1. de laudibus Veronae
Urbibus Italiae praestat Verona superbis:Aedibus, ingeniis, flumine, monte, lacu.
2. ad Paulum Marsium epigramma
Quid facias Latium cum pace reviseris ingens,Belligeros inter si canis illa duces?
Quid visa tellure paras si talia ponto?
Si facis in bello haec, ocia quid facient?
3.
Candide, candidulum quoque nunc tibi candida servatCanicies carmen: candide docte, vale.
4.
Quaerit de Venetis Sixtus: si comparet UrbiAnte parum fuerat, nunc sua Roma nihil.
5. in Rodulphum Agricolam
Invida clauserunt hoc marmore fata RodulphumAgricolam, frixi spemque decusque soli.
Scilicet hoc uno meruit Germania quicquid
Laudis habet Latium, Graecia quicquid habet.
6. ad Ludovicum Sfortiam
Cum modo constratos armato milite camposCerneret, expavit pax, Ludovice, tua.
Et mihi: "Surge", inquit, "circunsonat undique ferrum:
Me meus eiecta conditor arma parat.
5Te rogo, per Veneti sanctissima iura Senatus,
Occurre ingenti, si potes, exicio".
Tunc ego: "Pone metum, Dea, te Ludovicus adorat,
Numine plus gaudet quam Iovis ille tuo.
Nec tu bella time: simulacra et ludicra sunt haec:
10Misceri hoc tantum convenit arma loco.
I nunc, et coelo terras cole, diva, relicto;
Sin minus, hic pro te sufficit: alta pete,
Sfortiadasque tuos terra defende marique,
Et belli et pacis artibus egregios".
7.
Turris clara vocor, parmensibus edita campis,Qua mons perpetuus dividit Italiam;
Perfluit armicrepae torrens cognominis urbi
Magno saxorum syrmate terribilis.
5Quod sum tuta loco, quod sum speciosa videri,
Acceptum Rubris ferre memento meis.
8.
Vilis gleba fui, modo sum ditissima tellus.Cur? Quia Sfortiadum me pia dextra colit.
Mutata est facies, mutavi nomina: vilis
Dicebar, dicor nunc ego Sfortiaca.
5Ludovicos agros colit hos, neque paenitet: esse
Auctorem pacis convenit agricolam.
9.
Aut foelix nemo est, aut is est, Pontice, tantumQui studiis inhiat tempus in omne bonis:
Foelix a tenero claras cuicumque per artes
Contigit ingenium percoluisse suum.
5Nec doctrina sat est, nisi sint probitasque fidesque
Vitaque non ullis contaminata malis.
Musa malos odit, musae improbitate fugantur,
Musas et vitium non capit una domus.
Si mihi in alterutrum ius esse vel optio posset,
10Quamlibet indoctus quam malus esse velim.
Simplicitas per se prodest: sine moribus artes
Exitium multis perniciesque fuit.
Iudice me primum est bene vivere, scire secundum:
Asseritur coelo, si quis utrumque potest.