Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ad Benedictum Varchium

Facundissime mi, nepos Atlantis,
Varchi candide, candidus peritum
Quem chorus colit et virum potentum
Magnitudo satis superque pendit,
5Ex quo tempore vidimus legendo
Scripta tot tibi digna sempiterno
A doctis celebrari honore, laude, et
Tum semper cupidus tui videndi
Et nunc sum meritam manum osculandi,
10Manum quam merito colunt diserti,
Magni vel faciunt viri potentes.
O manus Latio suum nitorem,
Quae reddis veterem atque dignitatem
Pulsa barbarie tuum decorem!
15Quis nam pro meritis queat probare?
O quam carmine quam vales soluta
Dicendi ratione, sive Tusca
Scribas, sive Latina, utraque sive
Praesens, sic tibi saeculum obligatur.
20Debent praeteritum ut suo Maroni
Aphro, Tullio, Horatio et Catullo,
Debent omnia saecula ut Petrarchae
Praedocto, lepido, optimo poetae.
Ergo pro pietate singulari,
25Pro tua eximia benignitate,
Pro bonis studiis scientiarum,
Oro me ut numero velis patrone
Servum ascribere candido tuorum.
Quod si conficies, ero beatus,
30Ethruscae decus o perenne linguae!


ad Laurentium Nicolocesium responsio

Quis me stultior, obsecro, quis esset
Immodestior impudentiorque?
Quis risu mage dignus et cachinno?
Si quae tu nimia benignitate
5Mihi, seu potius volens iocari,
Das ipse, accipiam, velimque magnas
Serio tibi gratias referre!
Quare habe tibi quicquid est, quod in me
Liberaliter, hercule, et diserto
10Sed falso tamen ore contulisti,
Et me desine, quaeso, singularis
Amice ac mihi carior medullis,
Non amare quidem, sed immerentem
Tot laudum cumulo gravare mendax.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: