Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ad tua confugio supplex altaria Virgo
Et fero nocturnas in tua templa preces.
Tu nostros etenim potis es depellere morbos,
Aegraque de tepido membra levare thoro.
5Te Deus et terrae fecit, coelique potentem,
Et tibi Cocytus cum Phlegethonte subest.
Signa tenes regni: fulvum caput induit aurum,
Virginem decorat regia virga manum.
Albicat intactum niveo velamine corpus,
10Et tenuem pingunt aurea mala togam.
Aurea non sterilem demonstrant mala puellam,
Indicium candor virginitatis habet.
Haec duo significant, quamvis natura repugnet.
Quod paris illesa virginitate deum.
15Lucida bisseno tibi frons innectitur astro,
Atque sedes alto glorificata throno.
Sole micant humeri fugientibus undique flammis,
Et niveos vestit candida luna pedes.
Maxima spiritum legio tibi servit, et ultro
20Coelestes volitant ad tua iussa chori.
Tu nostros igitur potis es depellere morbos,
Aegraque de tepido membra levare thoro.
Cerne meos ergo gemitus, miserere dolorum:
Non licet afflictas dissimulare preces.
25Luce gemens iaceo resonant suspiria nocte,
Totaque continuus tempora langor habet.
Arrida convellit fervens praecordia febris,
Et Phlegethonteo me coquit igne focus.
Rhenibus Aethna subest, boreas incendia flatu
30Suscitat, immensus devorat ossa calor.
Aret et exusto tabescit lingua palato,
Ad superos clamo supplex et numina planctu
Sollicito divos in mea vota voco.
Sed te praecipue divorum maxima virgo
35Mitis in humanum quae genus esse soles.
In nos magna tui sunt experimenta favoris,
Et pietas omni iam tua nota loco est.
Erue me tantis igitur regna periclis,
Et lacerae sparsas collige navis opes.
40Mox ut liber ero lauretia templa revisam,
Et tibi de nostro carmine munus erit.
Carmine persolvam grates, et carmine laudes,
Carmine divinum testificabor opus.
Hae mihi divitiae quamvis mihi paupere vena
45Castalio tenuis rivus ab amne fluat.
Ter tibi lucentes sacrum ponetur ad aras
Iunctaque cum dulci mistyca liba mero.
Et tua progenies duplici sub imagine sacrum
Fiet, et haec nostrae causa salutis erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: