Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Si decor et formae succendit gratia mentem,
Nosque rapit nobis ingeniosus Amor.
Nec ferrum atque ignes rerumque pericula mille
Nec mortem et cum ipsa tot mala morte timent
5Mortales, quot habet pontus, quot terra, quot aer,
Ut ne certa quidem praemia parva ferant.
Non ipse ingenium, non artis dona Minervae
In te suspiciam, durior Ismariis?
Crede mihi: non sum durus, sed versor iniqua
10Sorte diu et multis casibus exagitor;
Inspiresque licet mihi vel longinqua furorem,
Mens tamen innumeris concidit ipsa malis.
Heu quoties mecum, te si meliora tulissent
Saecula, par Sappho docta puella fores;
15Ast ego ne mutire quidem potuisse tot annos
Aut potero de te nihil cecinisse pati?
Emoriar prius, at mihi tu, mitissima Vates,
Da veniam fesso, si rude carmen erit.
Et quamvis alioquin non posset rude carmen
20Non exire a me, praecipue hoc fateor:
Tu namque aetatis nostrae laus, gloria, pompa,
Delitiae nobis muneris instar eris.
Ah! Quid 'eris' dixi? Cum sis, mirantur amantque
Omnes, a divis orta puella bonis.
25Orpheum ad cantum motasse cacumina quercus
Thebanamque ferunt saxa secuta lyram;
Dum loqueris, tu saxa facis quercusque videri,
Is stupor invadit, docta puella, viros.
Suscitat ipsa tamen tua me praesentia semper
30Erigit et mentem, quantula cumque mihi est.
Verum animum subeunt hinc fratrum funera, matris
Illinc; heu misero mater adempta mihi est!
Heu, dulces fratres, quae vos mihi dira peremit
Sors, fratres! Cur me non tulit haec eadem?
35At tu, cara parens, potuisti linquere natum?
Cara parens, saltem me miserata redi.
Tu mihi divitiae, tu vitae summa voluptas,
Mater, eras. Misero, heu!, mater adempta mihi.
Quid faciam posthac? Moriar. Quid morte beato,
40Sit nedum misero, gratius aut melius?
Virgo, vides quo me oblitum dolor altus agebat.
Parce, oro, aut nostri tu miserere magis.
Namque tuas laudes dabitur mihi carmina longo
Dicere fortassis candidiore die.

1 Bonifacius Bembus Brixiensis Cassandrae Fideli s. d.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: