Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hieronymus Amaseus ad Cassandram Fidelem

Ver erat ecce novum, camposque favonius omnes
Coeperat hyberno iam revocare situ;
Et resoluta sinum, viridi se gramine tellus
Induerat, flores et renovata dabat.
5Sublatumque decus pluvialis tempore brumae
Instaurare suum coeperat omnis humus.
Quasque venenato crudelis Scorpius ictu
Abstulerat frondes flamina saeva monens,
Has fru[c]ticante coma reparabant undique silvae;
10Florebat ramis et nemus omne suis;
Fontibus et liquidis inducere coeperat umbras
Ecce saporiferas arboris omne genus;
Se quoque et herboso claudebant margine fontes
Et muscus vitreas iam decorabat aquas
15Et quae torpuerant, oblitae carmina, linguis
Dum freta, dum terras sollicitabat hyems,
Dulce melos volucres per pinguia culta canebant.
Coeperat et proprios fundere quaeque sonos
Iam vaga perque domos etiam transibat hirundo
20Nuncia quae veris dicitur esse novi.
Denique quicquid erat brumali tempore triste,
Coeperat exosam ponere tristiciam.
Quique gravi fuerant torpentes frigore brumae
Tentabant animos iam revocare suos.
25Et mihi torpentes steterant in corpore vires
Hactenus, et circum mens velut acta situ,
Nostra velut lento fuerant onerata veterno
Membra diuturno et pressa fuere gelu.
Nec mihi pierio mentem fervere calore
30Sinerat a longo tempore tristis hyems,
Flante Aquilone gravis gelidisque infesta pruinis
Et nive et hirsutis horrida facta comis.
Quare ubi frondentes silvas et florea rura
Et volucres vidi promere mille modos:
35Mutarique animos hominum, curasque resolvi
Cunctaque brumalem pellere segniciem,
Tunc ego deposito coepi torpore vigorem
Sumere: mens sterilem et perdere culta situm;
Et leniata gravi penitus mea membra fuerunt,
40Desidia et zephiris concita florigeris;
In me et cuncta suos habitus sumpsere priores
Quae prius extiterunt frigore pressa diu.
Carmine qui sacris nil iam cecinisse Camoenis
Tempore seu longo me siluisse videns
45Atque diu Cythara nihil personuisse: sororum
Constitui sacros conciliare choros.
Hos ego tum primum steriles decurrere versus
Incipiens per quos tempora verna leges
Quas mihi quum subito non aspirare canenti
50Vidissem, lachrymis intumuere genae
Ingemuique simul quod nec mihi dexter Apollo
Afforet aut Pallas Mercuriusve favens.
Et quae causa foret quod numina nulla faverent
Mirabar cupiens scire quid illuderat.
55Sicque revoluenti dubias sub pectore causas
In thalamo visum est numen adesse mihi:
Namque cubile sui linquens Aurora mariti
Surgebat croceo tota colore nitens
Atque iugis surgens pellebat Lucifer umbras
60Coeperat et volucres iungere Phoebus equos,
Quum se, non alias usquam mihi visa, Thalia
Obtulit, hos habitus effigiemque gerens:
Quippe erat insignis praestanti corpore et illam
Intulit indicium forma fuisse deam:
65Perque humeros radiis similes vertice crines
Fundebat quales ferre Diana solet.
Albaque purpureos cingebat vitta capillos
Atque coercebant laurea serta comas
Oraque gestabat roseo suffusa rubore,
70Ut in virginibus est color ille decens;
Fronte erat et lata, nec non et habebat in arcus
Tensa supercilia ut convenit esse deae
Ardentesque oculos ceu lumina solis habebat
Fuscabatque acie lumina nostra sua;
75Directusque genas in filum nasus utrasque
Distinguebat ei comparibus spaciis
Malae etenim tales fuerant velut esse videntur
Candida purpureis lilia mixta rosis
Exertasque suis portabat crinibus aures,
80Mollia punicei labra coloris erant;
Tamque decens cervix et erant tam candida colla
Quam Iuno et gemini mater amoris habet;
Et tales lato extabant in pectore mammae
Pectore sarmatica candidiore nive,
85Qualia et Alcinoi et Persarum regis in hortis
Qualia et Hesperidum poma fuisse ferunt.
Ardentem tyrio gestabat murice vestem
Baccatam gemmis undique sardonicis
Saphirisque gravem, duroque adamante micantem
90Ornatamque sinus undique chrysolithis;
Flexipedesque hederas intextas limbus habebat
Vestis: erat certe Palladis illud opus.
Huic manicae ex humeris dextra laevaque fluebant
Huius et armillae brachia culta dabant
95Subductamque sinus stringebat fibula pallam
Ut solet et Nymphis virginibusque Tyri.
Et pedibus fulvos induxerat illa cothurnos;
Huic quoque et auratam vidimus esse lyram
Quamque ubi suppositis admovit musa lacertis
100Pectori et aptavit tactibus ipsa manuum
Composuitque modis resonantia fila canoris
Comperit et celeres diva puella sonos
Concentusque chelim sensit diffundere dulces
Dictatosque sequi promere iamque iocos
105Protinus haec digitis Cytharam pulsare sonoram
Coepit et argutos sollicitare modos;
Illa Timotheum superabat et Orphea vatem
Et cytharoedos quos protulit omne solum;
Et merito musas docuit nam magnus Apollo
110Et Gryphe et pharetra carminibusque potens
Hacque sonante dea, mutabant tecta domorum
Proxima ut et quercus icta bipenne solet
Sedibus in nostris paries, tabulata tremebant
Omnia, tum libri prosiliere sono
115Non aliter quam quum terris tremor urget in imis
Seu citus obicibus, seu mage motus aquis;
Quaeque prius nido cantabat hirundo per aedes
Obmutuit tunc quum movit et illa fides;
Ast ego quem primo aspectu circumstetit horror,
120Tractantem aspiciens fila canora lyrae
Indicio Cytharae musarum hanc esse sororem
Novi; harum incertus quae tamen illa foret
Unde sinus et corda pavor tum nostra reliquit
Et subito supplex talia verba dedi:
125"O dea ( si phas est mihi nunc tua sancta precari
Numina) responde et dic mihi, diva, precor:
Quae nam Thespiadum tandem sis musa sororum?
Et diis invisum cur quoque, diva, petas?"
Quae, vultu exhilarans, nitidis arrisit ocellis
130Malae etiam in foveam tunc abiere suae
Sicque haec deposita coepit testudine virgo
Ore loqui et nostram tollere moesticiam:
"Illa ego sum, Phoebi et Musarum o maxime alumne,
Comica lascivis apta Thalia modis
135Quam pater arcitenens Parnasi huc mitti ab oris
Ut tibi solamen laetitiamque feram;
Sensit enim lachrymasque tuas gemitusque profundo
Pectore quos solitus ducere nuper eras
Cum tibi phoebeum credebas numen in iras
140Arsisse et comites nolle favere meas;
Te dubitantem persensit quae causa fuisset
Quod neque quis divum iam tibi ferret opem.
Hoc igitur teneas quod nec tibi Phoebus et almae
Obstabunt Nymphae: pieridumque choros
145Nec tibi Mercurius deerit Pallasque severa
Sed tibi quisque suo faverit ore deus
Si vada Cephisi Cyrrham Nisamque revises
Et nemora et fontes et loca Thessaliae
Nec modo mireris quod numina nulla videbas
150Aspirare tibi nec quoque adesse deos;
Nam sacros habitare locos decet alta deorum
Numina et augustos semper adire Lares.
Non sacer hic locus est: nusquam coluere penates
Sed loca Pegasides semper amoena tenent;
155Quare age et accinctus venias: quid nostra moraris
Gaudia? Iam sacrum tuque Helicona pete.
Sic opus est: prisci (celebrat quos fama) poetae
Hac habuere suam semper ad astra viam.
