed video quam me iam nunc timidumque rudemque
Incuses, Nicolae, nimis dum talia fundo:
En, ego sum forti clypeo contectus et hasta,
Atque animum pugnae rapit incredibilis ardor;
20Mique manus ambae iaculis onerantur acutis,
Quae torquere parat virtus sibi conscia in hostem,
Illius inque animam diffundere tela cruentam.
Tu quoque ne dubita mecum ire in proelia fortis,
Et vagina audax educere cominus ensem:
25Irrita iactantem nequicquam iurgia tristes
Lucilium inferias Stygiae mittemus ad umbras.


23. ad eundem

Albam cum nudius tibi papirum
Quartus flagito, dicis: hanc libenter
Cras mittam: Venit ecce cras, amice:
Tu das nil tamen. Unde rursus oro,
5Dones ut tenui simulque pura
Nos charta: nihil. At resume prorsus
Posthac vilibus id daturus usque,
Illa qui teretes agunt cucullos
Seu turpem faciunt rudes pagellam,
10Et multos male sordidos in usus
Vertunt: ast ego promerem tabellas,
Quis te nunc reliquosve consodales
Appellem modo litteris amicis,
Et nunc versiculis citem venustis
15Torpentes animos ab insolenti
Somno, tedia qui parit maligna,
Ut sic ocia nos habere honesta
Possimus, Nicolae dulcis omni
Semper tempore Braccio sodali.


24. ad Gulielmum Becchum episcopum Fesulanum

Mercuri, curvae citharae parens et
Pindari sacrum modulate carmen,
Qui doces plectro resonare lyram
Anacreontis:
5Supplices, nostris facilem precamur
Spiritum praestes fidibus, decoras
Ut queam laudes celebrare grandi
Carmine dignas.
Nam queat magni cumulos virentis
10Quis viri laudis meritos referre
Barbito pressa, nisi sit deorum
Numine fretus ?
Praesulum nobis decus est canendum,
Almus antistes, probitate clarus,
15Dignus aeternum Gulielmus omnis
Quem colat aetas.
Aureos mores habet ille, prudens,
Integer, claemens, pius ac benignus;
Dulcis est illi facilisque sermo
20Atque modestus.
Hoc quidem nemo colit aut deorum
Sanctius cultus meliusve leges
Servat, aut rectos magis ullus actus
Diligit alter.
25Improbos damnat celebratque iustos,
Utili praefert sapiens honestum,
Fraudis est vindex bonus atque sordes
Nescit avaras.
Hunc vocet castum magis et pudicum
30Phaedra quam durum Hippolytum noverca,
Hunc magis dicat Stenoboea, castum
Bellerophonte.
Arduis fortis, dubiisque rebus
Est ei prudens animus, secundis
35Firmus, ut nullo valeat moveri
Fulminis ictu.
Doctus est rerum facile explicare
Conditas vires, quibus insit atris
Frigidus venis cruor, et Minerva
40Pinguis inhaeret.
Quid deum sermo velit, ille clausis
Abditus verbis sacer, ille novit,
Dogmatum pastor bonus usque cunctos
Solvere nodos.
45Quid velint mores docet elegantes,
Litteris sacris simul et profanis
Praeditus, quem nec lateant diserti
Verba magistri.
Syderum lapsus fugit aut recursus
50Hunc neque, haud ortus Hyadum cient quid,
Quam ferat magnas pluvias Orion
Vergiliaeque.
Qualibus certe meritis fatemur
Debitum sacro capiti, remoto
55Iam diu pullo, croceum galerum
Purpureumque.
Sed quid extensos titulos vagamur
Per suos, tanquam vacuum per orbem
Vel per immensi fragili oceani
60Aequora lembo?
Sit satis nobis voluisse tantum
Lesbiis dignum fidibus referre
Nomen, Alcaei meritum quod ornet
Musa sonori.

1 liber epistolarum ad amicos

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: