Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

"Rem, Pontane, petis, quae non indigna relatu.
Magnanimi quis enim vitam cognoscere Borsi
Non cupiat, tantave loqui de stirpe recuset?
Pauca tibi e multis breviter certissima tangam.
5Si prius antiquae narrando excurrimus urbis
Principia, haud alienum ab re fortasse putabis.
Namque, ut magnifico fuerit renovata labore
Nostrorum regum, agnosces, pulcherrima visu,
Clara viris opibusque potens, non indiga rerum,
10Quas generi humano ad victum pecorique benigna
Indulget natura manu, gratissima caelo
Pontificumque eadem semper fidissima rebus.
Illa Vigentinis, qua Sandalus influit, arvis
Dicta olim, ut perhibent, Babilonia nomine Mansa
15Praebuit hospicium multis mortalibus ora.
Non tamen hanc formam regio vultumve tenebat,
Quem nunc aspicimus. Ferme omnia namque paludes
Piscosae obruerant, nullisque coercitus ingens
Riparum obiicibus Padus hic stagnabat et illic,
20Par maris immensi aequoribus; loca rara manebant
Tuta ab aquis, atque hinc memorant data nomina Mansae.
Maxima finitimae cum vero incommoda gentes
Saepius inferrent, alios petiere recessus.
Haud procul hinc templum, tenet unde Georgia nomen
25Insula, non auro preciosum aut ditibus aris
Nobile, sed veteri indigenis venerabile cultu.
Hunc vallo fossaque locum cinxere, diuque
Hic positis profugi domibus templisque morati
Has etiam sedes populo crescente relinquunt
30Et ratibus vecti ripae ulterioris ad oram
Pontificis summi iussu nova moenia ponunt.
Optimus hic urbis te Vitalianus honore
Reddidit insignem et magnis, Ferraria, donis
Ditavit camposque tibi concessit opimos
35Atque sacros petere hine ritus, qui templa tenerent
Hos intra fines, iubet et parere Marino,
Magnarum cui mox rerum permissa potestas.
Praesule multa sub hoc studio delubra per agros
Aedificata pio, sacrae reverentia legis
40Inducta et mores posita ruditate vetusta
Mutati in melius, pulchri observantia recti
Viribus aucta novis; magnis successibus haec gens
Floruit his terris vitam ducente Marino.
Si memorare velim plus quam privata potentis
45Facta Salinguerrae et quibus hanc se dives ad urbem
Agmine fidorum magno comitante clientum
Temporibus Marchsella tulit diversa secutus
Consilia atque animo et factis contrarius illi,
Progrediar longe et variis ambagibus errem.
50Quid referam patriae cupidos turbare quietem
Frattigenas et Fontanos Leutosque Rigosque
Arnoldosque truces ac seditionis Homonem
Autorem in populo pretiumque inducere maius
Optantem annonae claudentemque horrea Talpam?
55Quid vos in medium adducam, conducere solem
Quos voluisse ferunt ac ventos navibus aptos,
Purgantesque novam praesenti flamine messem,
Aera per liquidum quam iactavere coloni?
Ergo ubi praecipitem demens discordia turbam
60Egit et inter se conflatis omnia cives
Turbavere odiis et publica cura relicta est,
Alter in exitium alterius consurgere coepit.
Quique minus valuere, suis dum viribus ipsi
Diffidunt, mox externis, quae causa malorum est,
65Auxiliis dominos urbi imposuere vocatis.
Sed non parva tamen restant solatia genti,
Quod domus Estensis placida ditione regendam
Consensu populi magno susceperit urbem.
At mihi sive duces Latios proponere, sive
70Externos libeat, proprio seu fingere quemquam
Maluerim arbitrio, Borsi quos laudibus aequem,
Haud facile occurrunt animo, divinaque terris
Omnibus ac caelo sese offert cognita virtus.
Quippe inter magni faustos patris acta penates,
75Clara rudimenta et teneris quae gessit ab annis,
Summum illi decus ac meritum peperere favorem.
Vividus ingenuae rigor indolis, omnia quondam
Maxima pollicitus supra quam credere fas est,
Indicia atque hominum spem vicit et omine certo
80Principis exhibuit praeclari signa futuri.