Hic locus ingenuis etiam est, hic et sua semper
160Ingenia exacuunt, laurea serta parant,
Concessere omnes huc post sua saecula vates
Antiqui et semper Phocidis arva colunt
Et modo per silvas et opaca silentia tendunt
Pegasi et ad fontem nunc sua scripta canunt;
165Et testudinea gaudent audire sonantem
Te modo, Phoebe, lyra nosque videre deas
Saltantesque choros Dryadum, faunosque per arva
Et Pana et Satyros Oreadasque vident;
Aoniamque novi nec non petiere poetae
170Permessique sinus virgineosque lacus
Antraque Thessaliae viridi pallentia musco
Et nemora et lucos iam petiere sacros.
Atque ibi sacra ferunt Musis, Phoebumque verentur
Gaudent Castalio pellere fonte sitim
175Numen et observant Bachi Thyrsumque furentes
Sertaque Parnasi per iuga sacra ferunt.
Et modo se lyricis exercent versibus illic
Aut iuvat exametris scribere bella modis;
Plura solent rhythmis etiam cantare solutis
180Atque sequi Marsos Bilbilicosque sales;
Componunt tragico carmina digna cothurno
Grata mihi et plures comica scripta canunt,
Tempora virgineis ut possint cingere ramis
Denique et optatum sumere frondis onus;
185Pallentisque hederae valeant ut ferre coronam,
Aonii auratam vates habere chelim;
Et fieri vates cupiunt nomenque poetae
Nititur et tentat quaerere quisque sibi.
Undique conveniunt ad te, Boetia, vates,
190Ad te, turba frequens, nocte dieque ruunt.
Sunt etiam innumeri iuvenes puerique senesque
Venturi ad Phoebum Castaliaeque deas.
Ad iuga Parnasi veniet Cassandra Fidelis,
Haec de foemineo sola puella grege;
195Orbe sub Ausonio venetam quae nunc colit urbem,
Quae semper Musas est venerata novem,
Carminis inventrix cui cedit Lesbia Sappho
Corporis atque animi dotibus illa nimis.
Nam mage formosa est et Musis gratior extat;
200Castior haec namque est atque pudica magis.
Haec igitur virgo Parnasi in rupe canenti
Carmina dictabit materiamque tibi.
Nam scio te teneram nimium exoptasse puellam
Quae caperet sensus perciperetque sales
205Sciret et arguto deducere carmina cantu,
Quae responsa daret concineretque iocos.
Ergo age; ne cesses, properes ad Thessala Tempe
Ad fontes sacros ocius ire velis.
Qui si etiam iuvenes duces ad Phocidis oras
210Qui cupient sacri sumere fontis aquas
Fient hi subito vates nullamque repulsam
Tu patiere; dabit quidquid Apollo petes:
Obtuleritque tibi Cytharam Laurique coronam
Cum primum in montes veneris Aonios".
215Sicque loquens tenues tum se dea tollit in auras
Iam pede percusso protinus illa solo.
Et: "Mea cura, vale, Phoebi spes maxima Amaseu,
Sisque etiam foelix - dixit - o amice, diu".
Cui responsa deae dum vellem reddere digna
220Se subito ex oculis abstulit illa meis.
Huius in obscessu riguerunt tecta domorum
Quaeque prius fuerant contremefacta sono
Atque domi nostrae paries tabulata quierunt
Omnia, tum libri qui saliere prius,
225Utque tremore solum quercusque relicta securi,
Omnia tunc equidem sic requiere simul,
Quaeque stetit e linguis nec non cantante Thalia
Coepit hirundo suos mox reparare modos
Ast ego iam repetens tacitoque in pectore volvens
230Quae vultu placido dixerat illa mihi
Tendere in Aoniam sacrasque Heliconis ad umbras
Decrevi: et certum est haec mihi iussa sequi
Et quia venturam pulli te dixit ad undas
Fontis Gorgonei Pieridumque lares,
235Non potui tandem quin littera nostra veniret
Nuncia et adventus colloquiique deae.
Unde igitur si te, foelix Cassandra, Cytheron
Suscipiet, nostri tu memor esse velis.
Quumque ego Parnasi turba comitatus ovanti
240Et Delphos, fontem Gargaphiaeque petam
Te sociare choro non dedignabere nostro
Meque tibi comitem iungere, o amica, sines;
Quod si tu facies aderit mihi magnus Apollo,
Laudibus innumeris mox tua facta canam
245Antraque Musarum reboabunt carmine vasta
Atque cavae valles et nemus omne sacrum.
Per me longa tibi fient iam saecula, virgo,
Iamque tibi per me fama perennis erit
Perpetuumque feres nomen Cassandra Fidelis,
250Si mea foelici carmina fronte leges
Quae iuxta fontes et per spelaea canemus
Denique et in silvis Aonisque iugis.
Per Veronensem iam Lesbia pulchra Catullum
Vivit et huic semper fama superstes erit;
255Nunc superest etiam per te lasciva, Properti,
Cynthia, inextinctum Cynthia nomen habet;
Vivit adhuc Nemesis quondam illustrata Tibullo;
Vivit adhuc per te Testilis illa, Maro;
Per Sulmonensem celebrata Corinna poetam
260Nunc etiam in terris nobile stemma tenet.
Per te, Corneli Galle, et laudata Lycoris
Extat et in populis nunc sua fama viget:
Non quia crudeles fuerint, sed mente benigna
Traditur in vatem quaeque fuisse suum.
265Multae etiam Nymphae teneraeque fuere puellae
In tenebris quarum nomina pressa iacent
Famaque nulla manet, volitat nec ad ora virorum,
Et quarum nusquam tu monumenta vides
Non aliunde nisi quia dispexere poetas,
270Temporibus vates nec coluere suis.
Te neque ut admoneam nunc haec dixisse putato,
Nosti etenim melius quam ego quae refero.
Nec mirere, precor, quod nec tibi notus Amaseus
Ante etiam et nulla iunctus amicitia
275Scripserit haec, steriles solitus tibi mittere numquam
Ante iocos, ad te carmina nulla dare.
Quippe prius nusquam nos te, Cassandra Fidelis,
Novimus, inter nos nec fuit ullus amor.
Nanque tuum sublime decus, tua maxima virtus
280Et studia et mores atque perennis honos,
Inclyta nec nostras etenim perstrinxerat aures
Fama nec insignis gloria, Nympha, tua
Donec et adventu monitisque inducta Thaliae
Mens mea te nuper nosse coacta fuit;
285Unde, docente dea, quamvis mea scripta putarem
Vana, nec a tetricis conspicienda viris,
Nunc quia te faciles nimium observare Camoenas
Et cultam miti sensimus ingenio
Exibitura graves ronchos rigidesque chachinnos
290Misimus haec celeri carmina scripta manu,
Quae modo pacato si tu, Cassandra Fidelis,
Accipies vultu, diva puella, tuo,
Ecce Sophoclaeo recinam tua facta cothurno,
Incipiam grandi iam resonare tuba;
295Post maiora leges graviori condita versu,
Nunc tibi primicias sat sit habere meas.
Ergo vale: foelix diu sis; quaeque secundent
Numina magna deum, candida Nympha, tibi.
Atque utinam tibi longa trahant sua saecula Parcae
300Et leviter fuso candida fila neant.
Tuque a cunctis, virgo, celebranda poetis
Et Phoebo et sacris semper amata choris
Gloriaque alta patrum, Venetae et pars maxima formae
Huius et urbis honos, quam mare cingit aquis,
305Tuque tui generis specimen lampasque refulgens,
O mihi rescribas gloria Thespiadum.


ad eandem

Est ignota mihi quamquam parnasia rupes,
Vertice quae gemino sidera celsa ferit,
Nec nos Aonides etiam coluere sorores,
Oraque Gorgoneo nec maduere lacu,
5Nec mihi phocaicae laurus meruisse coronam
Contigit et plectrum dicere, Phoebe, tuum;
Nec mihi Cyrrhaeis licuit cantare sub antris;
Nec tetigit mentem pieriusque calor.
Nec dubito audacem quin tu mirabere Amaseum
10Plura mihi et vitio, diva puella, dabis,
Haec referens primo aspectu: "Quis carmine auctor?
Unde venit? Quove est littera missa loco?"
Forsitan et celeri percurrens nomen ocello
Ipsa meum, dicens: "O bone vir, quid ais?
15Quid tibi nobiscum est, quum te non novimus unquam,
Quum prius inter nos nec fuit ullus amor?"
Forsan et excipies rigidis haec scripta chachinnis
Vix bene principium, candida Nympha, legens;
Forsan et ingrato tu fastidita libello
20Haec eadem flammis aut abolenda dabis.
Attamen exorem (licet exorare puellam)
Te sine, ut haec hylari carmina fronte legas.
Haec etenim quamquam nil te perlecta iuvabunt
Sunt, Cassandra, tibi, sunt nocitura nihil.
25Cum celebris me me tua fama coegerit ore
Ecce rudi steriles promere, Nympha, iocos,
Usque adeo nostras de te vox impulit aures
Hic mihi ab Hunnis saepe relata viris.
Namque tuos dicunt se se invisisse penates
30Atque etiam ob vultus obstupuisse tuos,
Ut fama est, viso quondam Phorcinidis ore,
Obstupuisse homines, obstupuisse feras.
Te sensisse ferunt Demosthenis et Ciceronis
Torrentem elloquio maeoniaque tuba.
35Nymphalemque habitum narrant gestare Thaliae,
Non te dissimilem moribus aut facie.
Fertur et Adriacum quod si te suscipit aequor
Forte brevi cymba remigioque brevi
Et chelis incipias tu dinumerare canoras
40Forte fides, celeri et plectra movere manu,
Et canere incipias tu carmina digna Marone
Nec quoque Homericiis inferiora modis,
Te patrem Oceanum, placidamque invisere Thetim
Nereaque et viridi Dorida cum sobole,
45Atque undis efferre suis caput Enosigaeum
Allectum cythara mellifluisque iocis,
Et posita armigeros Tritones undique concha
Ad te confluere et dulcia verba sequi.
Gurgite Carpatio fama est, Cassandra, relicto
50Prothea Neptuni te quoque adire grege;
Et tibi certatim salientes ludere pisces,
Et tibi delphines pro rate terga dare,
Ut dederat quondam quo se cytharoedus Arion
Nautarum falsis abstulit insidiis.
55Et tibi pro velis referunt inflare lacernas
Flamina Thyrrenis impositae gregibus
Et te deserto Syrenas adire Peloro
Dicitur et victas succubuisse tibi.
Egaeona ferunt ad te properare petentem
60Qui dedit Egaeo nomen ob actu mari;
Et Scyllam et Glaucum atque Inoum Melicertam,
Quaeque et ceruleus nomina pontus habet,
Et pelagi varias ad te volitare volucres.
Teque sequi scopulos per mare fama sonat
65Atque etiam Adriaci si tu legis aequoris oras
Ore canens venetum fortia gesta Patrum,
Dicunt cornigeros ad littora currere Faunos
Et celeres Satyros Oreadumque choros,
Panaque qui calamos Ladonis primus ad amnem
70Compegit caera disparibus numeris;
Ad te monticolas Sylvanos ire canentem
Silenumque senem Iulia turba refert,
Et Dryades nymphas facilesque venire Napaeas
Naiades amnicolas et quoque Amadryades.
75Obduci silvis et siccum littus opacis
Fertur et innumeras littus adire feras.
Denique te similem dicunt, Cassandra, poetae
Horrida quem quondam Thracia terra tulit.
Haec igitur sunt quae (quamquam natura negabat)
80Me cogere rudes scribere versiculos.
Haec et amicitia tibi me iunxere perenni
Nec requiem calamis ipsa dedere meis.
Nec mirere: etenim quos nec nos novimus unquam
Fama odisse homines, fama adamare facit.
85Ergo vale, o nostris semper lucubranda lucernis
Nympha, precor, generis spesque decusque tui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: