1. ad uxorem
Tendimus ad metam, coniux, redituraque numquam estDe semel amissis hora vel una brevis.
Horis saltem aliquot vivamus tot quibus anni,
Tot quondam noctes, tot periere dies.
5Imprimis animi affectus sedemus inanes,
Vel ruat a summo culmine tota domus.
Saeviat hostis agro, miles bacchetur in urbe,
Omnis eat belli sollicitudo procul.
Nil nisi quod sit opus nostros quaeramus in usus
10Absit et insanae crimen avaritiae.
Cum sic vixerimus, poterit tum vita putari;
Vita fovens curas mortis habenda loco est.
2. uxoris puerperium
Iuno, laboranti fer opem, Lucina, ChorinnaeEt placido illaesum numine profer onus.
Prodeat aptatus vitales natus in auras,
Sospite quo laeti simus uterque parens.
5Surda piis turpe est non flecti numina votis,
Effectu iustas turpe cavere preces.
3. natalis filii Octavii Restituti pr. kal. Quintiles
Octavi mihi restitute fili,Quintiles rapuere te Kalendae,
Anno te redeunte reddidere.
Ut luctus abiens graves dedisti,
5Confer gaudia duplicata patri
Astro redditus auspicatiore!
4. pater cur parens dictus esse videatur
Unde parens genitor dictus foret addubitabam.Nunc tandem didici, nato parere coactus -
Prima brevis fiat sed syllaba longa necesse est.
5. de suo cane
Commoditas o quanta cani est, nemus inter opacumOrbita dat potum cui pluvialis aquae!
Me sitis, optatos dum quaero per avia fungos,
Vexat. Quam mallem nunc meus esse canis!
6. Iulii filioli difficilis aegritudo
Ergo iaces vita, Iuli, mihi carior ipsa;Ergo brevi saxo nate tegende, iaces.
Vivere quid curem durus pater? Eia age, saeva,
Si tibi vis tanta est, me quoque, Parca, neca.
7. Liviae item filiolae
Elysios non sola petes, mea Livia, campos:Tecum una veniet maestus uterque parens.
Nam de me ut fatear, sine te nec vivere possum
Nec volo; quid sine me, te sine mater agat?
8. dissidium coniugale
Ait maritus, uxor obstrepens negat;Negat maritus, uxor obstrepens ait.
Tanti tumultus causa quae sit quaeritis.
Esto modesta quaelibet dum iunior;
5Rara est maritum ferre quae possit senem.
9. ad generum
Me gelidus Boreas, me mille incommoda vexant,In patriam Venetis dum remeamus equis.
Hoc non ire, gener, peregre est, hoc ire peraegre est:
Corpore mens aegro tristis et aegra mihi est.
10. ad Iulium filium
Flagra, dabit, Iuli, mater tibi fraga petenti(Vicini interdum nominis error obest).
11. de sua molestia nocturna
Quam iuvat insomnem ludo traducere noctem,Quamvis nos cubitum serior hora vocet!
Est odio nocturna quies lectusque molestus,
Plumaque non pluma est sed mihi poena gravis!
12. ad uxorem
Et pinguem decet anserem necariEt Baccho madidam natare mensam,
Rupis vinea laeta quem propinquae
Molli protulit aemulum Caleno:
5Curis omnibus interim sepultis
Quo dirae luis horridique Martis,
Felici genio vacemus, uxor,
Martinalibus, optimo dierum.
13. incommoda belli
Atroci occipitis necor ulcere, letifer anthraxIn saniem cerebrum diluit omne putrem.
Humores peperere malos incommoda belli,
Pervigiles curae continuusque timor.
5Quid mirer laesam per tanta pericula partem?
Mirandum e toto corpore siqua valet!
14. ad Iulium filium
Paulatim morior, videar cum vivere, Iuli:Ambiguus status est inter utrumque mihi.
Quotidie exspecto quid cras ferat; ultima finis
Exoptata malis iam procul esse nequit.
5Nil reliquum, tenuis maciem nisi spiritus aegram
Linquat et e putri corpore liber eat.
Quid cessas, mors lenta, graves finire dolores?
In te spes tandem sola relicta mihi est.