Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Petrum Medicem

Nostri certa salus, Medices, quo sospite numquam
Defuerunt sacris praemia virginibus,
Quo duce Tyrrhenis deductum montibus Arnum
Praeferet Aoniis turba canora iugis;
5Publica si quando cessant tibi munera et audes
Instaurare brevi seria longa ioco,
Ne pudeat nostros percurrere, Petre, libellos,
Et nugas hilari fronte probare meas.
Magnos magna decent, fateor: tamen haec quoque fessos
10Quae reparent animos, ne fugienda putes.
Scipio nam quantus, cessit cui Punica virtus,
Fortia cum Libyci contudit arma ducis;
Hunc tamen in placido viderunt otia ludo
Ostrea Campano spargere lecta salo.
15Tristius in terris quam Stoica dicta Catonis,
Nil Danai, Latii nil meminere viri;
Hic tamen ad multam convivia ducere noctem,
Et solitus curas saepe levare mero.
Sic tu, quo magni populi flectuntur habenae,
20Dum legis haec, sanctum pone supercilium.
Saepe tibi reditus, Petre, ad maiora dabuntur,
Si reparas mentem, qua geris illa, iocis.


2. ad Petrum Medicem

Carminibus nostris veniet tibi si qua voluptas,
Ut releves animum, carmina nostra leges.
Quod si nec salibus poterunt ullove lepore
Te retinere, Petre, tu tamen illa leges.
5Sic rex Peliacus quamvis non docta poetae
Suscepit laeta carmina fronte tamen,
Et magis offitium studiosi hunc movit amici
Quam tardum vatis laeserat ingenium.
Ergo non munus, sed dantis munera mentem
10Inspice! Sicque libens carmina nostra leges.
Nam tam magnificus non est qui maxima donat,
Quam qui parva libens sumere dona potest.


3. contra avaros

Divitias vobis varis quaerantur, avari,
Artibus, ut multas arca recondat opes.
Atque alius terras primo sub sole calentes
Et petat Eoo litora iuncta salo.
5Alter ad extremas Hispani gurgitis urbes
Merce gravem Tusco solvat ab amne ratem,
Adversasque hiemes durus fluctusque marinos
Substineat navi saepe labante miser.
Ast hic militiae saevos tolerare labores
10Discat et ad sonitum castra movere tubae,
Saepeque brumales horrenti sub Iove noctes
Exigat aut pluvio sidere currat iter.
Quid tamen hinc pretii post tanta pericula vitae
Proveniet? Semper ut miser esse velim!
15An tanti est digitos nitidis ornare lapillis,
Vel Tyrio bibulam murice ferre togam?
Verum agite, o cupidi: sed quantum crescet acervus
Nummorum, tantum crescet avara sitis.
Sollicita assiduis involvite pectora curis,
20Nec veniat vobis laetior ulla dies.
Me nec pauperies, nec tristior ulla cupido
Impellet patrio longius ire solo.
Quod mihi si Musis fieri contingat amicum,
Illarumque meo si sonet ore furor,
25Tunc ego Persarum ditissima limina regum
Ridebo, aut siquid pulchrius Indus habet.
Tunc dignum nostra carmen cantare puella
Dulce erit, et dominae sic placuisse meae;
Tunc tua forma meis nitide depicta libellis
30Diffugiet nigros, aurea Xandra, rogos.
Verum agite, o Musae, mihi maxima numina, Musae,
Iam liceat vestro pellere fonte sitim!
Me vestrum ventura aetas cognoscat alumnum,
Eductum vestris sentiat esse iugis.
35Quod si me indignum vos tanto munere, divae,
Ducitis et nostri gratia nulla movet,
Hoc saltem tali libeat praestare puellae:
Non mihi, sed dominae carmina vestra peto.
Quae si forte suo sic defraudetur honore,
40Invidia nemo vos caruisse putet.
Castior haec Helene est; fuerat nec pulchrior illa,
Smyrnaeam potuit quae meruisse tubam.


4. ad Xandram

Callimachus roseam Graia testudine nympham
Et dominae lusit cygnea colla suae.
Dicere sed Latio voluit te, Cynthia, plectro
Hic, cuius nota est Asis ob ingenium.
5At Petrarca tuas versu cantavit Etrusco,
Laura, comas: doctus carmina docta facit.
Lauram cantavit, qua se sua Gallia iactet
Et nuribus Tuscis cedere velle neget.
Ast ego nec Graia cithara nec posse Latina
10Sat videor: Tusce carmina nulla cano.
Et tamen imperium dominae sua colla volentis
Dicier in versus surgere saepe iubet.
Quid faciam? Pudor est indictum linquere crinem,
Possit Apollineas qui superare comas,
15Nec narrare manus longas et lumina nigra,
Labraque Paestanis non imitanda rosis.
Verum Scipiadae gracili tam grandia facta
Ausus erat priscus ore poeta loqui,
Facta Sophocleo dignissima syrmate condi
20Exiguo versu dicere non potuit.
Teque ego, Xandra, canam. Proh sors indigna duorum!
Huc se debuerat Mantua docta dare.
Ille duces vicit Latio Romaeque tremendos,
Te virtute prior nulla puella fuit.
25Nam neque tam moveor taurinis captus ocellis,
Ista satis quamvis causa furoris erat,
Quam quod nec mores desunt in cuncta venusti,
Libera nec quicquid nosse puella velit.
Sive illam videas tractantem seria, dices
30Pallada nequicquam posse decere magis;
Sive iocos, sed quos laudet censura priorum,
Credas tunc Iulos illius ore loqui.
Cantat ut invidia possit torquere sorores
Aonias, Phoebi vel superare lyram.
35Cedite iam Charites, nam vobis doctior una est,
Quae movet ad numerum nostra puella pedes.
Huic pudor in faciem ducit persaepe colorem,
Qualem purpureas cernis habere rosas;
Sed pudor ingenuus subtingens ora genasque,
40Quem nimis amota rusticitate decet.
Quando gravis cuiquam, quando non cuncta modeste,
Quando loquax visa est, aut taciturna nimis?
Haec possunt silices, haec ferrea pectora, tigres,
Flectere et hirsutas cogere amare feras;
45Nedum me, facilis molli quem pectore finxit
Natura atque Erato mollia corda facit?


5. ad Xandram

Ergo sic nostrae transibunt dura iuventae
Tempora? nec fiet mitior illa mihi?
Hocne fides meruit, qua me saevissima, numquam
Notior in terris ullus amator erit?
5Sed te non lacrimae non verba precantia flectunt,
Non animum mollit nostra querela tuum;
Cedam ego: nam furor est tali servire puellae,
Ferrea quae duro pectore corda gerit.
Iam tibi, iam liceat, miser o Landine, catenas
10Frangere et a duro demere colla iugo:
Sed nimis, heu, sero datur haec medicina furenti!
Iam mea sanari vulnera nulla queunt.
Tunc potui, recta rectus dura mente vigebat
Sensus et intacto pecore liber eram;
15Nunc qua ducit amor, qua me rapit, usque sequendus:
Heu nimium nobis imperiosus amor!
Ille quidem felix divisque beatior ipsis,
Qui fugit imperium, saeve Cupido, tuum.
Hem, quibus annexi vinclis urgemur amantes,
20Hem quibus addictos legibus esse iuvat!
Est puer, est caecus, cui nos parere necesse est;
Sed puer et caecus nocte dieque premit.
At verum fatear: nostra est haec culpa. Quis illum
Arguat? Invitus non iubet ille puer.
25Nostra nimis nobis nocet indulgentia; pectus
Otia ni teneant, nullus adibit amor.
Haec possunt dulci venas complere veneno,
Ignibus haec praebent semina magna malis.
Immo potens deus ille puer, cui caetera cedunt
30Numina; quem summus Iuppiter ipse timet.
Es pharetra et certa trepidandus, Phoebe, sagitta,
Qua tumidae Niobes pignora multa iacent;
Non tamen his armis stimulos arcere molestos,
Nec potes ardentes pellere corde faces.
35Mille quidem iactet Mars se obtruncasse Gigantes,
Terrigenum timuit cum fera bella polus;
Hic tamen et faculis pueri, puerique pharetris
Cessit et, heu, superis fabula nota fuit.
Quid Venerem matrem, quid te Neptune, quid illum
40Nunc referam, falsi quem iuba texit equi?
Cuncta Cupidineae possunt vincire catenae:
Stultus erit qui te deneget esse deum.
At mihi si liceat vinclis impune solutis
Nunc animi certo vivere consilio,
45Non tamen ipse meam cupiam fugisse puellam;
Libertas tanti non erit ulla mihi.
An ego tam demens, tales ut linquere ocellos
Atque tua forma, Xandra, carere velim?
Sis, licet, et Daphne penitus crudelior ipsa,
50Aut quae Mercurio clausit amoris iter;
Immitis nobis fastus obpone superbos,
Inque meum exerce tristia iura caput.
Haec satius multo tibi me tolerasse putabo
Alterius firmam quam coluisse fidem.
55Quod me si primis properas extinguere in annis,
Nil ego de fatis quod querar inveniam.
Nam Paris atque Hector, magnae pars optima Troiae,
Et Grai ad Troiam tot cecidere duces;
Semina tam dirae cladis tribuisse Lacaena
60Fertur, nec Xandra pulchrior illa fuit.


6. ad Petrum Medicem de suis | et Maecenatis laudibus

Purpureis semper vernent tibi busta rosetis,
Inque tuum tellus sit levis usque caput,
Ulla nec Elysios passim celebrata per agros
Quam tua, Maecenas, rideat umbra magis,
5Maecenas, inopes quondam miserate poetas,
Maecenas Phoebi Pieridumque decus!
Te duce grandisonans consurgit in arma virumque,
Olim qui denas vix cecinisset oves.
Alter erat tenuis pauper praeconis alumnus,
10Cuius erat Lalagen dicere posse labor;
Hic ubi Campanos a te deductus in agros
Pauperiem verso sensit abire pede,
Protinus heroum Lesboo carmine laudes
Et superum cecinit dulcia furta deum:
15Nec mirum, tristi pulsis e pectore curis
Libera si tantum mens agitabat opus.
Sed nunc Maecenas Tyrrhenis alter in oris
Conspicitur, claris qui favet ingeniis.
Vos modo sublimi, vates, consurgite versu,
20Qui cupitis sacra cingere fronde caput,
Sive Sophocleis libet haec cantare cothurnis,
Seu iuvat Aonii ludere more senis.
Nam Medicum Fesulis stabunt dum fulta columnis
Atria magnanimis concelebrata viris,
25Nec vos materies nec merces carminis unquam
Deseret: hoc virtus praestat utrumque Petri.
Ille colit Musas, doctos colit ille poetas,
Unquam nec merita laude carere sinit.
Nam novit quaecumque armis, quaecumque togata
30Pace gerant clari nobilitate viri,
Ni fuerint magno Musarum fulta favore,
Tendere in aeternum non reditura situm.
Ergo colit doctos, doctorum et carmine vatum
Quae sint digna cani, maxima facta gerit.
35Nusquam magnanimo genitus fortique parente
Inceptis gravibus degener ipse fuit.
Nam tantum emicuit iuvenili in pectore quondam
Consilium, quantum vix solet esse seni.
Inque dies crevit virtus crescentibus annis,
40Seque tulit gradibus accumulata novis.
Unde et maturo gravior cum accesserat aetas,
Nam cuncta ex usu mens meliora facit,
Quid mage iam sanctum vel quid divinius unquam
Lydius Etrusca vidit in urbe leo?
45Ergo agite, o vates, sublimi insurgite versu,
Seu libeat natum dicere sive patrem,
Iam canite altisono Medicum pia carmine facta,
Quis servata salus saepe fuit patriae.
Et si vos patriae pietas tenet ulla, parentes
50Iam patriae versu concelebrate novo.


7. ad Xandram

Quarta nimis misero mihi iam devolvitur aestas
Ex qua, Xandra, tuus me male vexat amor;
Talis amor qualem nec mater sensit Amoris,
Cum stupuit vultus, pulcher Adoni, tuos;
5Pontica nec qualem sensit male sana puella,
Aesonidae timuit cum iuga saeva suo.
Ardebant ambae misere, penitusque medullas
Exurens ibat tosta per ossa calor.
At mea si spectes quantae praecordia flammae
10Involvant, quantis ignibus urat amor,
Ultima iam nostri poterit scintilla caloris
Colchidos et Veneris exuperare faces.
Me miserum! Non ora cibus, non lumina somnus
Intrat et in toto corpore nulla quies.
15Multaque iam fractum quassant suspiria pectus:
Sic miser in luctu tempora nostra tero.
Ah quotiens totas gelido sub sidere noctes
Egimus ante tuas, dura puella, fores,
Tristiaque in iunctos torquens convicia postes
20Lugebam misero limina clausa mihi!
Heu, modo vernali suspendi flore coronas,
Intexens rubris lilia cana rosis,
Et modo per rimam tenui sub voce querelas
Immisi et tenui verba notata sono.
25At cecini surdae; nam cum tibi carmina dicto,
Protinus aspideis auribus ista caves.
Sed iam tam saevo subducere lintea vento
Tempus adest; portum fessa carina petat!
Tempus adest requiem tanto praestare labori,
30Nostraque disrupto solvere colla iugo;
Seu iuvat aeterno pectus damnare furore,
Altera mi dabitur, quae velit esse mea.
Tu, quamvis tibi sim marcenti vilior herba,
Nec nostrae tangant pectora dura preces,
35Amissum frustra quondam revocabis amicum;
Ista tibi penitus verba superba cadent.
Novi ego: poscentes semper lusistis amantes,
Irrisae cupitis sponte subire viros.
Oenone Paridem nimium patienter amavit,
40Dum putat igne suo posse perire Parim.
Ast ubi Tyndaridos iuvenis succensus amore
Iliacas movit per freta longa rates,
Tum primum damnasse suos, male saucia, fastus
Dicitur et flammis incaluisse novis.
45Tum primum penitus non indulsisse furori
Et doluit lentae damna subisse morae.
Ah quotiens patris recubans resupina sub antro
Torsit in absentem talia verba Parim:
Men refugis tanto, crudelis, flumine natam,
50Qua sine iurabas posse placere nihil?
Illa ego, si nescis, sum quam laudare solebas,
Praeferre et cunctis, perfide, Naiadibus.
Nunc aliam sequeris, pro qua Troiana iuventus
Occidat et Priami Pergama celsa ruant.
55Talibus implebat iuga proxima saepe querelis,
Et gemitum audierat iam nemus omne suum.
Quin etiam lacrimis fluvios auxisse paternos
Fama fuit: tantus sensibus ardor erat.
Non tamen his lacrimis Phrygiam retinere carinam,
60Nec Paridos potuit sistere vela sui.
Ergo si sapient, fastus fugisse decebit
Pulchras: pulchra licet, nulla superba placet.
Quod si iam nobis advertis mitius aures
Et flectis precibus pectora, Xandra, meis,
65Quod mihi cumque olim dabitur, pulcherrima, vitae -
Scribam sic - nobis nostra puella dedit.


8. descriptio montis Asinarii | ad Laurentium Crescium

Est mons aeternum tribuit cui nomen asellum,
Quem Tusca octavus signat ab urbe lapis.
Hinc densis tegitur silvis et mollibus umbris,
Floribus hinc rident prata decora novis.
5Nec non et varii passim per gramina rivi
Scabra inter rauco murmure saxa fluunt,
Et purum innumerae circum sua rura volantes
Effundunt liquido gutture carmen aves.
Verticis at summo reginae Virginis aram
10Indigenae prisca relligione colunt;
Namque ibi miranda constructum ex arte sacellum
Sancta sacerdotum pullaque turba tenet.
Hic nos, dum rapidi ferventia terga Leonis
Altior et flavas urit Apollo iubas,
15Laurenti dulcis, saevos ex urbe calores
Fugimus; hic placido nos fovet aura gelu.
At te cui patriae celebres debentur honores,
Fas erit urbanae taedia ferre togae,
Sollicitumque piis pectus componere curis,
20Civibus unde queas consuluisse tuis.
At me, quem magnis sors adversissima rebus
Inferiore dedit, saeva, iacere gradu,
Sit satis umbroso viridis sub tegmine quercus
Ludere Pierio carmina grata choro.
25Quod si Castalios nequeam libare liquores
Nec folia ex lauro carpere, Phoebe, tua,
Quis vetet imbellesque capras leporesque fugaces
Urgere alipede per iuga summa cane,
Aut pingui incautas volucres innectere visco,
30Aut gregis insidias fallere casse, lupos?
Ipsaque iam nantes liventi calce supinum
Pisciculos nobis flumina parva dabunt,
Nuper et emuncto poscenti villica lacte
Occurret multa rusticitate decens.
35O te felicem, quisquis civilia temnens
Munera, florentis otia ruris amas!
Nulla hic mulorum poterit tibi rumpere somnos
Turma, nec aerato calce recussa silex,
Nec faber ardenti nocturnum forcipe versans
40Ferrum, nec querula stridula plaustra rota.
Et procul hinc aberit (iuvat hoc quoque) nec mihi fastus
Opponet totiens Xandra superba suos;
Non erit ad surdae cantandum limen amicae:
Crudelis dominae iurgia nulla feram.
45Totum praeteriit (sed quae sunt praemia?) lustrum,
Ex quo, Xandra, tuus me male vexat amor;
Et tamen interea mitis quandoque fuisti,
Multa sed, heu, minimo tossica melle bibi.
Nunc quoniam penitus nostro adversaris amori
50Inque dies minus est iam tibi cura mei,
Concedam: sed tu, ni me Venus impia ridet,
Flebis adhuc fido verba dedisse viro.


