1.
Ne careat lacrymis liber hic, post fata Feretri,Hic me subscripsi, cumque dolore gravi,
Hunc ego iamdudum Federicus, stante Feretro,
Transcripsi (gratus vel fuit ille mihi
5Quem modo vel semper fas est lugere parentem
Et dominum qui me nutriit); atque diu
Pagina testis erit, lachrymis interlita multis,
Haec tibi, qui moesta haec carmina pauca legis.
Et si dissimilis conclusit littera librum
10Scriptorum ignarum me dolor ipse facit.
2.
Dux Federicus eram Montefeltrius. Extat ymagoHaec mea vera quidem. Sum modo cum superis.
Integer ipse fui vivens animoque fideque
Integer et membris sum modo: qualis eram
5Si cupis integrum totum me visere: quaeso
Ad Bernardini templa viator eas.
Nam qui post septem lustros me vidit, in archa
Credidit ille uno me iacuisse die.
Incorrupta fides membra incorrupta meretur
10Servasse. Hoc pietas relligioque facit.
Vos igitur summo qui me coluistis amore
Dicite cum lachrimis Dux Federice vale.
3.
Hunc ego iamdudum fateor Veteranus adisseEt meruisse manum stringere saepe suam
Atque omni ex parte vidi hoc flexibile corpus
Nec nimius toto corpore pallor erat.
5Hunc igitur superi si servant, denique fas est
Hunc et inaurato marmore herere ducem
Quem noviter pinxi sociatum carmine. Si quis
Queritat hunc cur nam subtus tentoria? credat
Hunc quoque sub divo requiem sumpsisse, pruinas
10Inter: et ardenti patiens sub sole. Labori
Intentum. Pulvinar erat sibi targa: ciboque
Parcus: aqua et pomis nimium contentus: et istae
Delitie domini victoris saepe fuere.