Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Infelix Corydon sortem deplorat amaram;
Si nescis, maestum non nisi maesta decent.


1 Esse quid hoc dicam querulo quod semper in ore
Flebile carmen habes nec rebus laeta profanis
Inseris, o Corydon? Dulces modo cantat amores
Tityrus, amissum pulsus modo deflet agellum.
5Diversum delectat opus; fastidit eisdem
Semper onusta cibis et eodem mensa sapore.
Pulchrior est varias tellus quae parturit herbas,
Ipsaque non uno confecta ex flore corona.
2 Sulcandum est aequor ceu conscia tempora suadent;
10Si fera perstat hiems, non est de litore tuto
Dissolvenda ratis, Zephyro sed danda secundo.
Ut strictum evasit furibundi militis ensem
Praecipiti saltu vicinam iactus in undam,
Tityrus uda gemit siccantem vellera caprum.
15Postmodo frondosa lentum meditatur in umbra
Carmen, et erecta est bis senis ara diebus
Quae iuveni ablatum reddenti fumat agellum.
Nos quoque securi iuveniles lusimus ignes,
Nec quisquam tam laetus erat per compita festa;
20Sublimem aereis feriebam saltibus auram.
Primas vere rosas, Cerealem aestate corollam
Cumque autumnali brumalia munera fructu
Noster habebat amor, furtivaque gaudia sumpsi.
Tunc bene, tunc capto fervens in pectore sanguis,
25Mollities tunc apta fuit; nunc vita severo
Tempore mutata est, et maior cura subivit.
Intempestiva decerptum ex arbore sorbum
Tempora maturant et acerbos longa racemos.
Non tamen exhaustus vigor est nec languida segnis
30Corpora torpor habet; quamvis iam tempus utrumque
Canescat, nondum digitis numerata recurrunt
Septima lustra meis; sed dulcia gaudia pellit
Sollicitudo gravis vultusque obnubilat albos.
Nulla adeo spinosa riget quae tempore longo
35Anxietas non mitis eat; sed nostra dolores
Auget inexhaustos, nec durum avertere fatum
Tam tristis fortuna potest. Praesentia semper
Transactis peiora manent, nec certa futuri
Signa boni video; tanta est caligo malorum.
40Nulla quidem est arbor docta quae falce notata
Non servet nostros inciso cortice versus;
Lassus et umbrosa recubans sub fronde viator
Carmine perlecto vires instaurat ademptas,
Et bona discedens auctori fata precatur.
45Sed sine fruge labor, sed barbarus arida verba
Heu male singultans multo ditabitur aere
Et niveis incedet equis ostroque superbus
Contemnet morsu quem rustica cingit adunco
Fibula, et attrito vincta est cui sura cothurno.
50Dulcis et Amphion et magnus habebitur Orpheus.
3 Barbarus ingenuas vis muneret inscius artes?
Vis humilem indigno vestitum murice asellum?
Ausonios repetas fines qua Martia septem
Addita Roma iugis reliquas supereminet urbes
55Alta velut lentum pinus Cybeleia vimen.
Illic praesentes divos et prospera forsan
Sidera cognosces, ut Tityrus ipse solebat.
4 Nescis, heu nescis quam sit mutata, Quirine,
Illorum natura deum; modulabile carmen
60Degustant, fateor, sed nummi solus habendi
Fervet amor; radio solari est gratius aurum.
5 Huc modo, quid facias, Corydon, modo distrahor illuc,
Ceu dubius quo vertat iter si quando viator
Incidit in bivium; sed tandem Gallica tellus
65Forsitan in sola tua damna resarciet hora.

1 Quirinus

2 Corydon

3 Quirinus

4 Corydon

5 Quirinus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: