Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Cogere necquiquam fessum, pater optime, temptas
Atque eadem poscis quae quondam, dum mihi pulcher
Mincius et virides suadebant carmina ripae.
Mecum etenim longas memini te lucere noctes,
5Mirari puerum et versus: te iudice, Thespis
Aut Hescilus eram. Tempus curaeque tulerunt
Omnia, sermone hoc, quo me garrire fatebor.
Edificare luto furnos, adiungere mures,
Reges moliri parvos, indicare pugnas,
10Est aetas in qua non decedet. Haec iuvenum seu
Videris exercere senem, pervertere legem
Naturae clames: ita versus scribere non est
Cuiusque aetatis. Pueri multa egimus et mox,
Conversis studiis, puduit; sic et quae agimus nunc,
15Mutabit veniens specie cum corporis aetas.
Sunt rerum fines, sunt formae denique morum
Cuilibet aetati descriptae, quas nequeas vi
Detorquere mala. At autumno natus aquoso,
Luce quidem aequales ubi somni sol librat horas,
20Implesti undenos septembres bis modo. Quae te
Perducit ratio, studia ut leviora reprendas?
Sudicio poterai ut, reliquis contentus, ita in hoc
Esse tuo: verum perterrent multae adeo me
Ne scribam causae. Primum fateare nocesse est:
25Scribimus indocti doctique libentius illa,
Unde parem studio laudem sperare queamus,
Quam quod nos tantum tacitos iuvat, ut, puta, quae nunc
Condo et compono; quae si deducete coner,
Vix paucos habeant lectores. Forte Guarino,
30Te comite, hec placeant; legat, et fortasse libenter,
Poggius et prudens cum Luscho Cincius. At cur
Fluxerit a numeris precium atque honor, accipe. Prima est
Scriptorum culpa. A quocumque ad carmina lippo
Curritur; hos inter magna est concordia, seque
35Mirantur pariter, siquid scripsere, beati
Inque vicem laudant. Horum inter cornua ne te
Immittas: quamvis scripturae ostenderis omnem
Errorem et toto vertenda sit anchora libro,
Contendunt, tandem vincano clamore nocesse est.
40Nimirum haec doctis inimica est factio. Damnat
Et ridet demens quas non intelligit artis.
O veteratores ignavi, quos mihi risus
Interdum et bilem vestri movere furores!
His ego non signor numerari talibus. Ergo
45Quaerendus stilus est scribendi, quem velut ignem
Hi metuant tetigisse et qui defendat inermem
Ut gladius. Nam si certarim carmine, vincor
Praesertim numero: decies centina iubemur
His conferre; nil est, vix centum ostendere possum.
50Multa legens paucis concludo versibus. Olim
Cum datur hora, negant nostris sermonibus esse
Dicendi virs, et hiantia verba busillis
Componunt. Numeris terremur grandibus. Hi sunt
Docti sudicio vulgi, quis pallida tristi
55Ora situ, caput impexum tunicaeque recinctae.
Quid non proclames, statuas si pingere fabrum
Videris aut alium pictore? Ita crede: poesis
Artificem proprium et numeris desiderat aptum,
Artes quaeque suum. Nec, si natura negabit,
60Viribus aut ullo poteris sperare labore
Vatibus in scribi. Video cum talia doctos
Delirare, pudet; nam docti saepe, pudendum,
Insaniunt versu. Moneo, natura negat si,
Abstineant metuantque velut contingere sacrum.
65Num quia rubricas legumque enigmata nostri,
Idcirco helleboro pergis depellere febres?
Aut pellusiacas cum lucro vendere merces,
Doctus ob hoc acies instructas lucere boello?
Scriptorum vicio vetus haec infamia venit
70Carminibus. Pars magna negat consistere posse
Carmina, quae prodat nostra aetas, et tamen iidem
Historias condunt, compilant undique libros,
Cumque oratorem praestent, concedere vatem
Nolunt. At ego cui dem nominis huius honorem,
75Ignorare simul dico me, nec tamen esse
Non posse affermo; quod si fortasse novos his
Attuleris versus, periturae parcere chartae
Suadent et clauso temnunt nova carmina libro.
Cur me autem damnas non lecto carmine, sodes?
80Perlege: si quicquam dure illepidum ve notarsi,
Transverso calamo crassum, ut lubet, imprime signum.
At si forte legens exacti carminis artem
Miretur laudetque, domi extra limina quaerat
Exhaustum magis atque aliquid quod dicere nescit,
85Non tamen idcirco meritos fert scriptor honoris.
Durus in alterius laudes quicumque merentis,
Nec, ubi plus peccent docti, res ulla. Quod ipse
Non possum praestare, piget laudare, velut si
Detrahat id nostro, tibi quod lagimur, honori.
90Non ita, si pecces, erimus in scripta remissi
Censores: laudes in apertum dicere nescit
Infoelix livor. Sunt et qui carmina laudant,
Quatenus illecebrae rerum et turpissima quaeque
Delectant pravi dociles. Gestire videbis
95Lectores, gaudent audito carmine molles
Auriculae. Nam quae, nisi clam, ferisse pigeret,
Nil horum recitare pudet, licet improbus ora
Saepe rubor su beat. Discunt repetuntque libellos
Et corruptelas. Atqui decet esse pudicum
100Scriptorem, versus nil est opus. Unde petitum
Deliciae pueri? Veteres sectemur oportet!
An tu reris eos nihil insanisse, poetae
Cum fuerint docti? Neque enim illis detrahere ausim.
Ponit amatorem tenerum, concedimus; eia,
105Describat lacrimas et gaudia votatque mille
Mille preces; duris foribus convicia iactet,
Laudet formosos crinis faciemque puellae.
Caetera lascivum scurram cantare iubebo,
Saltet ubi in medio grex fornicis, Appula voces
110Alternas iteret, nec primos edere cactus
Ipsa sequi melior praesumat. Dispudet ista
Immiscere meis scripturis. Mentio siqua
Iniscta est horum, quia res oscena pudorem
Invitis etiam deducit frontibus, arci
115Detestata odio. Tali Lucillius olim
Carmine narratur populum carpsisse viritim,
Siquis erat pravi possessor nominis, ut nunc
Franchinus Rabia, nostro qui munere vivet;
Siquid res nostrae possunt sperare favoris,
120Compluresque alii, quos nunc fortuna superbos
Et tutos facit a nostris sermonibus esse.
Possem praeterea multas giungere causas,
Quae nosti, quae non. Melius quod scribere possem
Hoc esse. At si etiam pergas urgere, paciscor
125Carmina: tu dederis scripturo tempora vati
Ociaque et latebras ruris, meque urbe revelles.

1 Gregorii Corrarii Veneti satyra prima | ad Victorinum Feltrensem. causas ponit | quare huiusmodi versus scribat, | omissis aliis generibus poetandi

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: