ad Benedictum Varchium
Praeceptis monitisque tuis, carissime Varchi,Nam mihi defuncti patris es ipse loco;
Iuri operam impendo assiduam, qua culta per arva
Exiguo Renus flumine volvit aquas,
5Coetera sat foelix, unum illud moereo quod te
A nobis morbus cogit adesse diu,
Quem si depuleris, ceu spero, te rogo uti nos
Accersas, si non ipse venire velis.
Nam sine te totus non sum, Varchi optime, cum tu
10Dimidium nostri sis, fueris, et eris.
Benedicti Varchii ad Laurentium Lentium responsum
Qui me tam longo tentavit tempore morbusTranare, et Stigias pene coegit aquas,
Multa quidem, ut nosti, nec parva incommoda nobis
Attulit, atque unum me, bone Laure, magis
5Omnibus excruciat reliquis graviusque videtur,
Quottidieque magis durius, atque magis,
Quod tecum simul esse vetor, quod vivere tecum
Non datur, in quo uno sunt mihi cuncta bona.
Nil ego sum sine te, nil prorsus non modo, Lenti,
10Dimidia videor parte carere mei.