Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Nunc age, quae vitae ratio, quae cura adhibenda
Perniciem adversus tantam, quid tempore quoque
Conveniat (nostri quae pars est altera coepti)
Expediam, et miranda hominum comperta docebo
5Quippe nova quum re attoniti, multa irrita primum
Tentassent, tamen angustis solertia maior
In rebus, crescensque usu experientia longo
Evicere: datumque homini protendere longe
Auxilia, et certis pestem compescere vinclis,
10Victorem et sese claras attollere in auras.
Credo equidem et quaedam nobis divinitus esse
Inventa, ignaros fatis ducentibus ipsis.
Nam, quanquam fera tempestas, et iniqua fuerunt
Sydera, non tamen omnino praesentia Divum
15Abfuit a nobis, placidi et clementia coeli.
Si morbum insolitum, si dura et tristia bella
Vidimus, et sparsos dominorum caede penates,
Oppidaque, incensasque urbes, subversaque regna,
Et templa, et raptis temerata altaria sacris:
20Flumina deiectas si perrumpentia ripas
Evertere sata, et mediis nemora eruta in undis,
Et pecora, et domini, correptaque rura natarunt:
Obseditque inimica ipsas penuria terras:
Haec eadem tamen, haec aetas (quod fata negarunt
25Antiquis) totum potuit sulcare carinis
Id pelagi, immensum quod circuit Amphitrite.
Nec visum satis extremo ex Atlante repostos
Hesperidum penetrare sinus, Prassumque sub Arcto
Inspectare alia, praeruptaque littora Rhapti,
30Atque Arabo advehere, et Carmano ex aequore merces,
Aurorae sed itum in populos Titanidis usque est
Supra Indum, Gangemque supra, qua terminus olim
Catygare noti orbis erat: superata Cyambe,
Et dites ebeno, et foelices macere sylvae.
35Denique et a nostro diversum gentibus orbem,
Diversum coelo, et clarum maioribus astris
Remigio audaci attigimus ducentibus et Diis.
Vidimus et vatem egregium, cui pulchra canenti
Parthenope, placidusque cavo Sebethus ab antro
40Plauserunt, umbraeque sacri manesque Maronis,
Qui magnos stellarum orbes cantavit, et hortos
Hesperidum, coelique omnes variabilis oras.
Te vero ut taceam, atque alios, quos fama futura
Post mutos cineres, quos et venientia saecla
45Antiquis conferre volent, at Bembe tacendus
Inter dona Deum nobis data non erit unquam
Magnanimus Leo, quo Latium, quo maxima Roma
Attollit caput alta, paterque ex aggere Tybris
Assurgit, Romaeque fremens gratatur ovanti.
50Cuius ab auspiciis iam nunc mala sydera mundo
Cessere, et laeto regnat iam Iuppiter orbe,
Puraque pacatum diffundit lumina coelum.
Unus, qui aerumnas post tot, longosque labores
Dulcia iam profugas revocavit ad ocia Musas,
55Et leges Latio antiquas, rectumque, piumque
Restituit: qui iusta animo iam concipit arma
Pro re Romana, pro religione Deorum.
Unde etiam Euphrates, etiam late ostia Nili,
Et tantum Euxini nomen tremit unda refusi,
60Atque Aegaea suos confugit Doris in Isthmos.
Ergo, alii dum tanta canent, dumque illius acta
Inclyta component, dum forte accingeris et tu
Condere, et aeternis victurum intexere chartis,
Nos, quos fata vocant haud tanta ad munera, lusus
65Inceptos, quantum tenuis fert Musa, sequamur.
Principio, quoniam affecti non sanguinis una
Est ratio, tibi sit morbo spes maior in illo,
Sanguine qui insedit puro: verum, quibus atra
Bile tument, spissoque resultant sanguine venae,
70Maior in iis labor est, pestisque tenacius haeret.
Quare operae pretium est validis atque acribus uti
Omnibus hos contra, miseris nec parcere membris.
Quinetiam meliora sibi promittere cuncta
Ille potest, qui principiis novisse sub ipsis
75Serpentem tacite valuit per viscera labem.
Nanque, ubi pasta diu, vires per pabula longa
Auxerit, et iam se vitium firmaverit intra,
Heu quanto tibi libertas speranda labore est.
Ergo omnem impendes operam te opponere parvis
80Principiis, memorique animo haec precepta reconde.
In primis ego non omni te assuescere coelo
Exhorter: fuge, perpetuo quod flatur ab Austro,
Quod coeno, immundaeque grave est sudore paludis.
Protenti potius campi mihi liber et agri
85Tractus, et apricis placeant in collibus aurae,
Et molles Zephyri, pulsusque Aquilonibus aer.
Hic (iubeo) tibi nulla quies, nulla otia sunto.
Rumpe moras, agita assiduis venatibus apros
Impiger, assiduis agita venatibus ursos.
90Nec tibi sit labor aerii cursu ardua montis
Vincenti, rapidum in valles deflectere cervum,
Et longa lustrare altos indagine saltus.
Vidi ego saepe malum, qui iam sudoribus omne
Finisset, sylvisque luem liquisset in altis.
95Sed nec turpe puta dextram summittere aratro,
Et longum trahere incurvo sub vomere sulcum:
Neve bidente solum, et duras proscindere glebas,
Et valida aeriam quercum exturbare bipenni,
Atque imis altam eruere ab radicibus ornum.
100Quinetiam, exercere domi quo te quoque possis,
Parvam mane pilam versa mihi, vespere versa,
Et saltu, et dura potes exudare palaestra.
Vince malum: nec te fallat, quod desidis oti
Assidue desiderium, lectique sequetur.
105Tu lecto ne crede, gravi ne crede sopori.
His alitur vitium, et placidae sub imagine pacis
Decipit, e dulcique trahit fomenta quiete.
Necnon interea effugito, quae tristia mentem
Sollicitant: procul esse iube curasque, metumque
110Pallentem, ultricesque iras, omnemque Minervae
Addictum studiis animum, sed carmina, sed te
Delectent iuvenumque chori, mixtaeque puellae.
Parce tamen Veneri, mollesque ante omnia vita
Concubitus, nihil est nocuum magis: odit et ipsa
115Pulchra Venus, tenerae contagem odere puellae.
Quod sequitur, victus ratio tibi maxima habenda est:
Nec sit cura tibi, neve observantia maior.
Principio, quoscunque amnes, quoscunque paludes,
Quosque lacus liquidi pascunt, quosque aequora, pisces
120Omne genus procul amoveo. Sunt, quos tamen usus
Liberius, quum res cogit, concedere possit.
Omnibus his est alba caro, non dura, tenaxque,
Quos petrae et fluviorum adversa marisque fatigant.
Tales nant pelago phycides, rutilaeque per undas:
125Auratae, gobiique, et amantes saxea percae.
Talis dulcifluum fluviorum scarus ad ora
Solus saxa inter depastas ruminat herbas.
Sed neque, quae stagnis volucres, quaeque amnibus altis
Degere amant, liquidisque cibum perquirere in undis,
130Laudarim: tibi pinguis anas, tibi crudior anser
Vitetur, potiusque vigil Capitolia servet:
Viteturque gravi coturnix tarda sagina.
Tu teneros lactes, tu pandae abdomina porcae,
Porcae heu terga fuge, et lumbis ne vescere aprinis,
135Venatu quamvis toties confeceris apros.
Quin neque te crudus cucumis, non tubera captent,
Neve famem cinara, bulbisve salacibus exple.
Non placeat mihi lactis amor, non usus aceti,
Non fumosa mero spumantia pocula Baccho,
140Qualia Cyrnaei colles, campique Falerni,
Et Pucinus ager mittunt: aut qualia nostris
Rhetica dat parvo de collibus uva racemo.
Nempe Sabina magis placeant, dilutaque tellus
Quae tulit, et multo domuerunt Naiades amne.
145At, tibi si ex horto victus, mensaeque Deorum
Sunt animo, atque olerum simplex et inempta voluptas,
Non mentae virides, non laeta sisymbria desunt,
Intybaque, et toto florentes frigore sonchi,
Et sia fontanis semper gaudentia rivis,
150Et thymbrae suaves, et odoriferae calaminthae:
Laeta meliphylla, et riguo buglossus ab horto
Carpantur, plenisque ferax erucula palmis,
Atque olus, atque rumex, et salsi gramina crithmi.
Ipsa lupum dumeta ferent: hinc collige primos
155Asparagos, albae asparagos hinc collige vitis,
Quum nondum explicuit ramos, umbracula nondum
Texuit, et virides iussit pendere corymbos.
Singula sed longum est, nec percensere necesse.
Iamque aliud vocor ad munus, iuvat in nova Musas
160Naturae nemora Aoniis deducere ab umbris:
Unde mihi si non e lauro intexere fronti
Serta volent, tantaque caput cinxisse corona,
At saltem ob servata hominum tot millia, dignum
Censuerint querna redimiri tempora fronde.
165Vere novo, si quem morbus tenet, aut et in ipso
Autumno, si firma aetas, si sanguis abundat,
Regalem, mediamve lacerti incidere venam
Proderit, atque extra foedatum haurire cruorem.
Praeterea, quocunque habeat te tempore pestis,
170Corruptum humorem, et contagem educere turpem
Ne pigeat, facilique luem deponere ab alvo:
Ante tamen ducenda para: concreta resolve,
Et crassa attenua, et lentore tenacia frange.
Ergo Coryciumque thymum sit cura, thymumque
175Pamphylium, thymbrae similis qui durior exit,
Prima tibi coxisse, lupique volubile gramen,
Foeniculumque, apiumque, et amari germina capni.
His polyporum hirtos imitata filicula cirros
Additur, et lymphis tangi renuens adiantus:
180His sterile asplenum, his pictam phyllitida iunge:
Quorum ubi decoctum permultis ante diebus
Ebiberis, crudumque humorem incoxeris omnem,
Tum scilla medicare acri, et colocynthide amara,
Helleboroque gravi, necnon quae in littore surgens,
185Qua ludit maris unda, ter evariata colorem,
Ter flores mutata die rem nomine signat,
Herba potens radice, suum cui zinziber adde:
Adde etiam anguineum cucumin, Nabathaeaque thura,
Myrrhamque, bdelamque, hammoniacique liquorem,
190Et lachrymam panaceam, et dulci colchica bulbo.
His actis, si forte tibi frigentia corda,
Et molles animi fuerint, nec acerba placebit
In primis tentare, brevique extinguere pestem,
Sed placidis agere, et per tempora lenibus uti,
195Tum superest tibi cura animum ad fomenta relicta
Vertere, contagisque ad tenuia semina caecae,
Illa quidem consueta modis inserpere miris.
Profuerint igitur, quaeque exiccantia, quaeque
Marcori resinosa solent obsistere putri.
200Tales sunt myrrhae lachrymae, sunt talia thura,
Cedrusque, aspalathusque, immortalisque cupressus,
Et bene cum calamo spirans redolente cyperus.
Ergo nec desint casiae, nec desit amomum,
Macerve, aggalocumve tibi, nec cinnama odora.
205Est etiam in pratis illud, iuxtaque paludes
Scordion, omnigenis quod tantum obstare venenis,
Contagique solet, parvo quaerenda labore
Herba tibi: viret ipsa comis imitata chamaedryn,
Flore rubens, referensque alli cum voce saporem.
210Aurora nascente huius frondemque comantem
Radicesque coque, atque haustu te prolue largo.
Sed neque carminibus neglecta silebere nostris
Hesperidum decus, et Medarum gloria citre
Sylvarum: si forte sacris cantata poetis
215Parte quoque hac medicam non dedignabere Musam.
Sic tibi sit semper viridis coma, semper opaca,
Semper flore novo redolens: sis semper onusta
Per viridem pomis sylvam pendentibus aureis.
Ergo, ubi nitendum est caecis te opponere morbi
220Seminibus, vi mira arbor cithereia praestat.
Quippe illam Citherea, suum dum plorat Adonim
Munere donavit multo, et virtutibus auxit.
Quorundam inventum est, vitrei intra concava vasis,
Cui collum oblongum est venter turgescit in orbem,
225Aut hederae folia, aut Ida mittente maniplos
Dictamni, Illyricamve irim, rhamnive nigrantem
Radicem, aut inulas coquere: in sublime solutus
Effertur vapor, et tenuis vacua omnia complet:
Ast, ubi frigenti occursavit ab aere vitro,
230Cogitur, et rorem liquidus densatur in udum,
Decurritque vagis per aperta canalia rivis.