Imperio sed quae pulcherrima gessit adepto
Post Leonelleos obitus memorare priusquam
Aggrediar, dicam pubentia tempora vitae.
Undecimo addiderat menses bis quattuor anno
85Borsius, et pietas animo prisca haesit amorque
Iustitiae iam tum puerili eluxit in aevo.
Nec minus ingenii tantum se erexerat ardens
Impetus, ut facile aequaevos superaverit omnes.
Eloquioque parem vix saecula prisca tulissent
90Aut praesens aetas aut postera, talibus omnem
Si studiis enixe, operam impendisset eumque
Ni rerum series Alio diversa vocasset.
Quid varios lusus annis puerilibus aptos
Commemorem celerisque pilae fortisque palaestrae,
95In quibus artifici virtus apparuit ingens
Iuncta magisterio? Quid, cum certatur utrinque
Proeliaque obtusis gladiis simulata cientur?
Et modo sublatis manibus caput arduus ictu
Occupat adversum celeri, modo callidus imos
100Percutit ense pedes bellator. Et omnia tentat,
Quaque aditus faciles pateant ad vulnera, lustrat.
His agilem dum se reddit dumque labori
Membra parat; iuvenes omni in certamine victor
Ipse puer magnis anteibat laudibus et, cum
105Gloria sublimen ferret, nova gratia semper
Affuit atque omni penitus livore carebat.
Quin etiam cantu docilem fidibusque sonoris
Delius instituit, ne pars ea laudis abesset.
Iamque instructa novis adolescere moribus aetas
110Firmior ac propius velox instare iuventa
Coeperat. Haud segnem lasciva per ocia vitam
Ducere cura fuit turpique infringere luxu,
Sed teneros artus aestivo sole geluque
Durare atque sitim pariter tolerare famemque.
115Tum varios forti discens perferre labores
Pectore et antiqui, retinens vestigia moris,
Quem vetus Ausonia et prisci tenuere Sabini,
Semper in aucupiis atque in venatibus esse
Gaudebat lautis epulis atque urbe relictis.
120Et modo, qua iuncosa patet Garrusola vel qua
Sanzani regio campis se effundit apertis,
Assuerat canibus lepores agitare Britannis,
Et modo vel sacrae lustrare iuvabat opacos
Pomposiae lucos vel quas fert Mensola sylvas
125Fulmineosque sues atque agmina dira luporum
Sectari canibus, quos fortis Alassia mittit.
Nec timor impediit, vasto si corpore sylvas
Frangeret incanus fera terga diuque paludem
Adriacam depastus aper, quin se ipse furenti
130Strenuus adversum obiiceret ferroque minantem
Appeteret letoque daret rabido ore frementem.
Sed neque Acidalio volucres de sanguine natas
Et, quas Ortygiae primum et quas Phasidis arva
Urbibus Italiae quondam misisse feruntur,
135Accipitre et multa patriis indagine campis
Cura minor vexare fuit, dehinc tempore certo
Strymonias agitare grues falcone rapaci,
Cui celer egregie pugnanti hostemque tenenti
Unguibus ac rostro docta succurreret arte
140Non ignara canis praedamque tenacius urgens
Desuper haereret tandem premeretque iacentem
Nusquam saeva movens infixis dentibus ora,
Ne bellatorem turbaret inepta superbum.
Nec minus edidicit, veluti per stagna fatiget
145Idem victor aves, cum pronus ab aethere summo
Fertur in attonitum rapido cum turbine vulgus
Transgressusque fuga Boream contortaque dextra
Tela Iovis plausu leviter commota magistri
In liquidos revolare lacus pavida agmina cogit.
150Fit strepitus, sese agglomerant, late unda resultat;
Nec mora, remigio celeri se tollit in auras
Atque super dominum volitat coetusque loquaces
Despicit, an stagnis ausint prodire relictis
Observans, nec ab officio coeptisque recedit,
155Terrifico donec sonitu de gurgite demum
Expulsam volucrem pedibus deiecerit uncis
Voce vel ad terram fuerit revocatus herili.
Tum rutilo innexae corio brevibusque ligatae
Undique funiculis pennae versantur in orbem.
160Quin etiam expertus norat, quae proelia pernix
Ardea depugnet, vinclis ubi liber ademptis
Horrida magnanimus vocat in certamina miles.
Ille autem magno clamore per aera fertur,
Nec diversus abit neque iter declinat ab hoste,
165Sed rotat in gyrum sese trepidisque per auras
Orbibus instantem sequitur, ne Martius ales
Desuper invadat tractumque tenacibus hamis
Affligat terrae; hoc metuens arte impiger omni
Huc caput armatum cristis obvortit et illuc
170Comminus arrectis per colla nitentia pennis
Seque animo ingenti rostroque tuetur acuto.
Sic suadente metu fatisque vigentibus audax
Nec facile aut cadit aut animam deponit inultus.
Haec vero levia et gravibus contraria curis,
175Iniucunda tamen non esse putantur, et inde
Mens vires defessa novas corpusque resumunt,
Assidue magno quibus ille ardore vocatur.
Non minus oblectabat amor generosus equorum.
Hos etiam nitidos atque in praesepibus altis
180Cernere compositos et scandere saepe iuvabat.
Nec Graecorum adeo celebrati versibus olim
Progenies veneranda Iovis cum Castore Pollux
Hunc sibi praeferri merito potuisse negarint,
Seu cursu libuit campo exercere patenti
185Spumantem alipedem Siculis in montibus ortum
Aut quem Gargani misisset Iapygis ora,
Sive levi cuperet fossam transmittere saltu
Undique praeruptam, seu pressis cogere loris
Orbis in angusti spatium fumantia docta
190Colla manu admotis utero calcaribus arte
Nonnulla, ut quadrupes alte se vertat in auras.
Ac velut ingenium mirantur numina ponti
Atque modos, Vertumne, tuos gratumque decorem,
In quascumque libet mutato corpore formas,
195Sic quoque per varios actus exercita quondam
Laudibus innumeris caelo se Borsia virtus
Extulit ac tantae iecit fundamina molis
Permansura diu nostrisque in mentibus haesit.
Unica nec flammis renovata potentibus ales
200Iam victura suo reparans in funere vitam,
Mollibus in nidis ubi segnes exuit annos,
Gentibus Assyriis tanto celebratur honore,
Nec desiderio tantum commota fideli
Niliaca inventum pubes veneratur Osirim,
205Te viso quantum Ferraria sospite, Borsi,
Laeta erat et plausu magnum excipiebat alumnum.
Et vario sermone super te multa serebat,
Aequaevos inter comites pulcherrimus ipse
Cum sublimis equo placidam veherere per urbem:
210Hunc capit egregiae spes indolis, hunc movet aetas,
Hunc genus antiquum, praestans hunc gratia formae;
Ille autem dexter, de quo modo plurima rumor
Gratantis populi cupidas referebat ad aures,
Cernere praesentem et conferre optata vicissim
215Colloquia et fortem properans contingere dextram
Submovet obstantes manibusque et pectore turbas.
His etiam in fratrem Leonelli gratia fratris
Accessit, quem, cum paucis praecederet annis,
Hic natu minor eximio observabat honore.
220At pater ingenti natum longaevus amore
Prosequitur studiumque sui populare favoris
Auxilio placidisque benignus vocibus auget.
Norat enim claris excultum maximus heros
Artibus ingenium, et ratio pulcherrima vitae
225Ante oculos aderat carique modestia Borsi.
Verum illi quoniam regnum portendere fata
Atque novum antiquae decus illo principe genti
Accessurum olim vatum responsa monebant,
Laetus erat; meritisque ingentibus undique captas
230Cum mentes hominum primis tenuisset ab annis,
Haec eadem in natum populi procerumque voluntas
Non ingrata seni fuit atque hanc ipse fovebat.
Talis in Haemonia Thetidis clarissima proles
Viribus atque animo celeris praecepta magistri
235Exuperans olim crevisse fidelibus antris
Dicitur, imperio superum quaerenda Pelasgis.
Ante tamen quam militiae narrare labores
Incipiam ac, velut auspicio ductuque deorum
Optatis sese iuvenis commiserit armis,
240Ne, Pontane, tibi prima ignoretur origo
Stirpis Atestinae, seriem decet altius omnem
Discutere ac veterum monumenta referre parentum.
Iam longo annorum spacio primordia quamvis
Obsita sint tanti generis, tamen inclyta facta
245Virtutesque virum in lucem prodisse videmus.
Argolicis cum iam cecidissent Pergama flammis
Et profugi incerto diversa per aequora cursu
Classibus errarent Teucri, satus Hectore Francus
Iactatur vento Scythiae glacialis ad oras
250Atque illic parvam, ut perhibent, sibi condidit urbem.
Belfortes Franco genitus regionis abhorrens
Saevam intemperiem caligantesque paludes
Concipiensque animo coeptis maiora paternis
Aedificat classem, comites sibi deligit et, quo
255Fors tulerit, dat vela Notis patriamque relinquit
Et tandem occiduum pelago delatus ad orbem
Littoreos Gallos acri certamine victor
Conantes terrae hospitio prohibere repressit.
Nec mora, pacatis animis in foedera gentes
260Finitimae Troesque simul coiere locusque
Condendae datus est urbi campique feracis
Pars in amicitiae pignus prope littora cessit.
Iamque novis sese indigenae Troianaque pubes
Connubiis iungunt, Belfortisque unica proles
265Magni dictus avi Priamus de nomine regnat.
Hinc alios etiam memorant longo ordine reges
Gallorum imperium tenuisse atque omnis, ut aiunt,
Alterius Franci tellus de nomine dicta est
Francia, quae post haec autores sanguinis huius
270Protulit. Hac ille est ab origine Carolus ortus,
Carolus armipotens, tua clara, Pipine, propago,
Fortia quem Magni decorant cognomine facta.
Nunc vero breviter tibi, qua ratione, quibus res
Tanta modis et quo processerit ordine, dicam.
275Gelicia, Aglantis Pellaeo sanguine creti
Filia, Rugero nupsit, qui maximus inter
Gallorum proceres Rissa regnabat in urbe.
Ille ubi per scelus insidiis atque arte malorum
Occubuit, magno mulier visura parenti
280Regnatam Libyen Tyriae Carthaginis urbem
Advehitur iam plena viro partuque soluta
Edidit in lucem puerum patrioque vocavit
Nomine Rugerum, miseri solatia casus.
Cesserat e vita genitrix et posthumus infans
285Vix tribus addiderat menses bis quattuor annis
Africus antiquo hospitio coniunctus Aglanti
Prole carens Atlas sibi mox suscepit alendum,
Atlas caeliferi Atlantis, quem pulchra parentem
Maia vocat, de gente satus, non artis avitae
290Inscius et callens magicos ante omnia ritus.
Hic leges morum egregias atque optima recte
Vivendi praecepta dedit magnamque potentis
Naturae seriem ostendit causasque latentes.
Tum maris ac terrae et caeli quae forma, quis ordo
295Et quo se zonae extendant per sydera tractu,
Multa requirenti senior monstravit alumno;
Frigore nam saevo quae non habitabilis et quae
Torrida sit nimium vicinis solibus ora
Et quae temperiem praestet mortalibus aequam,
300Edocuit puerum caelique arcana reclusit.
Nec minus astra, quibus nomen prisca indidit aetas,
Quantum illuc fas est humanae accedere menti,
Singula quid prae se ferrent, hoc ille magistro
Edidicit neque eum latuit, sublimis Olympi
305Bis septem insignis stellis qua parte Bootes
Luceat utque locum genua inter picta nitenti
Praebeat Arcturo plaustrumque volubile servet
Atque uti transcursa geminas disterminet Arctos
Linea ducta nota cristis radiantibus, altum
310Quas inter caput attollit Iunonius Anguis.
Quae lunam solemque suum mutare colorem
Causa laborantes adigat clarumque reducta
Nondum nocte diem quid tristibus implicet umbris,
Non ignarus erat. Gelido sub Orionis ortu
315Cur tot praecipitent abruptis nubibus imbres,
Norat, et immenso sitiens cur Sirius aestu
Ardeat, ut bis sex caelestia signa vicissim
Orta cadant magnusque suum se volvat in orbem
Annus et una dies semper redeuntibus in se
320Mensibus inserta accrescat, quo debita mundo
Tempora subsistant studio correcta parentum.
Talem igitur pacis Rugerum finxerat Atlas
Artibus et, quoniam fatorum haud nescius illum
Noverat exitio Lybicis fore gentibus et, quas
325Prisca superstitio posuit mortalibus, aras
Eversurum olim, summis in rupibus arcem
Struxit, ubi exigeret secura per ocia vitam,
Quo saltem miseris aliquam, si forte liceret,
Adderet ipse moram tali conamine rebus.
330Servabatque locum imposito custode, neque ulli
Externo patuere aditus, accedere ne quis
Et magni imperio parentem Atlantis alumnum
Mutare aut suadere abitum atque abducere posset.
Verum, ubi consilio fatorum infringere legem
335Non datur et magicae nequicquam innititur arti
Nec retinere valet precibus discedere certum
Et maiora sequi pulchra pro laude parantem,
Tristior atque pio pueri commotus amore,
Quo virtus et fata vocant, permittit abire.
340Iamque recessurum lachrymans his dicitur heros
Rugerum affatus verbis monitusque dedisse:
'Vade tui memor Atlantis, te numina postquam
Eripiunt mihi, care puer! Mea dicta sub alto
Pectore fixa tibi maneant tecumque revolve
345Plurima, quae docuit patriis affectibus Atlas!
Nostra sed in primis superos cognoscere facta
Sit tibi certa fides atque intima cernere corda,
Et subrepta putes vitae, quae somnus et oci
Languor iners turpisque absumunt tempora luxus.
350Arbitrio plerumque suo mortalia coepta
Omnipotens Fortuna regit finitque, sed ante
Elegisse viam ad rectum rebusque futuris
Consuluisse, quoad licuit, quicumque sequetur
Exitus, egregia res est dignissima laude.
355Tu superare tamen durissima quaeque ferendo
Aude animo ingenti teque ipsum vincere certa!
Tum cave, te rebus tumidum Fortuna secundis
Reddat et implacido perterreat aspera vultu!
Non odium, non ira dolorve aut gaudia, non spes
360Aut metus infringant mentem, non torqueat auri
Plus aequo te dira fames, non prava libido
Praecipitem rapiat nec sordibus inquinet atris.
Aspera virtutis via segnibus; haec eadem se
Fortibus ostendit facilem superisque reponit
365Sedibus illustres animas. Sic maximus ille
Amphitryoniades meruit considere Olympo,
Quem meus Antaeo congressum dicitur Atlas
Spectasse atque illi magno applausisse favore,
Cum misceret adhuc dubio certamine pugnam,
370Et iuvenem laribus victorem accepit amicis.
Sic quoque rex Macedum, genitrix tua cuius ab alto
Sanguine deduxit genus, et fortissimus Hector
Et pius Aeneas et bello clarus Achilles,
Cognati, Rugere, tui, crevere suumque
375Laudibus aeternis nomen sparsere per orbem,
Innumerique duces, quorum edere nomina longum est,
Hanc tenuere viam et summo celebrantur honore.
Ominibus vero infaustis crudelia quamquam
Te duce fata parant nostras evertere leges,
380Non tamen ista tibi infensum me iniuria reddit,
Parva licet non sit; tantum in me vincula possunt
Sanguinis et iura hospitii carique labores,
Quos ego te propter bis denos sedulus annos
Suscepi et numquam me suscepisse pigebit.
385Adde, quod ingenui mores et amabile cunctis
Partibus ingenium rabidos mollire leones
Possint, teque ut ament, Marpesia cogere saxa.
Tristibus illa quidem restant solatia fatis,
Cum videam neque enim me saltem. haec omina fallunt,
390Quantum et quale decus promittant sydera votis
Officiosa tuis. Iam nunc immania cerno
Bella gerenda tibi atque alios emergere ritus,
Hammonemque meum desertis protinus aris
Ire procul video pollutaque linquere regna.
395Cum virtute duce in summum te culmen honoris
Fortuna extulerit, patrio complectere amore
Se tibi tradentes populos ac mitis eosdem
Iustitia comitante regas! Firmissima regni
Praesidia hinc adsunt, hos instrumenta futuros
400Bellica thesaurosque tuos arcesque putabis.
Ast ubi avaritiae impulsu videre tyrannos
Raptores, non aequa sequi, sine more feruntur,
Quo studiosa vocat novitas, veteremque perosi
Fortunam mutant animos gaudentque tumultu
405Securi regum et pariter sua commoda curant.
Gallia certa tibi sedes. Hic ossa parentis
Rugeri, hinc etiam veniet tibi regia coniux;
Nec minus haec eadem iunctos tibi sanguine reges
Et dedit et post haec tellus dabit; hinc ego prolem
410Surgere magnanimam atque Italas regnare per urbes
Aspicio, cuius proavos atavosque relinquo.
Nicoleon iam nunc sortes, Garamantidos arae
Et pecudum fibrae manesque aviumque volatus
Astraque portendunt oculis praesentia nostris.
415Urbs Phaethontei clarissima surget ad oras
Eridani, quae nunc nulla est, ubi pascua late
Ac nemora et vepres nullisque coercitus amnis
Aggeribus campos stagnantibus obruit undis.
Illa patrem patriae tantum benefacta valebunt!
420Nicoleon merita decorabit imagine, quae tunc
Ante palatinos spectabitur aurea postes
Aurato sublimis equo populisque colenda.
Postque patrem, imperium Leonellus et altera proles
Borsius accipient, Latiae duo lumina terrae.
425Nec mora, succedet, magno qui nomine dignus
Herculis Herculeos animos imitetur et acta.
Hoc renovata duce et spaciis ingentibus aucta
Divorum atque hominum stabit Ferraria sedes.
Tunc molem ipsa suam mirabitur et vaga late
430Huius fama viri terras, Mare, sydera adibit.
Illius auspiciis pacatae asperrima gentes
Deponent studia armorum, bellique nefandus
Terga dabit Furor atque Italo pelletur ab orbe.
Huic patria ingentem viventi grata columnam
435Eriget, ac rerum varias industria felix
Nobilium artificum deducet marmore formas
Spirantesque hominum vultus atque aemula vivis
Corpora corporibus finget positisque trophaeis
Inclyta magnanimi caelabit principis acta.
440Iam super haec video statuam se tollere equestrem
Clara Corinthiaci superantem signa metalli
Et longa Herculeas testantem in saecula laudes.
Quare, age, care puer, tantarum gloria rerum
Mox oritura tuis ex ossibus incitet altae
445Ad virtutis opus parituram ingentia mentem
Praemia post cineres etiam mansura nepotum!'
Haec ait, utque graves possit tolerare labores,
Edocet auratisque pedes calcaribus ornat.
Includit suras ocreis atque aurea firmo
450Subligat hinc atque hinc femorum tutamina nodo.
Mox gravis hamorum nexu lorica trilici,
Aureus extremas ambit cui circulus oras,
Traditur, egregium Getuli munus Iarbae.
Hanc super ipse manu solido thoraca metallo
455Perfectum atque ullis opus haud violabile telis
Aptat et inscriptum signis Phoenicibus ensem,
Quem sibi conflatum ad lunam sub sydere Martis
Cantata senior candentem extinxerat unda,
Dat iuveni, cui non chalybum vis ulla resistat.
460Mox humeros geminosque simul tegit aere lacertos.
Arma parat manuum galeamque Pyracmonis olim
Arte laboratam atque argento auroque nitentem,
Puniceis alte surgentem in cornua cristis,
Maurusi spolium Bocchi, largitur et hastae
465Immensum robur, patrui gestamen Atlantis,
Cuspide fatali horrendum penetralibus effert.
Dat chlamydem, Phrygii quam non ignara laboris
Ibia pinxit acu rara celeberrima forma,
Orta Tyro, clarum ducens ab Agenore nomen
470Per seriem antiqui generis, doctissima vocem
Concordare lyrae, teneros componere versus,
Mollibus apta pedem choreis, gratissima Phoebo.
Nec minus ingentis clypei pater optimus orbem
Imperat afferri; caelata refulget in auro
475Arcadis effigies, cognati sanguinis index,
Somniferamque gerit virgam piceumque galerum;
Haud procui hinc pulchra pugnans pro virgine pulcher
Acrisioniades talaria gestat et harpen
Concedente deo squamosaque colla ferocis
480Falcato secat ense ferae vinclisque puellam
Liberat et victor secum fert praemia pugnae.
His igitur senior iuvenem felicibus armis
Instruxit, quibus ipse securigerumque Macheten
Saxaque multiplici torquentem immania funda
485Ischyron et clava pugnantem Acheronta peremit,
Quos tunc paene puer Sicula de gente Cyclopum,
Aequore transmisso qui caedibus atque rapinis
Cuncta infestabant, Barcaeis victor in oris
Straverat et magno populos terrore levarat.
490His Diomedei gregis ortum semine donis
Addit equum primo carpentem gramina lustro,
Ornatum phaleris atque aurea frena superbo
Mandentem morsu, qui par tibi, Cyllare, forma
Aequabat candore nives et cursibus Euros.
495Victor enim Alcides immani rege perempto,
Postquam dira feros armenta relinquere mores
Compulit ac fontes potare et gramina pasci
Edocuit, tot dura truci mandante tyranno,
Formae insignis equam numero delegerat omni,
500Threicium quae passa marem, vicinaque partu
Traditur Atlanti dono; dehinc sanguinis huius
Progeniem fama est ipsos aluisse nepotes
Ac lunae signasse nota, qua maximus Atlas
Usus erat quondam astrorum caelique peritus.
505Ipse quoque, hostili quo se tueatur ab ictu,
Armatur bellator equus cornuque minaci
Formidanda gerit celsa velamina fronte.
Iamque resurgebat terrasque reliquerat imas
Antipodum rubicunda dies; longaevus alumnum
510Armarat lachrymans iterumque iterumque monebat
Complexusque pios non siccis pauca loquenti
Luminibus dabat et grates ob munera agenti.
Tum fore se meriti memorem, dum vita maneret,
Spondentem emittit porta et comitatur euntem.
515Ille solum linquens natale atque Africa regna
Cognatos inter proceres, quos fortis alebat
Gallia, subversis Maomethi turpibus aris
Floruit ac sponsae regalis honore superbus
Protulit illustri claros de stirpe nepotes,
520Unde ortum perhibent nostros deducere reges.
Tertius imperium Carli post funera patris
Carolus obtinuit, Grossus cognomine dictus;
Artibus hic pacis bellique instructus ad oras
Venerat Italiae Romam accessurus, ut illic
525Acciperet regni solito de more coronam.
Magnanimos inter proceres loca prima tenebat
Illi ex fratre satus regali sanguine cretus
Actius, ingenio praestans et maximus armis.
Dumque moram traheret Patavina Grossus in urbe,
530Fertur Atestinam sub amoenis collibus arcem
Multa inter iuveni egregio praeclara dedisse.
Hinc perhibent genti cunctis memorabile terris
Nomen Atestinae impositum, quam nominis huius
Mutata parte Estensem dixere minores.
535Tres igitur gentes olim ceu foedere quodam
Inductae ex Asia, Europa Libyaque creandis
Principibus coiere meis summoque deorum
Consilio Estensis late stirps condita regnat.
Forsitan et quaeras, magni Iovis unde ministram
540Gens ea portet avem, quae rostro armatur et uncis
Unguibus atque alas ingentes candida pandit.
Hanc Phryges illato superis Ganymede ferebant;
Haec quoque magnanimis gestanda nepotibus ipsi
Signa reliquerunt Troes, quibus aurea miscent
545Lilia, cognatae monumentum nobile gentis.
Nec non Sismundi nova munera Caesaris addunt,
Nigrantes aquilas. Fulvum namque ante leonem
Maximus Aglantes dederat, Phoenicia dextro
Qui pede verba notis gestat signata Latinis,
550Quae contra impavido suadent procedere passu".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: