Quo te care pedes? An que uia duxit ad aulas
Cesareas? Veros perhibet si fama relatus
Venisti patrie forsan succurrere terre
Post uarios casus, et tot discrimina rerum?
5Hic motus nobis utinam bene cedat: et ipse
Secludor patria. Quare Fors omnia uersat.
Diceris hortator senes et pondera rerum
Consiliis stabilire suis, et sistere regi.
Gaudeat his Pataue quisquis confinia terre
10Incolit erectum summa ad prelustria ciuem.
Hic patronus erit uere certissimus, hic est
Unus, qui nobis cunctando restituet rem.
Ergo uale, bonefauste, Deus te dirigat, atque
Regem illum, sibi quem totus desiderat orbis.
15Unum, oro, dilecte mi, si castra sequereis,
Progressus, actusque notes, et forcia facta,
Que mandare meo possim distincta libello.
Nunc specto, tendoque chelim, plectrumque liramque,
Si donante Deo uirtus exegerit, huius
20Regis perpetuum nomen laturus in euum.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.