Destillantis aquae cyathum sub lumina prima
Luciferi potare iubent, stratisque parare
Sudorem: nec certe ab re: vis utilis olli est,
235Relliquias morbi tenues dispergere in auras.
Interea, si membra dolor convulsa malignus
Torqueat, oesypo propera lenire dolorem,
Mastichinoque oleo: lentum quibus anseris unguen,
Emulsumque potes lini de semine mucum,
240Narcissumque, inulamque, liquentiaque addere mella,
Coryciumque crocum et vilem componere amurcam.
At, fauces atque ora malus si eroserit herpes,
Tange nitro, et viridi medicata aerugine lympha:
Semina inure mala, et serpentem interfice pestem.
245Verum ipsos ope non alia consumere achores,
Urentum quam vi, poteris, quibus addere debes
Pingue aliquid, quod secum intus siccantia portet.
Haec eadem, et miseros artus si qua ulcera pascunt,
Tollere, concretosque valebunt solvere callos.
250Si vero aut haec nequicquam tentasse videbis,
Aut vires animique valent ad fortia quaeque,
Nec differre cupis, quin te committere acerbis
Festines, diramque brevi consumere pestem,
Hinc alia inventa expediam, quae tristia quanto
255Sunt magis, hoc tanto citius finire labores,
Aerumnasque mali poterunt: quippe effera labes
Inter prima tenax, et multo fomite vivax
Nedum se haud vinci placidis et mitibus, at nec
Tractari sinit, et mansuescere dura repugnat.
260Sunt igitur styracem in primis qui, cinnabarimque,
Et minium, et stymmi agglomerant, et thura minuta,
Quorum suffitu pertingunt corpus acerbo,
Absumuntque luem miseram, et contagia dira.
At vero et partim durum est medicamen et acre,
265Partim etiam fallax, quo faucibus angit in ipsis
Spiritus, eluctansque animam vix continet aegram.
Quo circa totum ad corpus nemo audeat uti
Iudice me: certis fortasse erit utile membris,
Quae papulae informes, Chironiaque ulcera pascunt.
270Argento melius persolvunt omnia vivo
Pars maior: miranda etenim vis insita in illo est:
Sive quod id natum est subito frigusque caloremque
Excipere, unde in se nostrum cito contrahit ignem,
Quodque est condensum, humores dissolvit, agitque
275Fortius, ut candens ferrum flamma acrius urit:
Sive acres, unde id constat compagine mira,
Particulae nexuque suo vinclisque solutae
Introrsum, ut potuere seorsum in corpora ferri,
Colliquant concreta, et semina pestis inurunt.
280Sive aliam vim fata illi, et natura dedere.
Cuius et inventum medicamen munere Divum
Digressus referam. Quis enim admiranda Deorum
Munera praetereat? Syriae nam forte sub altis
Vallibus, umbrosi nemora inter glauca salicti,
285Callirhoe qua fonte sonans decurrit amoeno,
Fama est cultorem Diis sacri agrestibus horti,
Cultorem nemorum, sectatoremque ferarum,
Ilcea labe gravem tanta, dum molle cyperum,
Et casiam, et sylvam late fragrantis amomi
290Irrigat, haec orasse Deos, et talia fatum.
"Dii, quos ipse diu colui, tuque optima tristes
Callirhoe, quae sancta soles depellere morbos,
Cui nuper ramosa ferens ego cornua cervi
Aeria victor fixi capita horrida quercu:
295Dii mihi crudelem misero si tollere pestem
Hanc dabitis, quae me afflictat noctesque diesque,
Ipse ego purpureas, ipse albas veris et horti
Primitias, vobis violas, ego lilia vobis
Alba legam, primasque rosas, primosque hiacynthos,
300Vestraque odoratis onerabo altaria sertis."
Gramen erat iuxta viridans; sic fatus, ut aestu
Fessus erat, viridi desedit graminis herba.
Hic Dea, vicino quae sese fonte lavabat,
Callirhoe liquido ex antro per lubrica musco
305Saxa fluens, iuveni dulci blandita susurro,
Lethaeum immisit somnum, sparsitque sopore
Graminea in ripa, et salicum nemus inter opacum:
Atque illi visa est sacro se flumine tollens
In somnis coram esse, pia et sic voce locuta.
310"Ilceu in extremo Diis tandem audite labore,
Cura mei, tibi nulla salus, quaecunque videt Sol,
Speranda est terram magnam super. Hoc tibi poenae
Dat Trivia, et precibus Triviae exoratus Apollo,
Ob sacrum iaculo percussum ad flumina cervum,
315Et nostris affixa tibi capita horrida truncis.
Nam, postquam illa feram exanimem per gramina vidit
Abscisso capite, et sacro sparsa arva cruore,
Omnibus ingemuit sylvis, dirumque precata est
Authori. Oranti Latous tanta sorori
320Affuit, et pestem misero immisere nefandam
Durus uterque tibi: quin et, quacunque videt Sol,
Interdixit opem: quare tellure sub ima,
Si qua salus superest, caeca sub nocte petenda est.
Est specus arboribus tectum, atque horrore verendum
325Vicina sub rupe, Iovis qua plurima sylva
Accubat, et raucum reddit coma cedria murmur.
Huc, ubi se primis aurora emittet ab undis,
Ire para, et nigrantem ipsis in faucibus agnam
Mactato supplex, atque, "Ops tibi maxima," dic, "hanc,"
330Dic, "ferio." Nigram tum Noctem, umbrasque silentes,
Umbrarumque Deos, ignotaque numina Nymphas
Et Thia venerare, atrae et nidore Cupressi.
Hic tibi narranti causam, auxiliumque vocanti
Haud aberit Dea, quae caecae in penetralia terrae
335Deducat te sancta, et opem tibi sedula praestet.
Surge age, nec vani speciem tibi concipe somni.
Illa ego sum, quae culta vago per pinguia fonte
Dilabor, Dea vicinis tibi cognita ab undis."
Sic ait, et se coeruleo cita condidit amne.
340Ille autem, ut placidus cessit sopor, omina laetus
Accipit, et Nympham precibus veneratur amicam.
"O sequor, O quocunque vocas pulcherrima fontis
Vicini Dea Callirhoe." Tum postera primum
Exurgens aurora, suos ubi protulit ortus,
345Monstratum Iovis in sylva sub rupibus altis
Antrum ingens petit, et nigrantem tergora primo
Vestibulo sistit pecudem, magnaeque trementem
Mactat Opi: "tibique," inquit, "ego hanc Ops maxima macto."
Tum Noctem, Noctisque Deas, ignota precatur
350Numina. Iamque simul Thian, atramque Cupressum
Urebat, quum vox terrae revoluta cavernis
Longe audita sacras Nympharum perculit aures:
Nympharum, quibus aera solo sunt condita curae.
Extemplo commotae omnes, ac coepta reponunt,
355Sulphureos forte ut latices, et flumina vivi
Argenti, mox, unde nitens concresceret aurum,
Tractabant, gelidoque prementes fonte coquebant.
Centum ignis spissi radios, centum aetheris usti,
Bis centum concretorum terraeque marisque
360Miscuerant, nostros fugientia semina visus.
At Lipare, Lipare, argenti cui semina et auri
Cura data, et sacrum flammis adolere bitumen,
Continuo obscurae latebrosa per avia terrae
Ilcea adit, firmansque animum sic incipit ipsa.
365"Ilceu (namque tuum nec nomen, nec mihi labes
Ignota est, nec, quid venias) iam corde timorem
Exue, nequicquam non te huc carissima mittit
Calirhoe: tibi parta salus tellure sub ima est.
Tolle animos, et me per opaca silentia terrae
370Insequere: ipsa adero, et praesenti numine ducam."
Sic ait, et se antro gradiens praemittit opaco.
Ille subit, magnos terrae miratus hiatus,
Squallentesque situ aeterno, et sine lumine vastas
Speluncas, terramque meantia flumina subter.
375Tum Lipare: "Hoc quodcunque patet, quam maxima terra est:
Hunc totum sine luce globum, loca subdita nocti,
Dii habitant: imas retinet Proserpina sedes,
Flumina supremas, quae sacris concita ab antris
In mare per latas abeunt resonantia terras.
380In medio dites Nymphae, genera unde metalli,
Aerisque, argentique, aurique nitentis origo:
Quarum ego nunc ad te miserans ipsa una sororum
Advenio, illa ego, quae venas per montis hiantes,
Callirhoe haud ignota tuae, fumantia mitto
385Sulphura." Sic ibant terra et caligine tecti.
Iamque exaudiri crepitantes sulphure flammae,
Conclusique ignes, stridentiaque aera caminis.
"Haec regio est late, variis ubi foeta metallis,"
Virgo ait, "est tellus: quorum vos tanta cupido
390Exercet, superas coeli qui cernitis auras.
Haec loca mille Deae caecis habitamus in antris,
Nocte Deae et Tellure satae, quis munera mille,
Mille artes. Studium est aliis deducere rivos,
Scintillas aliis rimari, et sparsa per omnem
395Semina tellurem flammarum, ignisque corusci.
Materiam miscent aliae, massamque coercent
Obicibus, multa et gelidarum inspergine aquarum.
Non procul eruptis fumantia tecta caminis
Aetnaei Cyclopes habent, versantque coquuntque
400Vulcano stridente, atque aera sonantia cudunt.
Laeva haec abstrusum per iter via ducit ad illos.
Dextera sed sacri fluvii te sistet ad undam,
Argento fluitantem undam, vivoque metallo,
Unde salus speranda." Et iam aurea tecta subibant,
405Rorantesque domos spodiis, fuligineque atra
Speluncas varie obductas, et sulphure glauco.
Iamque lacus late undantes, liquidoque fluentes
Argento iuxta astabant, ripasque tenebant.
"Hic tibi tantorum requies inventa laborum,"
410Subsequitur Lipare, "postquam ter flumine vivo
Perfusus, sacra vitium omne reliqueris unda."
Sic fatur, simul argenti ter fonte salubri
Perfundit, ter virgineis dat flumina palmis
Membra super, iuvenem toto ter corpore lustrat
415Mirantem exuvias turpes, et labe maligna
Exutos artus, pestemque sub amne relictam.
"Ergo age, quum primum coeli te purior aer
Accipiet, nitidamque diem, Solemque videbis,
Sacra para, et castam supplex venerare Dianam,
420Indigenasque Deos, et numina fontis amici."
Sic virgo, et iuvenem tanto pro munere grates
Solventem e nocte aetherias educit in oras,
Dimittitque alacrem, atque optata in lumina reddit.
Accepit nova fama fidem, populosque per omnes
425Prodiit haud fallax medicamen: coeptaque primum
Misceri argento fluitanti axungia porcae.
Mox etiam Oriciae simul adiuncta est terebinthi,
Et laricis resina aeriae. Sunt, qui ungen equinum
Ursinumve adhibent, bdelae, cedrique liquorem.
430Nonnulli et myrrhae guttas, et mascula thura
Adiiciunt, miniumque rubens, et sulphura viva.
Haud vero mihi displiceat, componere si quem
Trita melampodia, atque arentem iuverit irim,
Galbanaque, et lasser grave olens, oleumque salubre
435Lentisci, atque oleum haud experti sulphuris ignem.
His igitur totum oblinere, atque obducere corpus
Ne obscoenum, ne turpe puta: per talia morbus
Tollitur, et nihil esse potest obscoenius ipso.
Parce tamen capiti, et praecordia mollia vita.
440Tum super et vittas astringe, et stuppea necte
Vellera: dein stratis tegmento imponere multo,
Dum sudes, foedaeque fluant per corpora guttae.
Haec tibi bis quinis satis est iterasse diebus.
Durum erit: at quicquid tulerit res ipsa, ferendum est.
445Aude animis. Tibi certa salus stans limine in ipso
Signa dabit: liquefacta mali excrementa videbis
Assidue sputo immundo fluitare per ora,
Et largum ante pedes tabi mirabere flumen.
Ora tamen foeda erodent ulcuscula: sed tu
450Lacte fove, et cocto cytini, viridisque ligustri.
Tempore non alio generosi pocula Bacchi
Annuerim sumenda tibi, purumque Falernum,
Et Chia, et pateris spumantia Rhetica largis.
Sed iam age vicinae victor gratare saluti:
455Ultima adest tibi cura, eadem et placidissima, corpus
Abluere, et lustrare artus, ac membra piare
Stoechade, amaracinisque comis, et rore marino,
Verbenaque sacra, et bene olentibus heracleis.

1 sive de morbo Gallico, ad Petrum Bembum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: