Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Reinaldus Veronensis Francisco Florentino

Est, ubi cognatis Athesis se montibus amnis
Abdicat, urbs: cele<b>rem reddit Arena locum.
Est multis dotata bonis: qua vergit in Austrum
Equa iacet tellus, quam beat alma Ceres;
5Pars Archtoa tumet; colles hinc inde minores
Discedunt: Bromius hac sua dona colit.
Aureus est Collis ibi nostre proximus urbi:
Ex re nomen habet, sors magis apta deis.
Cuius mira loci quia nunquam scribere possem,
10Exiguum vereor inseruisse stilum.
Fons ibi surgit aque, morbis medicina, tepentis;
Subcava stat glacies, antra gelata iuvant.
Est ibi Benacus, cuius quis dicere laudes
Suffi<ci>t? Hec omnes despicit unda lacus.
15Pretereo fontes et euntes fontibus amnes
Quos reor amnicolas incoluisse deas.
Nec memoro quod ibi, qua solis conspicit ignes,
Collis habet lapides in quibus - adde fidem -
In quibus astrorum tantum quit celica virtus.
20Verior effigies effigiata iacet.
Indolis egregie puer hinc oriundus in aulam
Tendit apostolici: <te> rogo, mitis ades.
Esto quod hic propria mereatur dote favorem,
Addo precem, pocior sit favor oro prece.
25Forte quod ignotus tibi te, Francisce, precatur
Mens tua sub prima fronte stupere potest.
Desinat ire stupor: nam te tua musa remotum
- Si nescis - cele<b>rem conspicuumque facit,
Precipueque michi, populis qui carmina sciri
30Que tua composuit docta Minerva dedi.
Est pars una fori, quo, cum pia festa coluntur,
Conveniens cetus in tua verba fremit.
Hic tua gramaticis, hic ius civile professis
Exposui circum carmina stante choro.
35In titulos sonuere tuos cum plausibus omnes
Et tua promeruit grata camena decus.
Hic, status Ytalie cum deploratur et Urbi
Adventum sponsi frons lacrimosa petit,
Laudis adepta tue non parvum gloria muse
40Qualiacunque penes nostra theatra fuit.
Iam geminum vulgatur opus, iam fama per urbem
Est vaga, censeris iamque poeta novus.
Si tua quid condet novitatis musa, sub orbem
Fac veniat nostrum, sic puto pluris erit.


responsio Francisci Florentini ad Reinaldum

Fama quidem nostras iam dudum vexit ad aures
Magnifici titulos et monumenta loci;
Munera nec Cereris tantum vel dona Liei
< >
5Frondosumque nemus passimque in vallibus imis
Hac illac domitos indomitosque greges,
Aut simul auratis habitatas piscibus undas
Antraque nympharum concelebrata choris;
Sed maiora canit patrie preconia vestre
10Seminaque immensis uberiora bonis.
Illa michi tellus placeat que ferre virorum
Egregiam segetem celitus aucta solet.
Ingentes tulit hec animas. Quis laudibus equis
Nomina clara ducum tollat ad astra cane<n>s?
15Hinc etiam illustres calamo florente poetas
Vidimus emeritam nectere fronde comam.
Mantua preclaro quantum confidit alumpno,
Corduba vel Sulmo civibus altisonis,
Urbs tua tam celsum, quem protulit ipsa, Catullum
20Suspicit et summis comparat ingeniis.
Nunc tamen et lauri mirtusque hedereque silentur
Sacraque temporibus debita vitta tuis.
Hec tacitus <dixi>, non eloquar: omnis aput me
Cesset adulandi mens inhonesta viro.
25Sed ceptam ad patrie laudem et fecunda revertor
Gramina, que vester nutrit amenus ager.
Neve quis id falso famam putet ore locutam
Meque renarrantem vulgus inane sequi,
Ex locuplete domo generosos suscipe testes:
30Nomina pretereo, nam tibi nota reor.
Est vetus historie series, sed nostra recurrit
Secula dinumerans anxia cura retro.
Gallia cum populis gravidam iam solveret alvum,
< >
35Diverso celi tractu confinia mundi
Ultima complevit gentibus innumeris.
Hos Asyam tenuisse ferunt et litus Eoum,
Excipit hos patulo Grecia blanda sinu,
Hospitaque hos operit rigidis Hyspania tectis
40Nomina permiscens mox aliena suis.
At quos Hesperie sors in regione Tegea
Exposuit, vestris invaluere iugis,
Quique nives gelidas glaciemve atque horrida Reni
Murmura pertulerant asperiore situ,
45Lene solum, puros latices auramque sereni
Etheris experti, constupuere animis
Vinaque laturos, que nondum noverat Arthos,
In patriam certos mittere cura fuit.
Ille liquor subita rapuit dulcedine mentes
50Et blandum inflexit barbara corda bonum.
Linquere mox terram sterilem tribulosque ferentem
Et placitum est cunctis Ytala rura sequi.
Ergo iter Ytaliam versus collesque vinosos
Transtulit affectus, nec gravis ille labor.
55Hos Mediolanum, celebrem modo viribus urbem,
Veronamque tuam constat habere patres.
Sat fuit hoc magnum indicium telluris opime
Sedibus antiquis elicuisse viros.
Hec michi fortassis prius ignorata putasti
60Exilioque acies consenuisse meas.
Sic vobis ignara Deus dat pectora veri,
Sic procul a vestro labitur orbe dies:
Simus et Ausonia quamvis tellure remoti,
Cor tamen est illic, corpore quicquid agam.
65Verum ego nunc video quo sim progressus et ultra
Auferor ac culpe blandior ipse mee.
< >
< >
Talia si nequeo, reddam tibi plura profecto:
70Vinceris hoc uno, cetera victor habe.
Vilibus ex multis preciosus surgit acervus:
Tale fit ex tanto nobiliusque redit,
Pensaturque auro stipule vis ampla. Quid auro
Carius aut stipula vilius esse potest?
75Procedo, iuvenemque tuum, qui multa magistri
Signa refert, alacri fronte - quod ipse iubes -
Artius et geminis animi complectimur ulnis.
Est sibi sub nostro pectore parta domus.
Hunc michi longus amor meritumque et gloria patris
80Nec semel in dubiis cognita pura fides,
Hunc manus apta graves hominum compescere curas
Et non vulgaris spiritus ore micans,
Hunc michi preterea tua dulcis epystola carum
Efficit et stimulos ingeminat lateri.
85Que dum se variis redimita coloribus effert,
Compulit ut legerem terque quaterque libens;
Mulsissetque animum, nisi quod sub fine relegi
Verteret in dubium quod michi mentis erat.
Nam quod nostra foro volitent nova carmina vestro
90Et iuvat et vereor ne nimis alta petant.
Non ego ventosam Rodani transcendere ripam
Speravi - fateor - nec procul illa legi.
Hiis, ubi celicole longe michi tedia vite
Sanxerunt, satis est me resonare locis.
95Hic nocet ingenio celi inclemencia nostro
Et vulgi strepitus ambicione fremens.
Premia Pieridum ac titulos plausumque theatri
Aptatum Grais vatibus ac Latiis
Invidisse meo gaudet fortuna labori,
100Quamquam ea despiciens ad meliora feror.
Undique per vicos miseris lassata querelis
Agmina conspicies, pondere pressa gravi.
In partes minimas tenuem proscindere nummum
Gloria multorum est precipuumque decus.
105Cernimus exiguo viventes querere multa
Custodesque auro succubuisse suo.
Ingratum heredem studio dum tollat avaro,
Hic vigilat demens et sibi semper inops.
Hic predulce manu rigidas tractare secures
110Dum putat et fasces pondus habere negat,
Mane vagus populi rapitur per limina, sero
Ad trepidas noctes pervigilesque redit.
Alter inexpletum siciens et torvus honori
Imminet et vetitum post dyadema gemit.
115Hec inter, vacuum curis, Helicona videre
Fonteque Castalio tingere labra, puta,
Non vacat: impellunt alio nos turbine venti
Et vehimur rapidum qua tulit estus iter.
Nitimur interdum, per tot fluitancia mundi
120Si liceat stabiles equora ferre gradus,
Si quis agat tremulam per summa cacumina cymbam
Immotus pelago monstra nec: ulla pave<n>s.
Ante igitur tutum est quam puppis victa fatiscat
Flectere sollicito carbasa fessa pede
125Securumque procul quam primum attingere portum,
Turbida terribili dum furit unda Notho.
Hoc meditor, si forte Deus miserator apertum
Pandat iter nec se deneget ipse ducem.
Est fuga pre manibus michi iam tacitusque recessus
130Molior - id paucis insinuasse velim,
Tu tamen ex paucis -; et, si fortuna secundet
Consiliumque regat quod modo mente tego
Ut fugiam mundum, ne me prior ille relinquat
Neu michi postremum dixerit ante "vale",
135Spero quod ingenio magnum locus alter inherti
Calcar erit, pennas et dabit ille novas.
Floridiora equidem tunc carmina nostra videbis.
Interea tamen hec qualiacunque lege
Ignoscenda tibi; nam libera musa quietum
140Tempus habere cupit, quod michi fata negant.
Si quicquam Ytalie visurum litora posthac:
Scribere contigerit, tu prius hospes eris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: