Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Aspicis ut medici pueris absinthia dantes
Tingunt cecropio summum cratera liquore
Quominus offendat dulcedine tectus amaror
- nam sunt austero plerunque salubria gustu -
5Utque lacertosis pelagi dum cerula verrunt
Remigibus levat ille canor quicunque laborem
Et se solatur cantando incurvus arator,
Sic mihi grammatice placuit precepta referre
Carmine, mollicule demulcerentur ut aures
10Pectoraque haurirent sensus sub melle salubres
Nec nihil iccirco simul admiscere nitoris,
Nam nullum fuerit, fuerit nisi carmen amenum.
Imprimis linguam redolens omnino latinam
Fiat ut exemplum preceptor et ipse loquendi:
15Doctor enim malus est in quo sua non radiat lex,
Quales iam seclis aliquot plerique fuere
Quod libros veterum non evolvere disertos.
Quare agite, o pueri, mecum cantate latine,
Assimilem pani doctrinam hanc esse putantes
20Que per se valet et reliquas corroborat escas;
Indiga grammatice queque ars est, nullius illa,
Quam qui non norunt vescuntur pulte profecto.
Hunc, pueri, nostra de voce capessite panem
Qui corpus solidum reddat viresque ministret;
25Namque legetis adhuc in nullis scripta libellis
Multa nisi in nostris quamvis ea Bostar et Aspar
In chartas transferre suas, o dedecus, audent!
Quos mecum ridete, velut cornicula pavi
Si gestet caudam vel se ferat anser olorem.
30Id magis ut libeat vobis edico, magistri:
Cedite discipulos nunquam (nam verbera brutis,
Verba viris adhibentur, utrique ut discere possint
Si qua fides Marco Fabio graioque Platoni);
Quin aliquid potius verbis superaddite mellis.
35Sed prius has epulas, pueri, quam tangere fas sit
Vobis fonte manus sunt pulchro ex more lavande,
Hoc est auxilium precibus celeste petendum:
Christe, Deo de patre Deus, de virgine matre
Vir genitus, mundi lux et sapientia solus,
40Da magis hanc ut te valeamus nosse per artem.
Ut Pater omnipotens hominem cui condidit orbem
Distinxit gemino atque animalia cetera sexu,
Sic duplex genus est quod mas et femina formant
Quisque suum: hic implet gignens, enititur illa,
45Nec genus id dici debet quod gignere nescit
Nullaque propterea norunt idiomata neutrum,
Neutrum grammatice vix tradit in ulla animante
Namque ex his ipsis constat commune duobus:
Hic atque hec canis, et dubium: grus illa vel ille.
50Grai epicena vocant eadem promiscua nostri,
Articulo alterutro quotiens signatur utrunque:
Editus ex aquila fertur, non edere vultur.
Nil epicena tamen dubiis differre memento:
Nam grus hec ambos, grus hic complectitur ambos;
55Hoc genus auctorum prelarga licentia fecit
Dum regale putant nonnunquam rumpere leges.
Sunt substantiva hec quibus adiectiva duorum
Sive trium generum longe differre fatendum:
Quis nam pontificum summorum ita dives itemque
60Largus, ita et sapiens et amabilis extitit ut tu?
Quin in res anima traduximus ista carentes,
Seu male seu quadam rationis imagine blanda,
Mas aer, mas ignis, aqua est et femina tellus,
Hec tanquam patiantur, agant tanquam illa priora.
65Sol tales et luna, sed o locus arduus hic quam!
Immoto citius suspectes lumine Phebum.
Neutra loci propria huius sunt; communia sane
Invenies hic multa trium, vix ulla duorum
Paucula, sed dabis prorsus promiscua nulla:
70Es grave, mensa tripes, primus vel prima dierum.
Hec quia materia est veluti latissima silva
In qua lignorum species dignoscere durum
Deque ipsa dubito satis an <con>ceperit alter,
Danda mihi venia est verbis si pluribus utar;
75Et quoniam verum genus ex animalibus ortum est
Illorumque homo princeps, hinc exordia sumam:
Que sunt ergo viris imposta vocabula fient,
In quo<d>cumque cadunt elementum, mascula tantum.
Prenomen, nomen, cognomen erat tamen unum:
80Prenomen cuiusque suum, ceu Caius et Aulus,
Cetera totius gentis communia, quale
Iulius et Cesar prisco de more Quiritum est.
Femineequoque sunt mulierum nomina voces:
Pythias, Eustochium, Thais, Lucretia, Dido.
85Agnomen rarum sed idem dixere periti
Cognomen: Magnus Pompeius erit tibi testis
Et cui Dotate nomen dos indidit ingens.
Hoc tamen absurde credas aliquando sonare:
Corculum enim hic, hic Delicie, hec Bona Sancta vocantur.
90Nec procul his ea que vocitant patronymica Greci:
Ovo Tyndarides satus est, sacra Tyndaris ovo.
Nec vero differt nostre natura deorum
Veri quos ignara Dei gens impia finxit,
Cum fuerint homines, non di terraque sepulti;
95Scilicet humanos artus habuisse feruntur
- dicere nec quisquam dubitavit, nemo! - deorum
Ut Mars et Bacchus, Venus et dea, diva Minerva.
Sed que causa fuit fluviis ut numina solis
Mascula - nam potius fons est Arethusa - preessent
100Et genere hoc omnes appellarentur ut amnes
Cum tales non sint fontes montesque vel urbes?
Ni vetet hoc dici "Styx atra" et cerula Lethe.
Nec deus interdum, nec mas erit -umque tenebit
Finalem apposito duntaxat nomine flumen
105Ut "flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus".
Cum nymphis satyros <quis> silvanosque vetustos
Fecit semideos, tamen hos quandoque repertos
Quidam aiunt sed semiviros mage semiferosque.
Numina non igitur sunt hec dicenda sed illa
110Mascula que apparent quod vultu et veste virili
Et quod inest sexu plus maiestatis in ipso.
Dicitur unde etiam Deus hic, quasi masculus esset,
Ut Michael, Gabriel: nam sunt <hec> propria; Cherub
Atque Seraph sed qualia sunt centurio, miles.
115Cur tamen -in capiunt plurali neutraque fiunt?
Quod nec ebreus ait nec grecus, Dalmata novit
Ille ipsos inter Cherubim rite locandos
Demones, angelice cum sint virtutis, et illos
Esse mares dicas Sathan velut et Leviathan.
120Tales et ventos avidos, quibus ore receptis
Implete memorantur eque partumque tulisse
- fabula formosas addit rapuisse puellas -
Atque <a>usos celum manibus laniare gigantes,
Credere si nobis libet unoculosque cyclopas
125Centaurosque feros inter quos femina siqua
Extitit Antiphate coniunx velut Hylonomeque.
Centaurus commune genus cyclopsque gigasque
Haud erit immerito, prohibet sed Grecia et usus.
Fert Sphingem et geminas sirenas Fama loquaces
130Atque has Parthenopen Caralimque fuisse vocatas,
Gorgonas, Harpyas, et cetera transeo monstra.
Propria sunt etiam brutorum nomina, qualis
Xanthus, Achillis <equus>, natus genitrice Podarga
"Et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre"
135Ora cruentarunt in ero latrantia cervo.
Quedam comperies transferri cum genere ipso,
Namque "suam Eunuchum" pro libro Comicus inquit
Et Maro "Centauro magna" de nave loquutus.
Nunc de non propriis que sexu arctantur agendum:
140Prima vir et mulier sint nomina, femina masque,
Hic pater et mater (modo namque puerpera facta est),
Cur ea non uxor cui tu vir sive maritus?
Tu mihi filius es, tu filia, tu mihi frater
Germanus, germana soror neptisque neposque,
145Hic avus, hec avia, hic patruus sed avunculus ille.
Sunt amite mihi sex, cum sit matertera nulla;
Cum socru male convenit nurus at socero pax
Cum genero esse solet, glos hec, ego sum tibi levir,
Vitricus unde venit privignusque unde noverca.
150Ast ea sunt etatis: anus iam curva senexque
Et puer et iuvenis, respondet utrique puella;
Nam iuvenis tantum mas <est>, iunior seniorque,
Ergo bis erravit quicunque iuvencula dixit.
Ast adolescentem magis infantemque fatebor
155Communis generis, quod et ipsa minutio pandit.
Ingui<ni>s hec pubes est velatura pilorum
- hinc pubertatem descendere nemo negarit
Quod, cum iam prodit facies, pubescere fertur -;
Dicitur hinc pubes armata, armata iuventus
160Et quondam uxores pubes romana rogavit.
Hinc etiam a barba, quam non fert femina, pubes
Seu puber qualis dicatur siqua rubori est
Nullaque, puberibus cesis, occisa notatur.
Sed substantivum nequeas sic dicere semper,
165Puberem ut etatem + sive + civilia iura
(Discutiant habitu pubertas constet an annis!).
Sunt communis homo <generis> coniunxque parensque,
Nec desunt qui primum horum commune negarint
Quod dicant hominem nigram non scribier usquam;
170Et patruelis ut Egypti Danaique propago
Quod si non credis consultum consule Gaium.
Nomina dant mores et sors in parte pudenda
Ut meretrix, pelex, ut adulter, adultera, virgo
(Virginitas quamvis sit nuncquoque facta virilis,
175Ut mulier proprie, nam sic non virgo vocatur
Qui caret uxore; est ergo non femina celebs.
Non substantivum "melius nil celebe vita"
Nempe maris, nec enim celebs tua, femina, vita est!)
Eiusdemque loci sunt <et> matrona, virago
180Et spado vel qualis memoratur Sylla, monorchis.
De celo quoniam non lapsa est norma loquendi
Iccirco mulieris opus non omne virique
Constat voce sua, ne<c> idest discernere promptum:
Dux, comes et princeps - quos nesciit illa vetustas -
185Imperii quoniam sunt nomina, mascula fiunt
(Nam regem regina marem iam reddidit olim
Debenturque sue voces uxoribus horum);
Mas erit et miles, si sit dignatio quedam,
Quin eques atque pedes: Rome nam non eques est sed
190Equestri Paulina loco <veI> nata pedestri.
Numen apud verum mas extitit usque sacerdos
- hoc sed apud divos et femina munus obibat -
Huic simile antistes, qui sacris prest faciundis.
Gestabant Salii clipeos, ancilia Martis,
195Quo quasi presultor saltavit in agmine primus:
Non mage quam flamen, quam consul, femina presul;
At vates etiam permulte sepe fuerunt:
Nam datur humane menti divinitus hec vis.
Preses eras olim Tarpeie, Iuppiter, arcis
200Gaudebantque tue, te preside, Pallas, Athene,
Quod licet in nostros transferre deosque deasque.
Preses Otho fuit et Drusus, sed Iulia nulla
Nullaque in auguribus posita est matrona Quiritum
Sed nec in auspicibus reperitur aruspicibusque.
205Cur caupo caupona facit si cerdo vetatur
Id facere et lanio? Cur leno lenaque dicis?
Non manga at mango, species lenonica mango,
Preterea straba et strabo, nam non opera hec sunt.
Mimus habet mimam, cui permanet histrio solus;
210Celse, magister eras et eras, Galbina, magistra,
Celse sequester eris, necnon Galbina sequestra,
Presbyter est Agathon, cur non <est> presbytera uxor
Ut Greci - nam sunt hec nomina greca - loquuntur?
Iam cur magna latro non predo magna vocetur?
215Quare plus probo qui solos dixere latrones
Sicut piratas et qui solosquoque fures.
Nec secus est Chloe fur quam <fit> Cornelia pastor,
Quam Glycera <est> fullo quam + corrida + textilis auceps,
Quam pres Dertrudes quam flava Helianor manceps;
220Atque vadem liquet esse marem probat hoc tibi Damon.
Cur obses commune? an Clelia quod fuit obses?
At quotiens languet Simon fit mulio Galla;
Navita vel remex non rarior Ursula patre
Et que + quotidie non passim + est femina iudex
225Quin ovium opilio est obstetrix sepe suarum
Tuque cubiclorum pelex, o Crispe, fuisti!
Non igitur quicquid sumus et generis sumus eius.
Esse aiunt pugilem que corpore prevalet amplo,
Non dicas pugilem, ut quidam voluere, pudicam
230- quam grandis pateat tali ratione fenestra!
Ergo sic debes tales exponere voces:
Iudicem agit pugilem ve hec, obstetricem agit ille;
Scriba quidem mulier, si scriptitet, esse videtur
Lixaque, si comportet aquam nobisque ministret
235Atque auriga, manu si frena gubernet equorum
Stans curru - quid enim interdum non femina tentet!
Namque Camilla fuit, si verum est, miles amazon,
Utraque eques pedes, utraque quin athleta lacena;
Sunt tamen hi tituli nature lege viriles.
240Tiro ut germanum proba sit commilito nomen;
Sicubi forte forent opera hec muliebria - nam sic
Naso inquit "nova miles eram" - communia dicas.
Par erit his si sit verbum pincerna probatum,
Emptitat ut doceat servos pugnare lanista
245Quos gladiatores seve divendat harene.
Ipsa ministerium non hoc exerceat uxor,
Scurrarique potest et pangere femina versus
Sed scurram esse viri vitium est, laus esse poetam.
Non opus est vernam esse - hoc est quem serva creavit -
250Forsitan et scevam leve cui prevalet actus:
Raro verna proba est, proba raro sceva reperta est.
Talia sunt igitur pensanda vocabula nobis
Acriter, articulos in quot descendere possint
Inque quot ascendant doctissimus imperet usus!
255Asseclam noli aut collegam dicere parvam,
Parvam convivam vix dicere sed tamen ausim.
Multa huiuscemodi velut a fugio venioque
- perfuga dic utrum gravius ne an transfuga peccet
Promptius expedies quid convena et advena distent -
260Et velut a colo cedoque, ut agricola atque homicida
- hec opera haud dubie fuerint plerunque virorum -.
Non opus a gigno sunt nomina, ut omnigene di,
Verbigenam Christum veluti genitum <e> patre verbo
Appellare nefas, cum verbum si<t> patris ipse.
265Cornicen et tubicen - cornu est tuba tortilis eris -
Tibicen et liticen, fidicen - nam quinque feruntur -
Mascula sunt ideo quod in -a muliebria mittunt.
A plico composita et facio paria esse magistris
Demiror placuisse: duplex, triplex, quadruplex sunt
270Adiectiva quidem, quoniam subsistere per se
Non possunt, dici neque substantiva merentur.
At opifex per se substat, nam dicimus omnes:
Carnificis tetrum est opus, aurificis sed amenum,
Preclarum artificis. Tamen adiectiva licebit
275Hec vocites, velut "artifici cura ingenioque"
Sed vix aurificem patiar te dicere doctam.
Nec mirum numero voces superare viriles,
Officia atque opera ipsorum sunt plura virorum
Qualia sunt etiam edilis, centurio, censor,
280Cetera in -o sive -or finita: decurio, calo
(Pseudo compositum est, rectus stulte esse putatur;
Pseudes enim simplex, esto mihi Grecia testis),
Erro, vispillo, mirmillo, quatern<i>o, preco,
Institor, emansor, desertor, sartor, arator.
285Rursus qualia sunt in -trix muliebria quin et
Feminea, ut tonstrix, "nutrix et sedula", natrix.
Auctorem commune volunt dum signat id ipsum
Quod grece et vix aliunde veniret!
Certe quicquid agat faciat ve quis illius auctor
290Ut sceleris + samni + gladii non dicitur actor.
Qui pro adiectivo ponunt commune scholarem
Idem qui guerram et treguam dixere fuerunt;
Non tam erraturi si pro mare, quale sodalis
Rivalisque: hic vir collegi est, sive, quod aiunt,
295Corporis eiusdem; hic cultor non solus amice
(Et procus hic aliquam iusta pro coniuge poscit).
Illa magis communia erunt ut civis, et hostis,
Custos et testis - quem dicunt martyra Grai -
Heres atque comes, princeps, dux, exul et hospes,
300Que sunt haud dubie, si ponas nuda, suapte
Mascula natura, verum muliebria fiunt
Femineis adiuncta sonis, ut penula cultus
Palliaque illa quidem sunt vestimenta virilis
Sed quibus et mulier, cum vult, permittitur uti.
305At duplicis generis sunt certius ista: superstes
Et sospes, locuples, dis et cum paupere dives,
Deses, inops, et iners, hebes et reses, inquies, insons,
Que neutris etiam invenias sociata licebit.
Hactenus humana attigimus nunc bruta sequemur:
310Ut Deus in binas species animalia, non sic
Separat in binas hominum sollertia voces,
Exceptis paucis, certa ratione, quod aut sint
Quottidiana domi aut oculis insignia nostris:
Quottidiana caper sunt et capra sive capella,
315Porcus init porcas, verres et scrofa parentes;
At sus articulo, quia grecum, aut duplice voce est.
Taure magis vaccas sectere, iuvence iuvencas
Quam vitulus vitulas, agnusquoque corniger agnam.
Bos grece communis, ovis nunc arietis uxor,
320Nunc pro utroque epicenum; asina letatur asellus,
Gaudet equabus equus, non mulo mula creatur;
Ast aper, ast onager sunt, ast epicena caballus;
Hinnus, equo patre progenitus genitrice rudente,
Tanquam nobiliter plus matre vilis habetur.
325Cur autem vervex, maialis, cantherius, bos
Mascula sint? constat nomen speciale nec esse!
Aut pecus hec, quadrupes mitis pastore tuente,
Aut pecus hoc, quo grex etiam quandoque notatur.
Sola columba fuit quondam pro coniuge utroque
330Et pro silvestri, ut "gemine venere columbe"
Fecit, adhuc priscum genus observante palumbo,
Quamvis iure suo Maro, prestantissimus auctor,
Dixerit "aeree quo congessere palumbes",
"Solaque culminibus ferali carmine bubo"
335Atque iterum "timidi venient ad pocula dame"
Atque "oculis capti talpe" post cetera dicam.
Simia erat tantum, non ullus simius olim
Expertique lupus nostro sunt et lupa damno:
A multis quondam lupus est et femina dictus.
340Peioresque lupis coluber sunt atque colubra
Cornua cervus habet, caret hoc sed cerva decore
Insignisque leo magis <est> cervice leena;
Est vox greca draco, quidam fecere dracenam.
Rex agis uxores atque intra, galle, sorores,
345Non capus amisit nomen quamvis maris usum,
Nec minus excellit pavo sed scilicet eius
Quod fera natura est in eadem voce remansit:
Cur primi generis? certe quod amenior est mas.
Forsitan et reliquis, quod fas <est> credere, beluis
350Causa subest aliqua ut genus hoc aut illud haberent,
Quis tamen hanc novit, nisi forte resurgeret Adam!
Hinc quidam variant, ratio quasi nulla subesset:
Persius hec turdus vult hic alii atque ita turtur.
Formula de reliquis que sunt promiscua detur:
355Que vel in -a vel in -e grece, velut ardea, campe,
Queque vel in -do vel in -go, sicut hirundo, erugo
Exibunt, vel in -as vel in -es, vulpes ut anasque
Et volucres duntaxat in -ix, ut crassa coturnix,
Articulare sibi deposcunt cuncta secundum,
360Cetera sed primum, ut vespertilio et mugil atque
Pecten et "argutus magis anser" "olorque canorus"
Et glis atque lepus; nihil ad nos tigris et aspis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: