Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here

1 Puellam subraptam Athenis, spectatores,
Pessimus emit leno, quam dives admodum
Adolescens deamat, quem deperit vetula
Insana, ac vendere vult, modo magnum
5Si possit faciat lucrum.
Amans vetula nummos suffundit, puellus dolo
Mulierem a lenone emit.
Libera cognoscitur puella, lenonem
Interea triste agunt, fiunt nuptiae.
10Adolescens puella potitur, leno mulierem
Et pecuniam cum vetula simul amittit.

2 Meme adsum, spectatores. Heus tu, praeco,
Ut omnes sedeant facito, ne regnum
Inopiae petat histrio, qui huc lepidam affert fabellam.
15Sed quid miramini? An quia has puellas
Ductitem? Quasi non deceat senem puerascere,
Adolescenturire tamen! At nervus pedamentis
Eget, apage istas testudines, quae turres volunt
Scandere! Sed illud feci ut hoc vos scilicet
20Donarem munere, his puellis, inquam,
Quae vestrum semper tueantur imperium.
Advortite: dum huc venio lubens,
Hasce tres puellas offendo solas. "Ecquid hic rerum?"
Aio ego, at illae: "Adriacam dum petimus sedem,
25Expulsae Italia, qui nobis commonstret iter
Quaerimus". Quibus ego: "Sequimini, rectum
Enim commonstrabo iter". Nam illaec via tortuosa,
At illa subdola, istaec vero virulenta,
Hac eamus igitur, nam viam huiusmodi
30Manibus suis fecit Iuppiter. Veritatis enim
Est illi nomen, qua scandunt mortales caelum;
Haec nempe Iustitiae soror est Aequanimitas,
Quae se cum his aliis vobis donat, spectatores, sic
Vocitantur. Quin propinatis igitur mihi, malum,
35Meri cantharum pro munere huiusmodi?
An quia quid huc venerim non dixerim?
Dicam igitur, at vos interibi hasce adservate
Et colite haud secus quam aurum.
Athenis, inquam, atticis mercator quidam dives
40Admodum fuit Alithologus, unicam habens filiam,
Qui nostrae urbis summum noverat mercatorem
Polychrysum, ut fieri solet, qui solum filium
Itidem habet adolescentem, formosum et summis
Quidem natum in divitiis. Huius autem, quem
45Modo dixi Alithologi, surripitur filia, quae, hanc
Cum raptore petens civitatem, apud lenonem
Inscia venditur. Illic vero qui eam vendit,
Dum pedibus studet apud Neptunum dormiens,
Se illic reliquit. Hanc igitur puellam, ut
50Mos iuvenum prorsus est omnium, huius qui
Hic in proximo habitat Polychrysi filius
Amat efflictim amaturque ab ea, qui amor
Est suavissimus. Puellam autem leno minus
Trecentis aureis minis dare denegat.
55Astu vero servi Sphaleri insana
Vetula illum amans adolescentem
Operam praestat argentariam. Cognoscitur puella,
Libera asseritur; ubi eam puello leno
Vendidit, male mulctatur leno
60Unaque opera vetula nummos, leno
Mulierem et pecuniam amittunt planissime.
Adolescens igitur puellam multa dote
In uxorem ducit et qui prius amici,
Affines fiunt nuptiis. Hoc igitur est
65Quod apud vos et risu et ioco fiet,
Spectatores, hodie negotium. Sed heus tu,
Caveam obcludito sis, malum, pessulis
Et repagulis, ne barbara
Irruat turba. Sedete iam, sultis, spectatores,
70Atque huic rei animum advortite. At qui risum
Continere nequit, rideat (nam non est
Quod ob ib pignus velim capi) modo ne stando
Rem interturbet. Sed aperiuntur fores,
Eccum qui vobis rem omnem aperient.
75At ego, sicut suadet lassitudo, tabernam
Petam aleatoriam. Illic enim me
Invitavit Bacchus albano, cretico et falerno.


3
4 Homines qui cum iuvenescunt, senectutem exoptant,
Si, quam perniciosam exquirunt rem, noscerent,
80Illud nec magis optarent quam id quod omnibus displicet.
Sic nempe fit ut saepe quae noceant optare studeant.
At me quoque istuc fecisse memini, verum istaec
Senectus adeo molesta est ut nil ferme
Molestius siet. Vide, obsecro: posteaquam senectutis
85Legionem auxi, caligant oculi, genua labant,
Cum baculo eundum est. Vah, quid est opus
Verbis? Vix credas nec satis commode
Incedo, nam lapillus exhibet molestiam.
At postea id accidit incommodi, nam uxor fundum
90Vult ut infodiam suum, quod sane tam facile
Factu mihi est quam cervos cursu superare.
Sed miror quid illud siet quod uxor mea
Tam tempestiva domo exierit.
Vicinam fortasse adiit quam parituram
95Mihi dixerat heri, sed certum est videre.
Vicinam an templum Veneris petierit,
Nam quae iuvenes senibus in matrimonium
Locantur, ubi agros suos incultos cernunt,
Crebro templa revisere simulant,
100Aiunt sibi res divinas curae esse, at
Malas consuunt trichas. Nam ibi aut
Nutant aut nictant aut annuunt,
Quo possint amatores conducere
Sicque nos hircos male mulctant. Id volo
105Observare, nam me id aetatis hominem
Hircinam vestem induere pudet.
Incedam formicino tamen gradu,
Os enim meum sublinirier nolo.
5 Mulieres quae, dum iuvenescunt, senibus se
110In matrimonium collocant, nec magis sapiunt
Quam qui desipiunt, nam nesciunt quid negotii
Siet senem maritum habere. Id experta
Probe scio. Sudem enim ubi in lecto cubo,
Videor habere socium non virum.
115Ubi conqueror me nuptam tali viro,
"Ha! vix credas, inquit, vix me commovere possum,
Caput dolet, vide ut subsultat cor, tange
Venas!". Id negotii nobis mulieribus non placet,
Vestes enim nostras crebro excuti cupimus,
120At ego insulsa mulieribus aliis istaec mihi
Insusurrantibus non credebam. Eccum flagitium
Maximum: furcillis centum arrigendus est nervus
Ubi astis et clipeo pugnandum est! Sed videon
Meum maritum? Immo exitium dicere volui!
6 125Ecce meam, si velis nunc intueri, uxorem,
Quae me, nec secus ac tineae facere solent, corrodit!
7 Nunc Veneri votum vovi ut quamprimum maritum
Meum offendam mortuum, quem nec magis amo
Quam daemonem. Sed eccum ornamentum capulare!
130Adhuc vivit! Nequiter successit votum.
Ut me excruciat illic incessus testudineus!
Vide, obsecro, ut illi oculi lipitudine scintillant!
Silicernum putidum!
8 Profecto illaec ea est
Bestia nequissima, quae me vult et noctu
135Et interdiu equitare nec cogitat quid
Negotii siet equos huiusmodi domare.
Sed festinabo ut illi valentulus aliquantulum
Videar. Hem, paene cecidi.
9 Eccum paene
Terram osculatus est, quod utinam
140Magnus permisisset Iuppiter, os enim contrivisset
Pulchre. At illaec non sua, sed mea esset
Aegritudo, nam aegrotantes minus languent
Quam illi qui eis serviunt. Contollam gradum,
Eum enim alloqui gestio, quando
145Hoc mihi sic habendum et ferendum est tandem.
10 Me petit uxor, compellabo blanditer. Mea uxor,
Quid te tam tempestive domo exiisse dixerim?
Poteras etiam quiescere. Illud dico ut salva sies
Ut volo, mea uxor.
11 Salvus itidem et tu
150Sies, mi vir, at illud "ut volo" non mihi placet.
Nam meam salutem tuo arbitratu nihil moror.
12 Qui istuc?
13 Quoniam dixisses velim: "Ut vis, salva
Sies", nam qui salva esse possum, mi vir,
Ubi meum sentiam fundum dietim silvescere?
14 155At istuc dicere minime possum, mea uxor.
15 Et cur non?
16 Quoniam est quod rem huiusmodi
Prohibeat.
17 Quid illud est, obsecro?
18 Quoniam
Mulierem quandam vos omnes feminae haud magis
Vultis cognoscere quam rem quam vidistis nunquam ...
19 160Quid illud est? Quam, obsecro, nunc mihi nominas
Mulierem? Nomen si dixeris, fortasse cognoscam.
20 Illi Saturitatis est nomem.
21 Ha, nugas agis!
22 Nugas
Ago? Immo nihil est aeque verum.
23 Audi, mi vir,
Volo scire an nostras admittis rationes
165Et si me vis loqui.
24 Immo tuo loquere
Arbitratu, auscultabo.
25 Audi.
26 Audio.
27 Qui uxorem ducunt, non secius
Faciunt ac rustici, qui agros conducunt. Illi enim
Eos plantis et arboribus vestiunt et poliunt,
170Fimo fovent et saturos efficiunt. Tum arant,
Seminant, occant, irrigant, metunt, incendunt.
Hoc nempe est quod iucundos, beatos et fertiles
Efficit agros. Qui uxores conducunt, itidem facere
Debent: vestire scilicet sumptu regio, ut venustiores
175Sient, pascere laute et opipare, ut pinguescentes
Osseam non prae se ferant imaginem, agrum postea
Uxorium infodere, colere, sulcare, arare,
Subvolvere, et hoc crebro, ut laetiores, hilariores
Et placidiores se suis maritis praestent. Hoc est
180Maritis mutilare cornua, hoc est hircinam
Secare barbam, hoc est hircinam vestem fugere.
Quod cum negligitis vos viri, qui nos feminas
Floccipenditis, tunc hirci amittunt cornua,
Nam illa vos geritis.
28 Lucrum quod feci
185Cum te duxi, mea uxor, nec tribus venderem
Tuberibus!
29 Qui istuc?
30 Quoniam pulchre
Hominem docuisti et quomodo possit domum
Funditus suam subvertere et lumbifragium perpeti.
Profecto nulla est quae te sapientior femina
190Vivat.
31 Sic sum sapiens, ut vides!
32 Si te, ut de re huiusmodi altercarem, conventam
Voluissem, tibi nunc responderem, at non est quod
Ob id nunc te velim.
33 Scio probe: in re etenim
Cuius mea interest, meum nec magis consilium
195Postulas quam hominis ab hinc triennio mortui.
34 Ha, istuc ne dicas obsecro, mea
Uxor! Nam nulla est quam aeque amaverim
Feminam.
35 Scio hoc dictis potius
Quam abs te factis factum fuisse et fieri. Sed quid
200Igitur est quod me conventam velis?
36 Audi.
37 Audio, quid est?
38 Tua
Nunc mihi sententia ut palam fiat volo.
39 Meum est, mi vir, tibi parere in rebus
Omnibus, ut uxorem, quae frugi est, facere decet.
40 205Dicas velim, nudum adolescentem si vincire
Velles, ne transvorsum truderet, quod vinculum
Sumeres utendum tibi?
41 Illud "nudum" non
Intelligo.
42 Illud dico "nudum adolescentem",
Qui nullis adhuc amatoriis detinetur retinaculis.
43 210Hoc nempe dicis?
44 Rem tenes, dic igitur.
45 Vinculo uxorio.
46 Rem recte elocuta
Es.
47 At qui istuc nunc dicas, id scire
Volo.
48 Dicam. Scis me esse decrepitum
Senem.
49 Scio et experta sum.
50 Mitte
215Nunc ridicularia atque audi.
51 Audio.
52 Nec te iuvenem.
53 Scio etiam hoc.
54 Filium,
Iam senescentes, unicum Mononyum habemus
Et summis quidem natum in divitiis.
55 Ita est.
56 Salutares ei nuptias futuras existimo, quandoquidem nunc
220Animum liberum habeat suum ab omni amore
Foedo, cuius sententiae paucos admodum invenias
Adolescentes.
57 Vera autumas.
58 Nec magnas
Illas dotes magnifacio, nam quid confert magna
Dos cum scorto caenoso. Velim nempe nostro puellam
225Adiungere filio, quam optimi mores et virtutes
Laudent.
59 Ita censeo, summam enim
Et pulchritatem et dotem in femina existimo
Deorum metum, existimationem pudoris, affinium
Benivolentiam, concordiam, pacem. Haec sunt
230Quae amplam mulieribus dotem praestant.
60 Ita est.
61 At illud prius censeo faciundum.
62 Quid?
63 Scin Sphalerum nostrum semper una
Nostro esse cum filio?
64 Scio, quid tum?
65 Dicam ut prius scias, docte ut scis, quasi
235De alia re loquaris, an filius claudicet,
Ne quampiam scilicet amet, clanculum
Te, meretricem. Nam in rebus huiusmodi servi
Sunt ministri quo apud eros cariores
Sient filiorum verbis. Hoc enim
240Ex Sphalero nostro tibi fiet palam.
66 Immo recte
Dicis, ita est. Curabo etiam istuc conveniamque
Sphalerum ac perterebrabo hominem.
67 Observato
Etiam illud.
68 Quid?
69 Ne illic te decipiat,
Nam astutus admodum est Sphalerus enim.
70 245Astutus astutiorem quaerit, non tu scis?
71 Scio.
72 Ibo igitur hac, tu ito domum ac vasa ut
Apparata sient facito, ut auspicatiores filii
Nuptiae fiant,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: