ad virginem Venetam Cassandram Fidelem philosophantem | Franciscus Ubertus
Sis felix, nostrumque leves, Cassandra, laboremAc mihi qua sit iter, ducat quod fontis ad undam
Pierii, monstrare velis. Nam virgo per aequor
Venimus, ut liceat doctas audire sorores
5Si datur hoc per te facilis modo Nympha roganti,
Qualiscumque canet laudes tibi nostra Thalia.
Nam sexum super egressa es virtute, virago,
Tum celeri (mirum) studio. Hinc doctissima dici
Iure potes; sed quam memorem te, virgo pudica?
10An quae diva? Refer. An quae tu forte Sibylla?
Eveniunt quando haec divum haud sine numine! Nympha,
Vive, lege ac magnum scribens tibi nomen adopta.
ad virginem Venetam Cassandram Fidelem philosophantem | Franciscus Ubertus
Virginei Cassandra chori doctissima virgoO princeps sexus gloria et huius have!
Flaminius de te noster miranda canebat;
Ut sunt, illa mihi credere libet.
5Vera quidem credens mirorque et gratulor urbi
Quae te progenuit candida virgo tuae.
Quid ni? Splendor enim patriae Cassandra potentis
Si cadat infelix; si modo livor, eris.
O, quantum est? Doctos facunda ex tempore virgo
10De studiis audes semper adire viros.
Praestat opem Pallas, quam tu colis inclyta Nympha
Hinc magni freta es viribus ingenii.
Virgo felix Cumeae saecula vatis
O Veneti vivas maxima fama soli.