Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Hic te surgentem formaque et moribus aeque
Insignem clausere mali fata impia saecli,
Ne fructum tantis de floribus aspiceremus
Antoni, et quicquam egregium iam longum esset.


2. Laurentio Lentio Bononiae magistratui

Nunc mea formosa est, vereque Bononia foelix,
Atque ego vel magnum Laure Tybrim supero
Cum tu iustitia, ac nulli pietate secundus
Alterna laxas frena, premisque manu
5Praeside te nulli non poena infligitur, et te
Praeside non ulli praemia deficiunt?
Perge modo, ut nullus sit me foelicior amnis,
Et celebrent nomen saecula cuncta tuum.
Haec tibi Apollinea redimitus tempore fronde
10Magnus ab exiguo gurgite Rhenus ait.


3. ad Iulium Nobilem

Eximie quod te Iuli bone amemque colamque
Non tua nobilitas, nec tuae opes faciunt.
Eximie sed quod me mutuo amasque colisque,
Et summo quod sis dignus amore coli.
5Hinc nisi desieris me amare, et amabilis esse
Ipse ego te summo semper amore colam.
Et velut ipse nihil bone Iuli te peto frustra,
Sic tu nil frustra mi bone Iuli petes.


4. ad Baccium Valorium

Valori, quo nil mihi dulcius, aut mage gratum
Si licet et fas est, obsecro, dic, agas,
Civilis num tu sinuosa volumina iuris,
An potius magnum volvis Aristotilem?
5Ipse ego, squallentes dum findit Syrius agros
Omniaque ardenti sole perusta rigent,
Ad Gallum densa frondosae vitis in umbra
Propter aquam recubans ocia lentus ago.
Tu quoque idem ut facias valde moneoque, rogoque
10Saevum est, cum possis vivere, velle mori.


5. Antonio Benivienio

Antoni, qui tot proavos, clarumque parentem
Non minus ingenio, quam bonitate refers,
Iampridem nisi te magno complector amore,
Ni tecum semper vivam, obeamque libens.
5Invisus Phoebo, Daphnim, Daphnimque perosus,
Inteream, nec me (quaeso) Tirintius amet.
An te dilectum cur ego et unice amantem
Non visis, cum se fregerit ipse calor?
Num praeter solitum tenueis contemnis amicos
10An vero sordent tibi? Si tibi rura
Sordida sunt, valeant sordida rura mihi.


6. Petro Stuphae

Sic vivam, valeamque, ut te mi Stupha videre
Discupio, et tecum seria multa loqui,
Multa iocosa etiam, nam vertere seria ludo,
Et ludum gravibus iungere saepe decet.
5Ergo igitur tanto si me dignaris honore,
Carpe iter, ac nostrum rus bone Petre, veni.
Certe ego te lauta, si non prae divite mensa,
Vultu hilari, si non molliter accipiam.
Quodsi forte aliquem duces tecum, ut plura, Iulum,
10Tunc ego vel magnos bis superabo deos.


7. ad Caesarem Herculanum

Docte, ac strenue Caesar Herculane,
Qui praenomine tanto, itemque tanto,
Dignus nomine, Palladi, atque Marti
Carus Felsineos lares, et ipsum
5Nequaquam exiguum, sed Arno, et ipsi
Tybri, praeside Lentio, invidendum
Rhenum duplice gloria coronas,
Ne tu, ne (rogo) tam tener, meique
Amator nimius quaerere, si non
10Crebras, ut soleo, satisque longas
Sic, o sic utinam satis disertas,
Ad te mittito literas, eoque
Me tui immemorem putes, mihi qui
Haeres interioribus medullis
15Ex quo non odium quidem, aut iniqua
Ira, sed ratio, piique cordis
Indignatio iusta pervenustum ex
Imis ossibus expulit Carinum,
Carinum mihi corde cariorem.
20Nam quamvis haveam satis superque
Quod scribam, meque scriptione quidquam
Ad te dulcius est, mihique maius,
Cui dem non habeo tamen, profunda hac
Valle dum moror Alpibus propinqua,
25Sed longe Alpibus omnibus per orbem
Quot sunt, quotque fuere, duriore,
Nec qua sit mage vasta solitudo.
His tesquis ego nec valens, nec aeger
Neuter inter utrumque somnioso
30Totus langueo trepidus veterno,
Inter frigora saeva, staminumque
Ventorum horrisonos latens boatus.
Uror sed tamen interim, simulque
Algeo velut Aetna, Caucasusque,
35Ferventi triplicis rigore flammae,
Sed tam dulciter, ut iuvet perire.
Hoc est ambrosia frui deorum et
Tot inter scopulos ferosque vepres
Dulci nectare coelitum potiri.
40At tu non modo amice, sed patrone
Mi Caesar vale, mutuoque amore
Tuum dilige Varchium, quod hercle
Praeclare facis hactenus, bonoque
Bonae tam lepido, atque Bolonetto
45Ambobus mihi carior ocellis
Nota de meliore, Zoppioque
Quo nil dulcius est benigniusque
Commendes iterum vale, atque salve.


8. ad eundem

Domus inclyte Caesar Herculanae
Dulce praesidium decusque magnum,
Quem non tam facies venusta et oris
Maiestas, oculique coelo et ipsis
5Longe syderibus nitentiores,
Quam quidem ingenuus pudor, bonique
Mores et studium tenax honesti, et
Cordis simplicitas, amorque honosque
Queis me prosequeris, velut parentem,
10Fecerunt mihi luce cariorem,
Istic dum mihi Lentius deique
Parem coelitibus dedere vitam
Quid tu? Quid pater optimus? Quid ipse
Frater tam similis tibi, suoque
15Magno nomine dignus, atque avorum
Rerum nunc geritis? Satis valetis
Cum familia et omnibus propinquis?
Ipse num Latiis vacas Camoenis?
An vero Argolicam premis Minervam?
20An modo celebras salesque Thuscos?
Coelorum an numerum ambitusque discis?
Naturae an potius studes dieque, ac
Noctu Aristotelis teris libellos,
Queis nil doctius, elegantiusque.
25Nam te non licet esse feriatum,
Seu forte studio calens equorum, et
Exercens patrias ferox palestras,
Gaudes innocuas tremendus hastas
Vibrare et dubias ciere pugnas
30Lustris non bene quatuor peractis
Verum, quidquid agas, velim benigne
Naves hanc operam mihi, parentem
Primum a me iubeas valere, deinde
Multam fratribus omnibus salutem,
35Et tuo pariter meoque Bonae
Dicas, quem Charites foventque Musae,
Dic item Lepido meo, tuoque
Alberto patre non fere minori,
Nec non Pompilio eruditionis,
40Eloquentiae et aemulo paternae;
Sed num Regule te bone ac diserte,
Nam te doctor et artium magister
Aldobrande tacebo, compaterque
Fabritii, decus inclytum medentum?
45At certe neque te beate Bocchi,
Nec te Beroe, Tullio propinquum,
Nec te mi Realine praeteribo,
Qui leges colis et colis Camoenas.
An vero hic veterem Albium sodalem,
50So Musarum et medicaminum patronum?
Hic ne, te rogo, Zoppium relinquam,
Qui Thusce canit, et canit Latine?
An hic Gaviniumque Gaggiumque
Indictos, Velium, sinamque Torum
55Oddonemque et reliquos bonos sodales;
Doctos hercule et optimos poetas
Rusticos ego, Maximos, Vitellos,
Tot virtutibus inclytos silebo!
Quos tecum simul intimis repostos
60Gero et perpetuum geram medullis.


9. ad eundem

Famosissime et optime Herculane;
Cui Mavors favet et favet Minerva
Verum uter magis hic ne, an illa, sane
Non est dicere, nec licet videre
5Utrum sis meliorne, pulchriorne,
Quod me literulis tuis venustis
Venustum ut decet, et pereruditis
Creber Felsineos vocas ad agros
Et canonica ad arva, ubi paterni
10Ruris est tibi regius recessus,
Ore quem patrio vocant Molinum
Beati prope rura Casallecchi,
Rura Thessalicis priora Tempe,
Et quam Massica gratiora Baccho
15Ubi (iam redit annus) alsi et arsi,
Gratias ago maximas, agamque
Dum vivam, tibi semper, atque habebo.
Nam referre potis quis esset inquam?
Currentem tamen incitas, ut aiunt,
20Cum te plus cuipiam videre vita,
Et tecum simul optimoque Bona,
Quo nil gratius est venustiusque,
Nil iocundius elegantiusque,
Vix semotus ab urbe rusticari,
25Sed hac conditione, amice magne,
Immo maxime mi patrone, ut a me
Nunquam vel minimum recedat ipse
Bona, nec liceat tibi sine illo
Esse unquam, aut tibi forte si videtur
30Dura haec lex nimium, altera haec feratur.
At ne liceat mihi, nec ipsi
Bonae longius ungue commorari,
Quod si non placet haec quoque esto, fiat
Pactum, ac lex alia, uti tibi nec a me, aut
35A Bona liceat procul vagari.
Hoc est durius, inquies, quid ad me
Mihi qui sat ago, ac bono sodali?
In summa volo nusquam abesse possis
Nec a me, nec ab illo, uterque nostrum
40Plus quam vivere, te videre gliscit.


10. Iulio Nobili

Nobilissime Nobilis, valesne?
Si vales, valeo, rogoque et oro
Ut semper valeas, vale, valensque
Te valente, memento me valere.


11. Baccio Valorio

Bacci delitium meum, decusque,
Vel tu ad me propera statim, vel ipse
Statim ad te properabo ; nam videre
Te diu excrucior, loquique tecum.


12. Antonio Benivenio

Antoni male sit mihi ac moleste,
Si non vel Fesulana rura, si non
Vel ipsos topiarios recessus,
Queis nil alsius est, amoeniusque,
5Sordent iam mihi, tam diu carenti
Te, quem plus cupio videre et arcte
Complecti, atque etiam dare osculanti
Mille basia, quam beata et ampla
Persarum mihi comparare regna.


13. Petro Stuphae

Candidissime Stupha, mi vacare
Culpa, ac nil sibi turpe, nil iniquum
Conscire, est adeo poteris, ut omnes
Floccipendere debeat malorum
5Tecnas, ac probra ficta nil vereri.


14. ad Sylvium Antonianum

Magnanimi ducis Hetrusci pulcherrima et alta
Progenies stili est Antoniane tui,
Quos inter late, virtute, ut maximus annis
Franciscus patrio clarius ore micat.
5Quem colere et toto venerari pectore, nostri
Muneris est digna sed celebrare sui.


15. Paulo Iordano Orsino

O Paule +columemque et gloria gentis
Magnanimi Cosmi delitium atque gener,
Qui duri Martis, qui castae Palladis artes
Invicto exerces robore, mente tenes.
5Immensum laetare, tibi iam ducitur uxor,
Qua nulla est unquam pulchrior aut melior.
Ac similem vobis numerosam da cito prolem,
Quae Latium et magni Tybridis arva regat.


16. Mariae Medices Principis clarissimae tumulus

Cum Mariam Medicem summa vidisset ab arce
Immaturo ereptam funere, Pallas ait:
Hac viva cur se coelo conferret, habebat
Terra, sed extincta, nil nisi terra iacet.


17. ad Cosmum Medicem Florentinorum ducem

Magnus erat per se, vel maximus, inclyte Cosme,
Pulcher magnanimi filius Eridani.
At nunc te socero, quo nec foelicior alter,
Nec melior, multo se quoque maior erit.
5Quin afflicta, suisque diu prostrata ruinis
Itala res iterum tollet ad astra caput.
Et decus antiquum, et veterum facta alta parentum
Instaurans, priscos aequiparabit avos.
Venisse e Medis Medicos Florentia quondam
10Testantur Medorum aurea mala tibi
Et vere (verum si vis bene grata fateri)
Vulneribus Medici saepe fuere tuis.


18. votum ad Apollinem pro Cosmo Medices Florentinorum | et Senensium duce tertianam febrem habente

Has laurus tibi Phoebe tuis appendimus aris,
Atque pias humili fundimus ore preces,
Tu ducis Etrusci, quo nec prudentior alter,
Nec melior facilis languida membra leva.
5Nec te magnanimo divum pulcherrime Cosmo
Poetineat sanctas applicuisse manus;
Ille quidem aegrotat, sed non solus, quia secum
Iustitia ac pietas cum probitate iacent.
Huc quaeso, huc propera, non hoc te Varchius ipse
10Tota sed illius nomine terra rogat.


19. ad Cosmum Medices Florentinorum et Senensium ducem

Vix bellando alii, tu tantum bella movendo
Cosme, fugas hostes, regnaque victor habes.


20. ad eundem

Hostes ut vincant, aliis bellare necesse est;
At tibi Cosme, uni satis est indicere bellum.


21. ad eundem

Arma parent alii, classes atque agmina cogant
Ut vincas, satis est vincere velle tibi.


22. ad eundem

Qui venit, vidit, vicit, tibi maxime Cosme,
Impar, qui solo nomine vincis, erit.


23. Lucretiae Medices Ferrarensium ducis tumulus

Te flerunt, te flent Lucretia, teque per aevum
Aeternum flebunt Arnus et Eridanus.
Heu decus, heu pietas, magnis e regibus orta!
Et magnos reges iam paritura peris.


24. ad Franciscum Vintham

Disertissime Vintha, si requiris,
Ut es non modo diligens, sed ipsa
Diligentia, plurimique amicos
Soles pendere, si requiris, inquam,
5Ut mos est tuus, utque iam solebas,
Pro nostro veteri parique amore,
Quid ruri faciamque moliarque,
Urbis immemor, immemorque vestri,
Quos sinu atque oculis gero, geramque;
10Dulci hac dum potiar, brevique luce
Unum scilicet hoc, ut neque addam
Vero, nec minuam integer, volente
Imo id saepe iubente, saepiusque
Maximo simul optimoque Cosmo.


25. ad Benedictum Varchium

Varchii, cui favet, otiumque Cosmus
Thuscorum dominus facit perenne
Ut res tradere publicas, suosque
Annales calamo elegantiori
5Posteris queat, interim ac beate
Rus colat, procul urbe, et aula et ipsis
Quos aeque atque oculos amat, sinuque
Observans gerit, intimis amicis
Vintha, quem nimis occupat forensis
10Urbani quoque muneris, domusque
Conficit ratio, gravisque cura,
Ut tui memor est, eritque in aevum,
Optat sic tibi plurimam salutem
Eventumque Iubens bonum precatur.


26. Florentia loquitur

Incolumem salvumque meum mihi reddito tandem
Roma ducem, dominum iam mihi mitte meum,
Sat tibi Ioannes, magni decora ampla Leonis
Qui referet, Medica sat tibi gente pius.


27. de Cosmo Medices Florentinorum et Senensium duce

Cum Thuscum magnae linquentem moenia Romae
Vidisset flavo Tybris ab amne ducem,
Flevit, et, o, dixit, regum rex optime, siste
Siste, haec sunt sceptris culmina digna tuis.


28. de illustr. principe et rever. | Cardinale Leone Ioanne Medices

Cum Medicem septem mirantem culmina Tybris
Spectasset, noscens ora Leonis, ait:
Regna vides olim manibus subiecta tuorum,
Atque olim manibus subiicienda tuis.


29. De Francisco Medices, iuventutis Florentiae | ac Senensis Principe urbem Romanam ingredientem

Cum princeps regis Ethrusci filius Urbem
Intraret, referens ore animoque patrem,
Miratur iuvenis faciem frontisque decorem
Et patria aethereis lumina syderibus.
5Macte puer, virtute tua Tritavumque tuorum
Laetanti exultans pectore Tybris ait:
Dum populus festo per tecta ac compita plausu
Igeminant Medices, ingeminantque pilas
Ingredere o foelix tuis, foelixque alienis
10Est bonus, magnis digne parente et avo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: