Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 2
Daphnis pastor erat, Nymphae correptus amore,
Arni Naiadum turba quae pulchrior omni
Praestabat reliquas excelso vertice Nymphas.
Hic puer, in teneram. dum formosissimus herbam
5Ductitat unus oves pastum simasque capellas,
Ista canens suavi referebat carmina voce:
Hoc ego commerui, nimium crudelis, amando,
Ut me continuo fugias? sic cerva leonem,
Sic fugit agna lupum quotiens videt usque rapacem.
10Ne timeas oro: meme quid spernis amantem?
Cui nondum posita crevit lanugine barba,
Necdum luteolo pallescunt membra colore,
Ni quantum iubet asper amor, nec turpis honestam
Mi puero faciem, nec ruga senilis aravit.
15Quem fugis, ah, nescis quo sum de sanguine cretus,
Unde genus ducam! similis tibi nomine, Nympha
Mater adest; pater est mi pastoralis Apollo.
Is quoscunque vides me possedisse iuvencos
Iussit, et innumeras Fesulanis montibus agnas:
20Hinc mihi sive novi, veteris seu copia lactis
Semper adest; caseo mater mea semper abundat.
Sunt mihi praeterea prisci complura Mucelli
Pascua, quae Nomadum possint evincere saltus.
Adde quod et Musae me iam dixere poetam,
25Et mihi Daphnea cinxerunt tempora fronde.
Hine ego sum lauri dictus de nomine Daphnis
Pastor ab Etruscis: viridi nam doctus in antro
Tale vel agresti modulor tibi carmen avena,
Dicere quale solet divino Tityrus ore.
30Insuper, hac cithara meme donavit Apollo,
"Qua" mihi "Dircaeo si condere moenia ritu
Percupias - dixit - modulis fidibusque canoris,
In numerum lapides iterum coniungere possis."
Nonne vides cantu tauros gestire feroces?
35Nonne feras sentis quam mitia sumere corda?
En, durae nostro flectuntur carmine quercus!
Mollitae numeris respondent plurima silvae!
Tu tamen una fugis, nec verba precantia curas.
O, saltem libeat nostros audire labores,
40Quos ego sustineo te propter, diva, nefandos!
Namque dies memini longos sub sidere Cancri
Trivisse et longas brumali frigore noctes,
Dum subeo montesque feros atque invia lustra
Protinus inquiro, graviori concitus oestro.
45Testis enim nobis armentum, testis ovile,
Saepe quod in silvis tenebra veniente tetendi.
Huc ades, o virgo, Tyrrheni prima fluenti:
Iam iuvat incinctae me sumere tela Dianae,
Atque acres torquere feras, aprosque feroces
50Cominus iniectis venari saepe sagittis.
Siste gradum, precor hoc tantum, patiaris amari,
Et precibus nostris placidas neu clauseris aures!
Sunt mihi luteolo violae rubroque colore;
Candida praeterea viridi sunt lilia fronde;
55Hic lentae salices frondent; hic mollior herba
Et viret et teneros pascit cum matribus agnos.
Naiades hoc Nymphae nitido quoque fonte natare
Saepe solent, petra Medicum qui manat ab alta.
Hic errant pingues per mollia prata iuvenci;
60Huc potum veniunt Terzollae ad flumina pasti.
Hic ubi prospectum nequeunt amittere nostrum,
Fluminis ad ripas alterna sorte canamus:
In laurum dices veluti Peneia virgo
Versa est ut castum servaret casta pudorem;
65At mihi materia est Etruscum dicere Pana.
Hinc tu, Nympha, mei certissima causa furoris,
Suscipies quantas nostro de carmine laudes!
Namque canam Tuscas superes ut sola puellas,
Non tantum forma, sed casto insignis honore.
70Ipse canam: pulsae referent tua nomina valles
Ut neque iam caespes, nec iam virgulta, nec ipsi
Muscosi fontes, nec circum flumina ripae
Ipsa mei valeant causam nescire furoris.
Sic, loca dum simae carpent abrupta capellae,
75Cantibus et cithara semper celebrabere nostra.
Diceret haec Daphnis cum iam lucentibus astris,
Pastas ad stabulum cupiens duxisse capellas,
Constitit, ex illoque dedit se Nympha videndam
Pastori, quoniam tantum spectare cupisset.

1 Daphnis

2 ecloga I in Laurentium Medicen

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: