This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 Te.
3 Me! Quo iure?
4 Quod hora
En properat...
5 Quid ais?
6 ...Parcaque fila secat.
7 Hei mihi!
8 Quid luges?
9 Parum vixisse.
10 Videtur
Omnibus at nimium.
11 Cur, rogo?
12 Quod malus es.
13 5Dic quid, quaeso, mali commisi?
14 Causa fuisti,
Quod praedae Gallis Itala terra fiat.
Non hoc parum.
15 Invitus feci, non sponte; necesse
Sed fecisse fuit.
16 Iam satis est: morere.
17 Hoc numquid solum cogit me tartara adire?
18 10Non; fas esse tibi quod scelus omne putas.
19 Quod scelus? Heu miserum!
20 Solitus quod vendere cuncta
Per fas atque nefas.
21 Poenitet.
22 Hoc nihil est.
23 Saeva nimis, cur hoc nihil est?
24 In funere quando
Haud prodest aliquem poenituisse mali.
25 15Iulia, me miserum, cur non defendis, amavi
Si te corde magis?
26 Digna lenone, satis.
Nunc morere; et te non defendet Iulia, nec quae
Enixa est utero terque quaterque tibi.
27 Da saltem ante obitum...
28 Garris.
29 Concede roganti
20Hoc unum.
30 Insanis.
31 Hoc.
32 Citius morere.
33 Hoc.
34 Cedo.
35 Ut peream illius susceptus in ulnis,
Quae modo ab Hispania vecta puella mihi est.
36 Haec est illa senem quae te sine fine coegit
Insanire; furor non amor! Hem, morere!
37 25Ergo mihi moriendum est?
38 Est.
39 Qua morte?
40 Peribis
Febre gravi qua nunc languida membra iacent.
41 Febre cadam?
42 Sic est.
43 Fugias!
44 Cur?
45 Stulta, putasne
Ut qui non perii fulmine febre cadam?
1 Pontifex
2 Mors
3 Pontifex
4 Mors
5 Pontifex
6 Mors
7 Pontifex
8 Mors
9 Pontifex
10 Mors
11 Pontifex
12 Mors
13 Pontifex
14 Mors
15 Pontifex
16 Mors
17 Pontifex
18 Mors
19 Pontifex
20 Mors
21 Pontifex
22 Mors
23 Pontifex
24 Mors
25 Pontifex
26 Mors
27 Pontifex
28 Mors
29 Pontifex
30 Mors
31 Pontifex
32 Mors
33 Pontifex
34 Mors
35 Pontifex
36 Mors
37 Pontifex
38 Mors
39 Pontifex
40 Mors
41 Pontifex
42 Mors
43 Pontifex
44 Mors
45 Pontifex
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.