9. conqueritur de amore

Fallitur, heu, si quis caecum iam credat amorem:
Lumina tot capiti non ferus Argus habet.
Nam quae me tenebrae, quae me loca devia possunt
Illius tutum surripere ex oculis?
5Sunt ripae et ripas praetercurrentia curvas
Flumina, sunt testes frondea rura mihi,
In quibus indignas cupiens deponere flammas,
Nequicquam dominae iurgia saeva queror.
Me vos in vestris vidistis montibus olim
10Errantem frustra saepe latere, ferae.
Nam quid profeci? Sequitur deus ille nec usquam
Improbus a nostro pectore flectit iter.
An tibi, saeve puer, mortalia caetera desunt,
Quae possis faculis urere corda tuis?
15An desunt superi? Iuncto seu foedere mavis
Otia cum superis tutus habere deis?
Scilicet et solus quo tela cruenta fatiges
Nunc resto; solum me tuus arcus habet.
Verum age, quandoquidem ternae, fera numina, Parcae
20Tam duras nobis imposuere colos,
Non ego iam nostrove modum finemve furori
Deprecor. In magno est nullus amore modus.
Sed tua quid possit saltem mea Xandra pharetra
Heu noscat, noscat quid sit amare malum!
25Tunc, quamvis tigresque truces Siculosque gigantes
Atque ipsam possit vincere duritiem,
Non tamen haec oculis cernet mea vulnera siccis.
Dura puella quidem est: non tamen illa silex.


10. ad Musam

Nunc, age, sub densa ventis leve flantibus umbra
Incipe versiculos, nostra Thalia, novos.
Incipe: vicinus crepitanti murmure labens
Bellerophonteae sit vice rivus aquae.
5Et nemora haec blandis non sunt incognita nymphis:
Texerunt multas proxima lustra deas.
Saepe sub hac longas Dryades duxere choreas
Arbore, nativum nec sibi numen abest.
Adde quod hic locus est unde omnis Etruria nostris
10Optima vel pars est subdita luminibus.
Hinc Apennini, tergum collesque Mugelli
Cernimus et plani pinguia rura soli,
Hinc Florentinas et summa palatia turres,
Christiferaeque patent candida templa deae.


11. de insomnio

Tristia mi misero, turbant insomnia pectus,
Nec secura venit sensibus ulla quies.
Cur nostram totiens iratam, somne, puellam
Obiectas oculis, visa tremenda, meis?
5Hanc modo rivalis facis accepisse tabellas,
Me coram et placido reddere verba sono;
Nunc illum nostra nimis exultare repulsa
Fingis et e lacrimis gaudia ferre meis.
Non ipsis satis, ah, fuerat mea damna diebus
10Sentire et quantum Xandra superba furit,
Nunc etiam noctes nostro accessere dolori:
Sic lacrimis nullo tempore liber ero.
Improbe, tu dulci mortalia corda sopore
Lenire et curas demere, somne, soles;
15Nunc tua me horrendis vexant simulacra figuris
Et magis est ipso nox vigilanda die.
Felix Endymion, viridi quem mollis in herba
Pressit et evinxit lumina fessa sopor.
Ah quotiens illi gelida sub rupe iacenti
20Incubuit tepido Cynthia pulchra sinu,
Et modo formosis puerum complexa lacertis
Carpebat niveis oscula grata genis,
Et modo dissimili pingebat tempora flore
Puniceis nectens lilia cana rosis.
25His me, vel falsis, potuisses, perfide somne, -
Nam quoque falsa iuvant - ludere imaginibus.
Verum alter tibi sum - sensi - Palinurus et in me
Non mare sed dominae tristia bella cies.


12. Helisabetha moriens ad Bernardum fratrem

Quid iuvat in cassum tantas, germane, querelas
Fundere? Num precibus fata movere paras?
Desine: nam quicquid nostrae de stamine vitae
Restabat, rupit de tribus una soror.
5Nec puduit primae miseram me aetate iuventae
Perdere, nec: plenas dilacerare colos.
Crudeles divae, nostro quae funere nostram
Incestare domum gloria tanta venit?
Non lacrimae fratris, non vos pia vota parentum,
10Non dulcis movit multa precata soror.
Ecce caput Stygiis iam iam moritura tenebris
Mergor et ad Ditis limina fusca trahor.
Sed tamen, hoc superi norunt mihi dulce futurum:
Ibo per Elysias, umbra pudica, domos.
15Nam scelus admisi nullum, quo nostra doleret
Mater, et in nobis militat ipse pudor.
Nec miserae novi Veneris mala gaudia, nec mi
Turbavit facibus corda Cupido malis.
Ergo libens, quamquam nimis immatura, sub umbras
20Descendam: Manes et data fata sequar.
Impia nam fugiam nunc Tartara nec mihi saevas
Incutient Dirae, lumina nigra, faces.
Non me Dictaei terrebunt iura tyranni,
Iura umbris numquam diffugienda piis,
25Non rimosa nigris implenda paludibus urna,
Non erit inter aquas dira timenda sitis.
Horrescant aliae falcatos comminus ungues
Et vetita extremum tangere saxa iugum,
Horrescant volucresque, rotas, scopulosque minaces,
30Flammiferumque caput, saeva Chimaera, tuum.
Nam nos Elysios campos et amoena colemus
Flumina et umbriferum fronde virente nemus.
Vos cari, nobis iustissima cura, parentes,
Bernarde ante alios, frater amate, vale!
35Atque vale atque meo memor haec duo carmina busto
Imprime, quae nomen sint habitura meum:
Iunior hoc parvo iacet Helisabetha sepulchro,
Delitiae fratris delitiaeque domus.


13. de Bindo lusco

Quid mirum, uxorem luscus si non potes uno
Servare a moechis lumine, Marce, tuam?
Centum oculos habuit quondam Iunonius Argus,
Nec servata tamen credita nympha diu est.


14. de eodem

Una quod siccat vigesima pocula cena,
Non vitium Bindi est, sed iubet ipsa sitis.


15. epitaphium Philippi architecti

Suspicis aeternum vasta testudine templum:
Etrusci mirum est hoc opus ingenii.
Sed nomen fabri quaeris iam nosse: Philippo
Nomen erat, cuius hic lapis ossa tegit.


16. aliud pro eodem

Qui venis externis fama commotus ab oris,
Virginis ut cernas splendida templa Deae,
Me quoque tam vasta celebrem testudine fabrum,
Hoc tumulo clausum nosce: Philippus eram.


17. ad Franciam

Iunior ut cupido quam sis videaris amanti,
Non nisi cum vetulis, Francia, carpis iter.
Procerasque fugis, cum sit breve corpus, amicas;
Et nisi parva, tibi femina nulla comes.
5Sic senior teneram mentiris saepe puellam,
Mentiris grandem, pumilione minor.
Nunc rogo, qua possis luteum occultare colorem,
Ora tibi cum sint pallidiora croco:
Haec via sola patet, si vis formosa videri,
10Ut sedeas nigris mixta cadaveribus.


18. ad Xandram

Nescio quid maius nostro, crudelis, amori,
Improba ni fueris, poscere, Xandra, queas.
An me non macies totos tenuavit in artus,
Ut iam contracta vix tegat ossa cutis?
5An mihi non mediis flammas errare medullis
Vidisti, et saevas dura per ossa faces?
Vidisti, heu, totiens: sed tu ni sanguine fuso,
Ni moriar, nunquam me sat amare putas.
Ah dura et Siculis nunquam cessura tyrannis,
10Ipsam quae possis vincere duritiem,
Quae tibi - fac animam fato me perdere iniquo -
Morte mea tandem, quae tibi palma venit?
I nunc atque animum tali submitte puellae
Et miserum dominae sub iuga subde caput.
15Quid tamen inde tibi post milia multa laborum
Continget pretii, praemia quanta feres?
Mille vigil noctes circum durabis amatae
Limen; erit gelidus saepe cubile lapis:
At vix illa duo toto tibi dicet in anno
20Verbula, tangendam vix dabit illa manum.
Haec me non fugiunt, novi. Sed nosse misello
Quid iuvat, invitum si rapit asper amor?
Heu nimis infelix duro et sub sidere natus,
Quem nectunt laquei, saeve Cupido tui!
25Spiritus huic uni propria de sede revulsus
In dominae maerens clauditur usque sinu,
Exul ubi infelix, alieno in corpore degens,
Arbitrio servus nil agit ipse suo.
Nunc aquilae obductum plumis te, maxime divum,
30Asteriae credam concubuisse tuae.
Te credam nivei formam sumpsisse iuvenci,
Cum mare per longum vecta rapina tibi est.
Ipse aries factus flavam Bisalpida novit
Neptunus: flammis nec valet omne mare.
35Quis nescit curvumque pedum simasque capellas,
Phoebe, tuas, cum tu flumina pastor amas.
Liber at Erigonem falsa decepit in uva:
Hos te inire dolos ipse iubebat amor.
Ergo si variis superos se condere monstris
40Invitos totiens, saeve Cupido, iubes,
Quid mirum si me tali exurente puella,
Cogis in extrema vivere nequitia?
Sed tu nostrorum pars optima, Xandra, laborum
Sola potes lacrimis consuluisse meis,
45Et potes, et furor est, talem si perdis amantem.
Quid furis? Heu, damno stant mea fata tuo.
Credo equidem: invenies qui circum candida flavas
Colla comas docto grandius ore canat;
Invenies maiora tibi qui munera mittat -
50Flectere te quamquam munera nulla queant -
At mage me certus - cupiat quod sana puella -
Nullus erit, nulli maior in ore fides.
Te potui prima misere periisse iuventa,
Te potero cana, Xandra, perire coma.
55Quin mea cum durae truncarint fila sorores
Meque feret Stygia navita tristis aqua,
Idem amor haerebit, nec me ulla oblivia tangent,
Non si Lethaei flumina tota bibam.


19. ad Bindum

Cur nisi purpureas ornat cui fusca lacernas
Martora, nulla tibi, Binde, puella placet?
Cur tantum sequeris, cui pulchra monilia collo
Pendent, cui digitis plurima gemma nitet?
5Nempe aut in Veneris furto es stomachosus adulter,
Aurea seu potius quaerere furta iuvat.


20. ad Franciam

Septima iam gelidae noctis devolvitur hora:
Nunc optata diu dulcia furta feram.
O nox purpureis nunquam cessura diebus,
Sis mihi perpetua, sis sine luce, precor!
5Quos ego nunc referam, mea nox, te teste triumphos,
Tu modo secreta contege cuncta fide.
Sed fluit, heu, tempus: satis est, mea Francia, surge!
Surge, suam foribus, Francia, pelle seram.
En iam purpureum prono labentia cursu
10Oceano mergent sidera pulchra caput,
Ipsaque lux aderit Veneris contraria furtis.
Surge, suam foribus, Francia, pelle seram.
Me miserum! Quotiens miseri falluntur amantes!
His quotiens ridens fregit amica fidem!
15En iam stridenti borea mihi membra rigescunt,
Iam vitream fecit cana pruina togam,
Dum promissa mihi reserari limina demens
Auguror, at molli nunc iacet illa toro.
Immemor et nostri geminas obdormit in aures,
20Aut in nos fictos ridet amara dolos.
Sed satis atque super lusisti, Francia, surge!
Surge, suam foribus, Francia, pelle seram.
O mihi si magicae parerent carmina vocis,
Salvaque Medeae gramina nota forent,
25His ego te invitam duxissem, perfida, sacris,
Quandoquidem sana mente venire negas.
Sed satis atque super lusisti, Francia, surge!
Surge, suam foribus, Francia, pelle seram.
At tu crudeli domina iam durior ipsa
30Ianua debueras sponte patere mihi.
Quam fuit exiguum verso me admittere furtim
Cardine: sic falli nostra puella cupit.
Illa quidem per se nostro indulgere furori
Denegat, invitam se cupit usque rapi.
35Vah minimo poteras binos obstringere amantes
Ipsa tibi obsequio, sed nihil ipsa sapis.
Hem cui frondentes volui legisse coronas,
Hem cui tot demens florea serta tuli!
Sed peream, si me posthac, ingrata, videbis
40Ad tua purpureas limina ferre rosas.
Te caries rodat, tibi Di.... sed dum queror, ecce
Rimula perfulgens lumen aperta dedit.
Nonne pedum strepitum? Falsa vel imagine ducor?
O me felicem, Francia nostra venit!


21. ad Leandram

Anulus en, dicis, quo pignore nocte futura
Te mihi venturam, vana Leandra, putem?
Nec venis et rides et me sic ludere credis;
Verum ego sic abs te ludier usque velim.
5Nam modicum malo, quod continet anulus, aurum,
Quam te, cui turpi pallet in ore color.
Detinet ergo auri - dices - te magna cupido:
Immo, Leandra, tui nulla cupido tenet.


22. epitaphium Pauli in ipso concubitu defuncti

Hic iacet ignotum Paulus de plebe cadaver,
Morte sed insolita nobilitatus erit.
Nam dum scortilli clunemque femurque fatigat,
Deposuit vitam pene vomente suam.


23. ad urbem Florentiam

Hactenus egregiam niveo candore puellam
Et dominae lusi lumina nigra meae.
Nunc tua maiori, praestans Florentia, versu -
Dent modo fata viam - fortia facta canam.
5Quid iuvat antiquas heroum dicere laudes,
Aut quid Thebanos, bella nefanda, duces?
Nil mihi cum Priamo, nil tecum, fortis Achilles;
Tu Paris atque Helene, fabula nota, vale!
Haec Grai, haec Latii quondam cecinere poetae,
10Tritaque sunt nostris auribus ista satis.
Dicam ego Romanae florentes urbis alumnos
A patribus nunquam degenerasse suis.
Et referam versasque acies et moenia celsi
Boniti plano iussa iacere solo.
15Et vos, o Pisae, cantabimus, altera nobis
Carthago, tandem nostra tulisse iuga.
Nec semel adverso iam fractas Marte Senenses
Atque Lupam turpi terga dedisse fugae.
Quid Volaterranis sublimi monte superbis
20Profuit in summis moenia habere locis,
Dispositasque suis muris armare cohortes,
Volvereque in nostros saxa superna viros?
Scanduntur rupes, tum denso milite porta
Frangitur et medio ponimus arma foro.
25Ah quam felici, praeclarae mater alumnae
Roma, Fluentina moenia condis ave!
Hinc manibus nostri procero corpore Casca
Foresi moriens sanguine tingit humum.
Casca unus solitus reginas sistere turmas
30Non tulit Etrusci fortia tela ducis.
Sed nimis heu gracili tam grandia proelia versu
Ludo: meos humeros non onus omne decet.
Est furor, est cymba vasto me credere ponto
Exigua; fluvios nostra phaselus amet.
35Sitque satis dominam miseris urgere querelis,
Mulcere et gracili pectora dura lyra,
Imparibusque modis teneros disponere amores:
Haec tibi materies, parve libelle, datur.
Nec tamen exiguum talem dixisse puellam
40Duxeris: haec laudis gloria magna mea est.
Gloria magna quidem talem dixisse puellam,
Cui similis quondam nulla puella fuit.
Nam niveos vidi flores vidique rubentes
Virgineo mixtos molle decere sinu,
45At dominae faciem si contemplabere nostrae,
Pulchrius in Xandra est fusus uterque color.
Quale ebur aequabit dentes, quae rubra labellum
Purpura? Quae vincent cygnea colla nives?
Fulgeat, ut libuit, tersum perfulgeat aurum;
50Non tamen has superet, candida Xandra, comas.
Ipsa tuis oculis cedet Venus, ipsa deorum
Regina incessus optet habere tuos.
Una Fluentinis nata es tu gloria nymphis,
In te congessit, quicquid habebat amor.
55Sis modo - iusta peto - nostro non saeva furori:
Hinc laus est formae tota futura tuae.
Laudamus, fateor, flavos in virgine crines,
Candidulam frontem candidulamque genam;
Sed mage laudamus mores in cuncta venustos,
60Aut si quam precibus flectere possit amans.
Contra autem fastus qui non odere superbos?
Quamvis pulchra, tamen nulla superba placet.
Oderunt superi crudelia pectora divi
Et trucibus nymphis multa dedere mala.
65Heu, poteras Phoebo, Daphne, gaudere marito
Et coniux talem scandere laeta torum.
Sed dum illum dure refugis, vah stulta puella,
Qui, modo sana fores, ultro rogandus erat,
Candida frondenti tibi sunt circumdata lauro
70Pectora et in ramos brachia versa novos.
Sic hominis veterem penitus mutata figuram
Flumina, nunc arbor facta, paterna colis.
Sic Arethusa, sui nimium dum saeva querelas
Alphei et placidas spernit, amata, preces -
75Vel dictu miserum - vitreas mutatur in undas.
I nunc, te Alpheo, dura Arethusa, nega!
Iphis Anaxaretis nimia feritate repulsus
Ante diem Stygiae flumina vidit aquae;
At Venus indignos fastus non passa puellae
80In lapidem verti candida membra iubet.
Ergo si sapies externis docta periclis,
Xandra, in me facilis mitia corda geres,
Neve, heu, sit tanti lacrimas vidisse furentis,
Tristia cum falsus irrigat ora liquor,
85Ut tibi vel minimum iubeat nigrescere dentem,
Siquis adhuc miserans vindicat ista deus!


24. ad Bindum

Ut moechos abigas, uxorem credis amato,
Binde, sacerdoti: creditur agna lupo.


25. ad Xandram

Quis malus, heu, rumor nostras pervenit ad aures?
Me miserum, nobis Di meliora velint!
Vera sed haec fama est: abiit mea cara puella;
Delitias nostras, invida Roma, rapis.
5Heu, heu, quot nostrum rumpent suspiria pectus,
Quot lacrimae ex oculis, flumina quanta cadent!
Vos eritis noctes testes et sidera nobis;
Audiet et gemitus candida luna meos
Et coeli medium peragrans miserabitur ignes
10Saepe meos; novit quid sit amare dea.
Eoumque petens nonnumquam Aurora cubile
Narrabit Phrygio tempora nostra viro;
Saepeque dum cano feret oscula grata marito,
Cogetur nostris ingemuisse malis.
15Hem cui desertus querar? Hem quae numina poscam?
Si prodis partes, saeve Cupido, meas,
Nostrane perpetuis confides pectora telis,
Semper et e nostro corde cruentus eris?
Illa tuus numquam quid possit sentiet arcus,
20Nec tantum pharetram cernet iniqua semel?
Heu durum quotiens gelida sub nocte cubile
Vestibulum fecit mi, fera Xandra, tuum,
Vel quis carminibus tua limina saepe rogavi
Et foribus clausis oscula quanta dedi!
25Hoc tenebrae norunt, hoc novit rimula, per quam
Ad te pervenit vocula saepe mea.
Cantabam, posti, borea mihi membra rigebant,
Albebat cana penula nostra nive;
Seu pluviis poteram madidam vix tollere vestem
30Sive erat a glacie vitrea facta toga.
Te tamen interea tepidus, te lectus habebat,
Auribus et surdis carmina nostra dabas.
Tu nostro in gemitu tam molles carpere somnos,
Tu siccis oculis cernere nostra mala?
35Nec satis hoc fuerat, nimis ah nimis aspera Xandra,
Nunc me, nunc patriam, saeva, relinquis humum.
Meque abitus comitem, crudelis, spernis amantem,
Ultima qui tecum Bactra aditurus eram.
Sed sic iussit iter. Credan? Te quis tamen egit
40Tam cito? Non abitus, sed fuga, Xandra, tua est.
Heu, mora parva mihi solatia magna fuissent,
Dum mea, me miserum, fata dolere docent.
Nunc reliquum in silvis, postquam me Xandra relinquis,
Tempus agam; silvas et iuga summa colam.
45Est nive brumali mons horridus - hunc tamen aestas
Floribus et viridi candida fronde tegit -
Unde per abruptos scopulos se spumeus Arnus
Deiicit et rapido flumine frangit aquas;
Arnus Etruscorum fluvium notissimus amnis,
50Qui radit patriae moenia parva meae.
His ego verticibus misero deceptus amore
Tentabo flammas pellere corde malas.
Namque ibi Naiades grata testudine nymphas
Mulcebo et Satyros; rustica sacra canam.
55Et Dryades nobis aderunt, laetissima turba,
Quae montes et quae florea prata colunt.
Quarum aliae tensis aptabunt carmina nervis,
Et modulis capient pectora nostra novis;
Pars variis numeris suspendet in aera saltus,
60Ad citharam tremulos ducere docta choros.
Nullaque non, nostros placide solata dolores,
Mi caput in gremio ponet amica suum,
Nec fastus totiens nobis iactabit amaros,
Ut tu blanditiis facta superba meis.
65Certatim interea sparsae per rura volucres
Diffundent varios per nemus omne sonos.
Quas inter flammas Terei Philomena nefandas
Dicet et ut pennas sumpserit ales Itys,
Et cur puniceis spargat sua pectora signis
70Prognes, cur natum raptet iniqua parens.
His ego, Xandra, tuos, nimis crudelis, amores
Pensabo studiis - sic ego rura colam -
Seu canibus tumidas agitabo ad retia capras,
Et leporem imbellem per iuga summa sequar.
75Vos cari comites et tu, Florentia, celsis
Aedibus et templis facta beata, vale!
Iamque iuvat gravidas humeris aptare pharetras,
Et caeca hirsutas fallere casse feras.
Sed quid ago infelix? Quo me furor impius urget?
80Nil prodest nostris haec medicina malis.
Nullus amor, nulli pectus sanare labores
Mi possunt: medio pectore Xandra sedet.
Illa mihi quondam teneram furata iuventam
Prima dedit leges imposuitque iugum.
85Illi igitur seram fas sit servire senectam
Principium fuerat, sic quoque finis erit.


26. ad Xandram

Quo ruis hinc? Ne Xandra dolos neu perfida fraudes
Necte! Licet fugias: te tamen usque sequar.
Te sequar extremae properantem ad litora Thyles,
Aut qua decurrit Indus in Oceanum,
5Nedum Romanos cupias si visere colles
Et Vaticani limina sacra Petri.
Arne Fluentinis pergratum flumen alumnis,
Tuque mihi in primis, urbs memoranda, vale!
Te invitus linquo, fateor. Sed nigra puellae
10Lumina, sed dominae cygnea colla trahunt.
Hac ego non horam possem spirare relicta,
Hac sine nec Darii ditia regna velim.
Hoc seu fata mihi dederint Parcaeque malignae
Nascenti, seu nunc sic trahat asper amor,
15Heu, latet. At quaecumque fuit, vis maxima certe est,
Quam contra vires nil valuere meae.
Ergo sequar! Sed vos, quis nondum perdita vitae
Libertas proprio pectore tuta sedet,
Expertus moneo: venturo obstate furori!
20Capta semel nunquam corda furore vacant.


27. quod Roma Xandram admiretur

Dives erat quondam formosis Roma puellis,
Quarum nunc cineres ossaque cana tegit.
Errantemque suis vidit te, Cynthia, laeta
Porticibus flavis spargere colla comis;
5Vidit et, egregium cum Lesbia pulchra Catullum
Ureret, et dixit: Lesbia pulchra mea est.
Vidit et arrisit, facies cum blanda Corinnae
Sub iuga Nasonem cogeret ire suum,
Atque oculos Nemesis figentes corda Tibulli
10Vidit: erat vatis carmine nota sui.
At nuper Xandrae vidit cum lumina nostrae,
Iuravit nihil hac posse decere magis.


28. ad Iohannem Antonium de carminibus Burchi

Plurima mitto tibi tonsoris carmina Burchi;
Haec lege. Sed quid tum? Legeris inde nihil.


29. ad Musam quod Florentiam | ad Iohannem Antonium pergat

Curre sed extemplo Tuscum visura leonem
Atque Fluentinas, candida Musa, domos.
Verum ubi sublimem turrim portamque Senensem
Intraris, recta perge subinde via,
5Et Veterem transi Pontem, quem mollibus undis
Suffluit et placidis irrigat Arnus aquis.
Exhinc sericeas intervectere tabernas,
Et Mercatorum compita pulchra Fori.
Neve Malum post haec Callem transire timebis,
10Namque habet hic falsi nomina vana metus;
Neve iter inflectes, quamvis sit propter eundum
Lustra Lupae: fugit hanc nulla matrona viam.
Hinc trivium a Paleis dictum et Laurentia velox
Templa petes, opibus nobilitata novis.
15Non tamen hic vastis moles miranda columnis
Inque dies surgens te remoretur opus,
Nec latus in dextrum, dum magna palatia magni
Suspectas Cosmi, pes tibi lentus eat.
Sed breve quod spatium superest, decurre, Camena;
20Sic demum in Gallam, Musa, ferere viam,
Dulcis ubi aediculas carique subibis amici,
In cuius primum fessa quiesce sinu.
Exhinc quam multam memori refer ore salutem
Iohannemque meum longa valere iube.
25At te quid Romae faciam si forte rogarit,
Dicito me veterum discere relliquias,
Quas oculis si quis poterit iam cernere siccis,
Hunc hominis pectus non habuisse putem.


30. de Roma fere diruta

Et cunctis rebus instant sua fata creatis,
Et, quod Roma doces, omnia tempus edit.
Roma doces olim tectis miranda superbis,
At nunc sub tanta diruta mole iaces.
5Heu, quid tam Magno, praeter sua nomina, Circo
Restat, ubi Exquilias sola capella colit?
Nec sua Tarpeium servarunt numina montem,
Nec Capitolinas Iuppiter ipse domos.
Quid Mario Caesar deiecta trophaea reponis,
10Si quod Sylla fuit, hoc sibi tempus erit?
Alta quid ad coelum, Tite, surrigis amphitheatra?
Ista olim in calcem marmora pulchra ruent.
Nauta Palatini Phoebi cantaverat aedes,
Dic tua, dic Phoebe, nunc ubi templa manent?
15Heu, puduit statuas Scopae spectare refractas,
Haec caput, ista pedes, perdidit illa manus.
Nec te, Praxiteles, potuit defendere nomen,
Quominus ah, putris herma, tegaris humo;
Hanc nec Phidiaca vivos ostendere vultus
20Arte iuvat: doctus Mentor ubique perit.
Quin etiam Augusto Stygias remeare paludes
Si licet et vita rursus in orbe frui,
Inquirens totam quamvis percursitet urbem,
Nulla videre sui iam monumenta queat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: