Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Pone tuos gemitus, lachrimas, depone dolorem;
Non est fas divas flere dolendo genas;
Mors rapuit charae corpus genitricis et illud
Impia quod potuit accumulavit humo.
5Protinus infoelix, quicquid sub tegmine coeli
Clauditur, instabilis quod velut umbra fugit.
Quid te plus foelix? Quid te magis esse beatum,
Quid statu poterat grandius esse tuo?
Candida iam totum resonat tua fama per orbem
10Vel super aethereis invidiosa choris
Nec sexu miranda minus doctrina diserti
Oris et ingenii gratia rara tui
Quam quod tu cunctos superes celeberrima doctos
Primaque sis claros inter habenda viros.
15Tu seu plectra movens vel sis sermone soluto,
Diceris Aonidum Tespiadumque soror.
Martia si quondam floruit, si Laelia Romae,
Gloria foeminei magnaque fama chori,
Utraque vel sola dicendi claruit arte;
20Tu velut es vera diva Sibilla Sophos,
Tu sapiens rerum voluisti noscere causas,
Tu sapiens summi scire secreta poli.
Adde quod ad nostri nullas it temporis aures
Quod mulier studiis sit comes ulla tuis;
25Nulla tibi est similis, nulla est nisi sola Fidelis
Cassandra, insolitas quae valet ire vias.
Te ergo colunt merito sapientum turba virorum,
Qua fide candidior saepe probata micas
Quin facunda loquens tecumque plurima lingua
30Conspectu obmutuit colloquioque tuo.
Insuper accedit stellis fulgentior illa
Laurea quae in casto pectore fixa manet.
Tu nulli coniuncta viro nullique marito
Spernis coniugii concubitusque faces
35Si qua fuit priscis studio celebranda Minervae,
Non fuit in studiis clara Diana tuis;
Virgineum haec florem virides perduxit ad annos
Divini certum numinis inditium.
O foelix nimium vereque beata virago
40Fatorum seriem ni subeunda foret,
Sed quoniam nihil est quod si mortale beatum,
Si qua venit virtus, invidiosa venit.
Invisit fortuna tibi cum cerneret unam
Te facile imperium spernere posse suum.
45Nam nec divitias tibi nec quos spernis honores
Caetera nec curae quaerere sortis erat.
Tentavit iustis lachrimis turbare quietem
Mentis et ingenium sollicitare tuum;
Truncavit dulcis fatalia fila Parentis,
50Sanguinis ut iure pena dolenda foret.
Quam male consuluit sibi sors crudelis, ut illud
Tentaret stimulis pectus adire novis,
Si tanto est tellus dono caritura duarum
Gaudebit coelum munere posse frui.
55Quamque magis terris fuerit lachrimabile damnum,
Tam caeli applaudens gloria maior erit.
At tu parce oculos lachrimis turpare pudicos,
Invida materni ne videare boni.
Quamvis extinctam vivit, premiturque dolore
60Quod doleas vitae conditione suae.
Liber ad aethereos animus volitavit honores,
Vere ubi sat dici vita beata potest,
Aethereis comitata choris, stipata catervis
Fungitur intuitu colloquioque Dei.
65Teque cupit sociam, sed te natura reservat
Orbis ad exemplar, mortaliumque decus.
Ergo tuas solitas divina mente favillas
Concipe, maerorem discute corde tuum.
Non fuit hic illa genitrix tua sorte creata,
70Ut sibi perpetuo tempore vita foret;
Sed moritura venit, lex est haec omnibus una
Illa quidem melior quae cita missa venit:
Quam breve mundani spatium est miserabile cursus
Quam variis haec est vita repleta malis!
75Vivimus et tacitos lachrimis consumimus annos
Et de tot laeta hic non datur una dies.
Quid prodest fulvo latebras implere metallo?
Quid prodest magnae si cumulentur opes?
Post mortem nihil nisi candida fama superstes
80Et nisi virtutis gloria nulla manet.
Tanta tuae probitas fuit et pia vita parentis,
Ingenui mores perspicuumque decus,
Ut merito fuerit venetam cantata per urbem
Et merito vitae functa decore suae;
85Utque uno breviter perstringam singula verbo,
Diceris exemplum filia clara suum;
Felicem talis matrem cui filia nata est;
Solatium vitae solatiumque necis.
Credendum, moriens qualem dum cerneret omni
90Excusso petiit laeta dolore polum;
Cumque sibi alta tuae virtutis fama subiret
Qua simul aeternos teque tuosque facis,
Nulla fuit saevae tristis sibi mortis imago,
Sed facili crinem falce iucunda tulit,
95Illa, soporifero claudens sua lumina somno,
Ibat ab angelicis assotiata choris
Se cernens terris pariter coeloque beatam:
Filia dat nomen, dat proba vita polum.
Quid fundis lachrimas? Potius gaudere licebit
100Et solito studio liberiore frui.
Laeta resume lyram nervosque intende sonoros
Torpere ingenium ne patiare tuum.
Si venit in longis animus sapientior annis
Multa licet dederis commoda multa dabis.
105Per te posteritas nostrumque ornabitur aevum,
Quod priscos per te iam superavit avos
Et tantum lapsis praesunt haec lustra diebus
Quam minor est virtus in muliere viris.
Non pudeat tibi vel magnum cessisse poetam
110At alios vates, quos vaga fama refert,
Tullius in prima legitur qui fronte loquendi
Sponte tibi laudis premia prima daret,
Sed quod foemineo magis est mirabile sexu
Accumulat laudes philosophia tuae.
115Haec olim ingenio fuerint si clara virili
Quae tibi par fuerit foemina nulla fuit,
Sunt qui perpendant (et fas est credere) divi
Corde aliquid clausum numinis esse tuo.
Hinc mihi quod video dicam, nam spirat Apollo,
120Fumabunt cineri mascula thura tuo
Utque tibi statuae, dum vivis, marmoris extant
Aurea post mortem forma micantis erat.

1 Silvius Constantius Tolentinus ad Phoebi | Minervaeque cultricem laudatissimam | Cassandram Fidelem Venetam de morte matris. | Consolatio

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: