Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Humana experiens naturaeque aemula virtus
Aurum num vere faceret, qua fideret arte,
Quisve modus foret: est animus quaerentibus ultro
Dicere, quaque palam vestigia nulla priorum
5Apparent, proferre pedem. Vos numina gressum
Dirigite, est hominum quibus experientia curae.
Tuque adeo in primis, auro cui plurima tellus
Spargitur, et vasto venas sub corpore condit
Siderei succo plenas meliore metalli,
10Phoebe ades. Et tecum accelerans non passibus aequis
Alma soror, gravis argento cui saepe fatiscit
Orbis item, summaque ostentat brachia terra
Candoris grato aetherei fucata colore.
Tu quoque nec coeptis Cylleni audacibus usquam
15Defueris. Tibi nam puro de fonte perennis
Rivulus argentum, vulgo quod vivere dicunt,
Sufficit, et tantis praestat primordia rebus.
Denique tu pater ignipotens, quem fervida flammis
Antra iuvant, tentisque expressae follibus aurae,
20Fornacesque incudesque et liquefacta caminis
Massa aeris ducti aurique electrique recocti
Invictum exercent semper: tu maxime praesis
Artifici vatique simul tua facta canenti.
Nil sine te solers ars incohat: eia age sanctum
25Coniugis ut tecum pergat descendere numen
Effice, quam penes est generandi plena potestas.
Haec mihi ne cursu naturae avertar, et usquam
Declinem, ostendet quot constent cuncta, quibusque
Principiis, quaeve hinc ineunda est semita, quantus
30Sit modus: ut certam capiant humorque calorque
Temperiem, cuius suavi perfusa vigore
Omnia, perpetuo foetus in saecla propagant.
Tu molli e gremio surgens uxoris amatae,
Arte pari prorsus genitalem imitaberis ignem.
35Per te sublimi pendent in vase metalla:
Per te eadem triti specie sub pulveris imo
Fundo haerent: eadem per te calefacta liquescunt.
Tu mihi, tu lentum solus pater alme calorem
Intendes, et cum tempus dabis, ipse remittes.
40Tu princeps operis tanti, tu carminis esto
Principium, fervens dulcis mihi spiritus oris
Extet, eatque virum per te Vulcane per ora
Nec tu non faveas tantis aequissima votis
Prisci perpetuum saecli decus heroine,
45Quam circum exultant laudata ad flumina Nymphae
Minciades, Phoebique chorus comitatur euntem,
Aut fovet Andino recubantem in gramine Manto
Laeta trium nodo neptem complexa sororum:
Sic mihi iam gradibus crescent incepta secundis,
50Nec rerum series illis, aut copia deerit,
Et sua scribendis accedet gratia rebus.
Immensum primo caeli quodcunque sub orbe
Seu simplex fertur corpus, seu corpore constat
Multiplici, tendit sobolem proferre, diuque,
55Quaque potest, augeri genus, speciemque tueri.
Namque ubi materiem sparsus comprehenderit ignis
Victor agit flammis, donec convertat in ignem.
Inficit humectatque liquor, nec deficit usquam
Quin in se quicquid tetigit (ni maior ibidem
60Vis obstet) vertat, tenuesque effundat in undas.
Sic aer, sic terra sibi conferre laborat
Undique, sic longo cuncta in se tempore transfert.
At quae compositis constat, quaecunque feruntur
Vivere; de propriis vel semina stirpibus edunt:
65Ut foecunda Ceres, ut germen fertile Bacchi;
Vel sibi consimiles natos animantia gignunt,
Ut bellator equus, bos ut bene iunctus aratro,
Utque hominum proles mira et caelestis origo.
Haec inter variant, quae nec primordia rerum
70Extant, quaeque frui vitali sorte negantur:
Ut media quaecunque sedent tellure metalla,
Quique latent miro grati fulgore lapilli.
Nullo namque genus sobolemve augere putantur
Semine, sed cunctos aevi torpere per annos.
75Verum haec ipsa etiam secreto vivere quivis
Sentiat, et vita divino munere fungi,
Haec et oriri eadem si contemplabitur, et si
Augeri ex sese, penitusque increscere cernet,
Ut mox e variis patefactis nosse licebit.
80Quod si non sobolem educunt, non caetera vertunt
In semet, causa est, quod multa spiritus illic
Materie abstrusus, vitam qui porrigit omnem,
Explicat aegre ex se vires, ni vivida promat
Has hominum virtus densa sub mole latentis.
85Hoc etenim quicquid diffunditur undique caeli
Aeraque et terras et lati marmoris aequor
Intus agi referunt anima, qua vivere mundi
Cuncta putant, ipsumque hac mundum ducere vitam.
Ast animae quoniam nil non est corporis expers,
90Mundus, at et mundi partes quoque corpore constant:
Spiritus haec inter medius fit, quem neque corpus,
Aut animam dicas, sed eum, qui solus utroque
Participans in idem simul haec extrema reducat.
Hic igitur maria, ac terras, atque aera et ignem
95Vivereque, augerique, atque in se cuncta referre
Semper avet; semper stirpes, animantia semper
Gignere, perpetuamque sequi per saecla prolem.
Denique sic etiam fulvo detentus in auro
Ipse manum cupit artificis, qui vincula solvat,
100Et qui se propria reddat virtute potentem.
Quod siquis properans hunc artis viribus unquam
Explicet, atque diu tepido post incoquat igni,
Continuo aspicet, visu mirabile, vitam
Auro impertiri longo cum seminis usu:
105Nec deerit, quin ex auro sibi procreet aurum.
Quod cum ita constiterit, durate et credite dictis
Intenti artifices, et res sperate secundas.
Iam patet his, ut non tantum sub montibus aurum
Natura efficiat, sed ut id quoque prodeat arte:
110Quoque modo id fieri possit, quandoque docebo.
Interea, ne quid nobis quaerentibus obstet,
Quominus his adhibere fidem sit forte necesse,
Quae contra soleant dici, nunc omnia solvam.
Mox eadem validis grata experientia signis
115Impetet, et gravium sententia prisca virorum,
Delebit, referens quae iam videre parentes
Ipsi oculis, manibusque simul tetigere beati.
Atque hinc incipiens cuncta haec ex ordine pandam.
Nil mirandum aeque, quam si quod longa peregit
120Annorum series genitali semine coeptum,
Audeat illud momento idem protinus horae
Ars facere, ac proprio naturam vincere cursu,
Quem tenuit tanto in spatio per grandia terrae
Viscera, summa eadem servans vestigia ab ima
125Sede, per anfractus tantos, ac caeca per antra.
Nec his minus mirum siquis primordia possit
Scire, quibus constet puri genus omne metalli,
Atque ea componens, aurum dum conficit arte,
Mensura exaequet, necnon et pondere libret:
130Metitur quibus haec natura, et ponderat unis.
Quid locus? An quisquam poterit fornace calorem
Aequare? Exiguis qui circumducta caminis
Nunc loca terrarum perfertur, nunc petit altam
Tellurem, mox et supraque infraque refertur
135Unus, et inserto distendit cuncta tepore.
Quis potis est unquam tanta omniparentis apisci
Munera naturae? Quae vis mortalibus unquam
Tanta fuit? Non ipsi etiam, qui numina caelo
Deiicere in terras conati, vellere ab imis
140Iam potuere suis montes radicibus altos,
Invitae auderent sacra in penetralia terrae
Tendere, scrutarique piae secreta parentis.
Adde, quod in varias mutari corpora formas
Natura haud patitur: neque enim velocis equi bos
145Induerit speciem piger, aut Parnasia laurus
In se Chaoniam poterit convertere quercum.
Nec magis aes puro se commutaverit auro,
Quam si quodque etiam queat a quocunque creari.
Haec sunt quae a caelo missam divinitus artem
150Conantur frustra indiciis tenuare pusillis.
At neque scire opus est (quamquam haec sit noscere pulchrum)
Quae quibus extiterint gignendis ultima rebus
Principia, aut quali fuerint ea lance recepta
In numerum et pondus. Neque enim si farrea tractes
155Semina, constituant quae far primordia quaeras;
Quave ea conveniant mensura et pondere farri.
Farra sed ipsa putri mandabis conditae terrae, et
Virtutem latitantem intus seseque moventem
Irritans tantum, naturae caetera linques.
160Nec longinqua adeo spatiosi temporis aetas
Convenit huic operi, vires quod promit ab auro:
Ac non principiis e primis conficit aurum.
Quis si nobilius quoddam, quod praestet et ipsi
Auro, contendant proprio molimine summi
165Perficere artifices? Apte cui nomen elixir
Experti fecere Arabes, verique dedere
Indicium: id quoniam in melius quodcunque metallum
Ducit, et infectum mira depurat ab arte.
Sic neque spectandus nobis locus ille, calorque,
170Quo calet inclusum semen genitale metalli,
Quique diu fertur specubus tellure sub alta,
Ast alio prorsum ducendi tramite gressus
Naturae pariter secessus inter et artis,
Qua simul ad metam prospectans utraque ducit.
175Denique nec speciem verti tunc arte putaris,
Aere, vel argento duci si videris aurum;
Sed privum hoc privo fieri ex aere atque argento
Aurum credideris, veluti si farris in agro
Infelix lolium et steriles nascantur avenae:
180Aut si forte boum videas per viscera toto
Stridere spes utero et ruptis effervere costis:
Aut ut plura sinu molli simul ova puellae
Rite fovent, multus tenero sub pectore bombyx
Palpitat, et lecta nutritus fronde virentis
185Dehinc mori, tenui texto se velleris orbe
Implicat, ac tandem pedibus munitus et alis
Papilio de verme pedes volitansque recedit.
Quid si cuncta etiam uni subdita formae,
Quae specie vulgo perhibent differre metalla?
190E quibus extiterit quodcunque impurius, atque
Sordibus infectum terrestribus, exuet omnem
Arte luem citius, purumque nitescet in aurum.
Atque ideo haud nescire opus est, quibus abdita terris,
Et quibus e causis sunt, et quot sorte metalla,
195Qua varie primo fuerint distincta sub ortu.
Sed quis in arcanos terrae descendat hiatus?
Quisve referre pedem possit loca tetra remensus?
Veridicove queat fari quae viderit ore?
Vos Musae, quas nosse decens et dicere par est
200Omnia, vos divae nulli memorata priorum
Dicite: sic vobis ipse aurea vasa sacerdos
Prima feram, aeternum sic aurea carmina durent.
Lynceus, ut fama est, visu praelatus acuto
Omnibus, e summo Siculi qui culmine montis
205Poenorum in portus oculo contendere posset,
Et numerare etiam versantis littore puppes.
Hic simul oppositas moles, simul edita saxa
Inserta montes acie penetrabat ad imos,
Altaque secretae spectabat viscera terrae,
210Aera per purum veluti, vitreasve per undas
Aut liquido quondam crystallo missa videmus
Spectra, quibus rerum nobis respondet imago.
O quoties patrii residens sub rupe Pachyni
Trinacriamque omnem supra speculatus et infra
215Aetnei causas ignis motusque videbat!
Qui simulac tanta vi se procul omnia sensit
Cernere, non ultra cunctandi certus, et alte
Providus, externas animum convertit ad oras.
Ergo ratem certa plenus spe magna videndi
220Conscendit, pelagique deos in vota salutat.
Sicanio verum portu vix solverat, ecce
Cum fera tempestas caelique marisque legentem
Graiorum ob portus, Epiri vertit ad urbes.
Hanc Arethusa illi Nymphas hortata marinas
225Immisit: Nymphisque etiam adnitentibus ipsis
Et totum ex imo passim miscentibus aequor.
Namque illas metus in thalamis ne forte videri
Aequoreis possent invaserat aequus, et omnis
Tum chorus obscura septum caligine caelum
230Texerat, ac noctem nautis obduxerat atram.
Hinc ille aerii properans it proxima Pindi
Culmina spectatum; nec longum tempus, et omnis
Interius Rhodopes, Emi, Tomarique cavernas
Fontibus irrigui centum procul inde videbat,
235Oraque cernebat terrae in penetralia centum.
Quin Pindo exoriens aderat Achelous ab ipsis
Sedibus ante oculos et ab imo viscere Lynceo,
Altera qui longo retinet taurina recessu
Cornua, seque alte exporgens immensa per antra
240Occulit Herculeae metuentem verbera clavae.
Ille etiam lento praecelsa Ceraunia passu
Circuit, et visu simul interiora petivit
Omnia: mox Graiae variis in montibus orae
Consedit, penitusque cavis rimatus inhaesit
245Obtutu specubus, mirandaque plurima primus
Vidit, et haec eadem nobis memoranda reliquit.
Quae dum aliis ad nos olim delata vicissim
Prodimus, ante omnes haec intro prorsus ab illis
Spectari cupimus, quibus alto in pectore Pallas
250Insidet, atque illic scitu pulcherrima versat.
Principio locus et sedes decreta metallis
Gignendis, terrae est imum atque immobile viscus
Marmoreae in morem paterae sub montibus altis
Excisum, velutique cavo sub fornice clausum,
255Quo solis radii penetrant, crebrique feruntur
Siderei innumeris etiam fulgoribus ignes,
Collectumque coquunt humorem, ac iugibus inde
Saxa per et rimas loca cuncta vaporibus explent.
Ast ubi continuum passus vapor ille calorem
260Consedit, nec iam secreta per antra volutus
Amplius, immensos post tandem induruit annos.
Haeret in expletis venis informe metallum.
Namque liquor partes terrae dispersus in omnis,
Et tenuis mixtus tenui, lentoque calore
265Compositus, quondam fugiens et pinguis et unctus
Exiit e vasti fundo crateris ab imo,
Sulphura ubi argento fervent immixta perenni,
Argento fluere insigni, vitamque per aevum
Ducere, queis primis gignuntur multa duobus.
270Hoc matris, patris illud enim vim continet: huius
Suscipere, illius pars est praebere calorem.
Hinc fulvi species auri pulcherrima fulget,
Hinc nitet argenti candor, rubet aerea vena,
Ferrea nigrescit sub apertum, plumbea pallet:
275Albicat at stanni facies imitata colorem
Argenti, pondusque ferens, ni strideret, aequum.
In primis igitur cupidis mortalibus aurum
Quaeritur ingentis inter variosque labores,
Perque laborantis manifesta pericula vitae.
280Namque ferunt Indos, regio qua vergit in Arcton,
Tendere furatum cumulos, quos egerit auri
Formicarum ingens manus. At non segniter illas
Exire, ac contra stare, et fugientia passim
Unguibus et rostris lacerare, et figere terga,
285Aufugiar quamvis celeri gens illa camelo.
Nec minus aut scrobibus curae, vastisve ruinis
Hesperii impendunt, si quando e montibus aurum
Eruerint. Neque enim nunc quae ramenta ferantur
Fulva Tago expediam; sed quae maioribus illi
290Substineant subiecta laboribus, atque periclis
Innumeris, et quae vincant opera ipsa Gigantum.
Nam steriles magno primum conamine montes
Excidunt, penitusque petunt, qua nulla dabatur
Semita, per cuneos accensis viscera lychnis.
295Atque imas nulla Phoebi sub luce cavernas
Noctes atque dies penetrant, omnique recessu
Explorant aditus, humerisque excissa vicissim
Exportant, traduntque aliis longo ordine primi
Per tenebras, donec lucem qui percipit unus
300Egerat extrema pondus cervice receptum.
Ast illos praedura silex si forte moretur,
Qualis iam Poeno rupes sese obtulit hosti,
Dum ferus aerias in nos transcenderet alpes,
Haec igni excoquitur tunc, et mollitur aceto.
305Voluitur at picea circum caligine fumus,
Et miseris latitans compresso spiritus ore
Obstruitur, vitamque opere sub fasce relinquunt.
Atque ideo caedunt ingenti pondere ferri,
Et vacuos summae reserant telluris hiatus,
310Qua vapor inclusus cuneis exhalet apertis.
Nec mora, nec requies, quin multo fornice montem
Substineant totum, cum iam maiore peracta
Parte operis, caedunt extremae fornicis arcus,
Et rima signa praebent, quam pervigil unus
315Aerio montis residens in culmine sentit.
Hic ictu, aut clara revocari voce repente
Cum famulis iubet artifices, ac devolat ipse
Protinus, ingenti strepitu longoque fragore
Mons cadit, humana nequeat qui mente referri
320Conceptus, quantumque obtusas occupet aures,
Aut incredibili quam compleat omnia flatu.
Illi naturae gaudent spectare ruinam
Victores: neque adhuc illinc educitur aurum,
Nec scivere etiam tunc, cum federe, vel ante
325Esse, sed una illos ad tanta pericula duxit
Spes invicta omnis per casus, perque labores.
Sed quid in his tantum morer? Aut quae mira supersunt
Praeteream? Nihilo cum sint his forte minora?
Quo tantam expurgent immisso fonte ruinam,
330Est deinceps aliud fessis studiumque labosque.
Iamque igitur summo praecelsi e vertice montis,
Qui reliquos longe superet, centesimus etsi
Separet hunc lapis, huc immissa canalibus ampla
Flumina deducunt tanto currentia tractu
335Desertas inter valles, perque invia saxa,
Rupibus excisis, trabibusque inserta cavatis.
Ergo omnis vario concursu protinus unda
In mare colligitur vastum, quo deinde recluso
Erumpit tanta vi torrens, omnia secum
340Ut trahat, ac latum terrae provolvat in aequor.
Excipitur tendens variis hic denique fossis,
Quas illi passimque cavant, sternuntque gradatim.
Est ulex asperque frutex rorisque marini
Persimilis, retinet crebris qui stirpibus aurum.
345Propterea includunt tabulis latera omnia, et ipsis
Alte suspensis ita, per praerupta canali
In pelagus tendunt uda e tellure lacunae:
Quod superest, ramis innectitur ulicis aurum.
Nec labor ille etiam tenuis, cum flumina tentant,
350Et gravibus dites crebris agitantur arenae;
Aut operosum aeque quicquam quis proferat, ut cum
Effossis alte puteis quaecunque latenti
Eruerint penitus fundo, tunduntque lavantque,
Uruntque, in tenuemque molunt diducta farinam?
355Hi quoque iam fuerant Italis quandoque labores
Flumina per, puteove etiam, montisve ruinas,
Itala dum patuit priscis exercita tellus.
Cui post quippe pia lege interdicta pepercit
Auri sacra fames: neque enim exhaurire metalla
360Italiae, parca et prudens est passa vetustas.
Nec foret hac etiam regio foecundior ulla,
Quaeve magis flueret venis nunc iugiter auri,
Ipsa diu cum tot fuerit non hausta per annos,
Si non mortales inter discordia, si non
365Mars eat hos inter vexans immania corda.
Sed contra ditare orbem si regibus una
Cura sit, et populis ditato fungier orbe,
Pacis, opus, qua cuncta vigent inventa per artes
Ingenuis apta animis; quas inter haberi
370Non imo dignata loco fortasse putanda est
Ipsa haec, quae gravidae scrutatur viscera terrae,
Dives ubi pateat latebris auraria caecis.
Hac etenim reliquis preciosus arte metallum
Eruitur, meritoque id cunctis nomine praestat:
375Seu color inspicitur gratus, quo sidera fulgent;
Seu lentus facilisque tenor, quo cedit in omnis
Partes; seu pondus rerum superabile nulli
Penditur; aut uni quoniam nil deperit auro
Igne, velut solum consumit nulla vetustas,
380Ac neque rubigo, aut aerugo conicit ulla.
Cuncta adeo firmis illic compagibus haerent,
Sulphur ubi ardoris posita pinguedine causam
Perdidit, et fluidi, quo non velut ante, vaporet.
Ac longo interea decoctum tempore, pura
385Mundicie, et clara perfusum luce nitescit.
Atque ita temperiem summam radicitus humor,
Et calor exaequant illi, pariterque colorem
Perspicuumque ferunt. Argento nec minus ipsi
Vivo etiam terrae partes miscentur in omnis
390Prorsus aquae partes nullo discrimine iunctae.
Hinc calor argenti necnon et sulphuris una
Perspicua inter se denset corpuscola parvo
Multa loco, simul unde color pondusque resultat,
Et longo constans illorum tempore nexus.
395His e principiis poteris dignoscere certo
Ordine, quo distent inter se quaeque metalla.
Sulphura si fuerint lutulenta, argentaque viva,
Principio, inficient pariter quodcunque sub ipsis
Gignetur, magis atque magis, quo non calor aequus
400Concoquet, aut iusto quo iam maiorve, minorve
Durarit perstans multos coctura per annos.
Hinc variae rerum formae, quae nomine quodam,
Quod sint saepe simul, Graio dixere metalla.
Singula seu propria speciem sortita seruntur,
405Et diversa aliis adeo distinctaque perstent:
Seu cunctis unum natura semen inhaeret,
Et genere haec uno sese specieque tuentur:
Nec distant alio nisi quod felicius illud
Exiit, hoc misere secum sordentia traxit
410Principia, atque eadem constans non exuit unquam.
Utraque cum menti sedeat sententia summis
Patronis, neque adhuc litem dissolvere iudex
Quiverit incassum conatus, proxima veris
Intuitus neque adhuc, tantum hic natura recessit,
415Abdidit et gravium sese in penetralia rerum.
Hactenus obiectis tantae rationibus arti
Responsum; laeto nunc experientia vultu
Prodeat erroris expers, et nescia falli.
Hanc quoque servitum perhibent venisse Prometheo
420Post famulas, quas ille polo deduxerat artes,
Atque diu illum opera famulantis naviter usum.
Verum ubi consenuit, tantum prudentibus illam
Ipse viris fertur moriens liquisse volentem.
Hos itaque haec certo docuit facilique periclo
425Nonnulla inter se immutari ex arte metalla;
Nec tantum haec, verum fieri quandoque per artem
Vere aurum, argentumve aliis exemtile rebus.
Est lapis effossus Syriae pictoribus, auri
Pigmentum vero quod et ipsi nomine dicunt.
430Frangitur attritus specularis more lapilli
In summa ostentans auri tellure colorem.
Hunc tu purgatum docte prius excoque multo
Igne, per anfractus longos, qui ducitur usque
Quo redeat flammis in se volventibus idem.
435Igne olim hoc Caii solertia principis aurum
Fecerat, obryzon sapiens cui Graecia nomen
Praebuit e rerum inserta virtute receptum:
Seu multo quoniam purgatum redditur igni,
Seu nulla quoniam maculatum sorde renidet.
440Nec pigmentum auri fuit amplius ipse, sed aurum,
Qui lapis ante auri tantum simulaverat auram.
At ne forte nimis videamur prisca referre,
Carmine perpetuo nobis propiora canamus.
Increscunt haerentque cadis simul undique crustae,
445Alba quibus longo senuerunt tempore vina.
Has meus Euganeae gentis Schola tum decus imo
Accipit erasas fundo, costisque vetusti
Vasis, et includit purgato fictilis ollae
In medio, atque luto testam circumlinit omnem,
450Obturatque illi rimas, atque obstruit ora.
Hanc deinde ardenti iubet in fornace diurno
Nocturnoque calore coqui, qua vitrea fervet
Massa datur olim varias liquefacta figuras.
Verum ubi iam satis est ea visa caloribus usta
455Perpetuis, illam demit frangitque repente,
Moris ut est, spectatque simul num protinus albet;
Et teritur veteris iam fex decocta Lyaei.
Intera sed enim, cunctis mirabile visu,
Scintillae, conspersa polo velut aurea signa,
460Innumerae argenti miro in candore videntur.
Sed quid in alterius visis moror, inque relatis?
Atque aliena premens nunc per vestigia tendo?
Vidi ego qui tenues argenti rite tabellas
Spargeret et lateris contriti pulvere, et una
465Huic virides aeris squamas niveasque perusti
Contundi micas salis iniungique iuberet,
Pulvereosque aliis grumos e rebus acervans,
Quas vetat et ratio, necnon ars ipsa referri:
Haec ne sordentis vulgi vilescat in usus,
470Illa ut non ulli quae sunt caelanda revelet.
Mox ita compositis angusta in pyxide lamnis,
Subiicere inclusas arcto sub fornice flammas,
Quales crediderim torrere ad Tartara sontes,
Aut ubi sulphureis diros premit Aetna sub antris.
475At postquam ardenti fuerant haec cuncta camino
Tosta dies noctesque novem, tum demere massa
Ferventem, deque ignis adhuc fervore rubentem
Abluere algentis roranti aspergine lymphae.
Quam simul in partis lima diduxerat acri
480Exiguas, phialae secreta in parte locabat
Artificis mire ingenium. Nam desuper undam
Fundebat, quae mox argento excernere aurum.
Tum viridem sensim in laticem liquere videri
Argenti vis illa prius compacta, sed imum
485Vas auri seiuncta gravis ramenta petebant.
Tantus aquae vigor est, tanta illo in pulvere virtus!
Nec forte apparet alibi concordia rerum
Clarius, ut nectat quae vix iungenda videntur,
Siquis particulas commixti pulveris omnes
490Computet, et varios illarum existimet usus:
Quae tamen hoc unum concordi ex arte tulerunt.
Nec minus, ut rebus proprias discordia vires
Auferat, ut molli tenuari dura liquore
Viderit, atque brevis consumi protinus horae
495Momento, et tenues effundi prorsus in undas.
Lympharum vero species haud traditur una.
Namque aliae quaecunque hominum tellure metalla
Erutaque et durata manu si tangere crebris
Contingat guttis, eadem, mirabile visu!,
500Aut minuunt in frustra, aut in tenuem ocyus undam
Dispergunt, liquidoque docent assuescere fluctu.
Sed tamen unum adeo vis haec non inficit aurum:
Nam perstat simul incolume, et simul omnibus illinc
Sordibus ablutum confestim purius exit.
505Est etiam lymphae illius, si credere dignum est,
Mira quidem, et nobis non immemoranda potestas;
Quae quodcunque semel purum et sine labe metallum
Contigit, argenti tremula sub imagine vivi
Cogit in alterius speciem formamque resolvi.
510Quid quae de veteri guttatim stillat Iaccho?
Deinde fimo incoquitur putri, lentoque calore,
Donec in aetherei splendori versa colorem,
Accipit e summo caelestum corporum nomen:
Hac quoque dura ferunt certo mollescere ductu
515Corpora, quae Phoebi vel quae dignata Dianae
Nomine, mortales rebus praeponere cunctis
Instituere, quibus pretii mensura pateret.
Nec tamen, haec quamvis ita sint, immune putabis
Esse aurum, certo quin ex humore fatiscat.
520Acris aquae hoc etiam dirae violentia rodit,
Et terit, et liquidas tenuatim vertit in undas.
Verum haec exiguam lucem tibi recta sequenti
Praetulerint, veri qua cernere culmina possis;
Quo te discutiens tenebras industria ducit.
525Sunt aliae ex aliis quaerendae fontibus undae,
Iam quibus ex sese, nulla vi, leniter aurum
Humescat, nullo alterius veniente liquoris
Auxilio, exterius propria solvatur in unda.
Hoc agite, hinc vobis summam perquirite laudem
530Divini artifices: haec namque potentia caelo
Celestis descendit aquae, qua cuncta tuentur
Robore se proprio, necnon producere foetus
Ipsa sibi similes, et in aevum extendere possunt
Progeniem, multos fragilem durare per annos.
535Nonne vides quanto secum natura tenore
Consonet? Utque modum generandi comprobet unum
Semper, et unius vi nitens seminis, uni
Serviat una operi, quod et unum nacta quiescat?
Nec Bacchi si tentet opus, cerealia miscet
540Semina, nec, Cereris si frumentaria quaerat,
Pinguia Cecropiae tractat plantaria divae.
Ordea cui cordi, demum serit ordea, nec tu
Nunc aliunde pares auri primordia, in auro
Semina sunt auri, quamvis abstrusa recedant
545Longius, et multo nobis quaerenda labore.
Nec maris immensi reputes, aut nubis aquosae,
Vel liquidi fontis similem, quam quaere lympham
Instituis; neque enim, quod tu observare memento,
Inficit illa, liquat aliquid, cum spargitur, aut id
550Humectat, propius cui venerit: arida namque
Pulveris haec extra in speciem se prodit, at imis
Uvida contusi liquet in penetralibus auri.
His olim veteres intenti gnaviter undis
In portum rexere ratem felicibus auris,
555Ignarosque viae mediis in fluctibus inter
Obstantis scopulos frustra liquere natantis.
Hinc multa expertum, necnon et multa docentem,
Insula divino Balearis munere misit
Alma virum, cuius miro velamine tectus
560Ipse liquor, quo cuncta madent, iam credere multos
Impulit, ut Bacchi candens et limpidus humor
Principia ablueret secretae protinus artis.
At non ille quidem sentit, quae dicere prima
Est facie visus, neque tunc stillantia vina
565Miscebat, cum iam praestanti lentus in urbe
Insubrum ternos residens feliciter annos
Fecit inexhaustum pondus praedivitis auri.
Ac sociis, quos ipse sibi coniunxerat, aequus
Divisit tenuem divini pulveris offam.
570Cuius in immensum quota pars traduceret aurum
Iampridem quaecunque forent infecta metalla.
Hinc quoque cultus Arabs vitreo de fonte liquorem
Desertas inter valles, praeruptaque purum
Saxa super ducit, nemorumque occultat in umbra
575Altorum, densis passim quae vepribus horrent.
Ast alias tamen hic venas ostentat aperte,
Uber ubi emanat semper nec inutilis humor:
Et te dum variis immensa per avia rebus
Detinet intentum, felices praeterit undas,
580Quas manibus quondam puris haurire solebat
Ipse; nec admiscens aliud, longumque diuque
Compositas parva leviter fornace coquebat,
Unde opera arcanae naturae occulta reclusit
Saepius, et grates diis immortalibus egit.
585Sic alii (quos experiendo maxima rerum
Visere iam decuit summo quaesita labore),
Angustum per iter recto de tramite numquam,
Qua prius ingressi declinavere, nec ante
Desinere optarunt, licuit quam tangere laetis
590Tandem exoptatum longo post tempore finem.
Hoc opus, hanc primum tantam mortalibus artem
Interpres rerum ostendit sanctissimus Hermes.
Nec latuit tanto duxit quos munere dignos,
Edoctos sed iam docuit, penitusque remotos
595Rebus ab his, tanquam non dignos, terruit omnis
Ne peterent quae non unquam contingere possent.
Iamque probos tamen accendens, ut quaerere vellent
Quae sciret, veroque ipse deprehenderat usu,
Admonuit paucis contentum pergere doctum
600Artificem, tamquam naturae rite sequentem
Certa solo pressis stabili vestigia signis.
Quinetiam humano docuit de corpore pelli
Hac omnes valida morbos facilique medela,
Servarique diu nitido cum flore iuventa,
605Et senium placidos produci grande per annos.
Nec sanctam violare fidem, nec fallere quenquam
Ille potens sacri patitur medicaminis usus.
Hoc sed qui poterit diis adspirantibus uti,
Et praestare etiam quoties defecerit, ille
610Plurima contemnens, et servantissimus aequi
Hinc erit, et frugi, curasque eludet inanes:
Et dites supra gradiens ditissimus omnis,
Pauperiem simulabit ovans, ac saepe benignus
Proderit, et miseris latitans succurrere egenis;
615Innocuusque aliis sibimet gaudebit adesse,
Et facilem ducet momenta per omnia vitam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: