Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 2
Ornytus in Fesulis habitabat montibus, unus
Inter pastores doctus seu dicere carmen
Seu quoscunque velis calamos inflare palustres.
Hic dum forte suas pastum iubet ire capellas,
5Dum canit, et varia permulcet arundine silvas,
Dum canit, et varia permulcet arundine silvas,
Rupe sub adversa tenerum speculatur Amyntam;
Arsit ut inspexit, duro, correptus amore:
Nam licet hic facilem sese praeberet amanti,
10Invidus ipse tamen non concedebat Iolas.
Has igitur lacrimans, inter virgulta greges dum
Custodit, maesta fundebat voce querelas:
Quid me care puer dulcem deponere vitam
Quid miserum lacerans spe multum fallis inani?
15Nam mihi quid prodest, quod me non spernis amantem,
Quod tibi nostra placent haec carmina, quodque libenter
Accipis et laeto quae do munuscula vultu,
Deseris heu si me, stulto dum credis Iolae?
Me minus urgeret penitus si, pulcher Amyntas,
20Me fugeres, si quae facio non grata putares!
Namque ego sic mecum: gravis haec iniuria quamvis
Est nimis, at puero tamen haec mihi venit ab illo,
Pro quo, si iubeat, possim deponere vitam,
Et qui si nolit nolim quoque vivere; sed quod
25Causa sit ut te non habeam nunc tristis Iolas,
Hoc graviter patior, nec possum ferre; sed acri
Corda tument odio, siccum iecur ardet ob iram!
Nam nihil est homini gravius, si quaeris, amanti,
Rivalem quam ferre malum: non Pana supremum
30Rivalem paterer, gregibus licet ipse tuendis
Praesit, et a scabie totum defendat ovile.
Huc ades, o saepti decus et spes optima nostri,
Hicque velis habitare, puer, neu desere qui, te
Dum sic per silvas sequitur perque invia lustra,
35Omnia posthabuit, sua qui non lumina quam te
Plus amat, atque tua possit pro laude tuaque
Pro vita possit vitam, formose, pacisci.
Huc ades: agrestem noli contemnere Musam.
Hic frondent lauri virides hederaeque sequaces,
40Hic gelidi fontes, hic prata recentia rivis
Non desunt, roseaeque tibi convallibus altis
Ecce legunt flores tua nunc in serta Napaeae.
Huc ades, huc tandem: valeat sine turpis Iolas;
Nam tibi nil praeter barbam callosaque membra
45Hirsutumque supercilium, nil afferat ille!
At mihi quis nitor est vultus! quam pectore toto
Pulcher ego! et toto quam nullae in corpore mendae!
Canto quae solitus quondam cecinisse vir ille est
Qui rigidas blando mulcebat carmine silvas!
50Munera praeterea si quaeras, nulla daturus
Hic venit, huic quoniam desunt armenta gregesque.
Ast ego quam nivei pecoris sum dives et agri!
Quot mihi nunc Fesulis pascuntur montibus agnae!
Denique si (dum te sequor et vestigia lustro,
55En, tua per silvas duras saltusque profundos)
Omnia deserui, nec me tenet ulla meorum
Cura quidem nemorum pecorisque oblivia si me
Usque tenent, sacrisque focis pia ponere sacra
Si malus obmitto, si (quae mihi maxima cura
60Exstitit ante) Pales colitur non ipsa, sed acris
Me totum tua cura tenet, si solus amores
Unus habes nostros, si nunc mea carmina solus
Accipis, et soli studeo placuisse, nec alter
Te valet excepto de me mea sumere dona,
65Nonne decet tristem me propter linquere Iolam?
Hei mihi, quid volui? precibus deus obstruit aures!
Nunc ego quem laesi demens, cum sacra quotannis
Ponere desierim superorum oblitus in aris?
Nonne vides quam te fugiat nunc, Ornyte, qui te,
70Ni deus obsistat, nigros sequeretur ad Indos?
At postquam Pan ipse meis conatibus obstat,
Desinere est animus, finemque imponere amori.
Vos et oves igitur longum valeatis, et agni;
Non me custodem posthac spectabitis usquam:
75Extremum hoc habeat munus morientis Amyntas!

1 Ornytus

2 ecloga VIII in Petrum Medicen

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: