Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. carmen bucolicon Gregorii Corrarii Veneti. | Huic aeglogae titulus Lycidas. | imitatur Corydonem Virgilii

Pastoris Lycidae duros referemus amores
Et quibus infoelix, Musa solante dolorem,
Multa super puero demens plorabat Iolla,
Carminibus cum nil misero sperare liceret.
5Nam neque quid pueri mentem placaret Iollae,
Qua prece, quo cantu, quo carmine posset, habebat.
Crudelis puer ille, quidam crudelior illo
Durus amor qui te glacies et frigoria cogit
Saeva pati: dignus cui mitior esset Iollas,
10Aut si non poterat, tu saltem sanior esses.
Ha, miserande puer, quae te dementia coepit!
Tu, veniente die, formosum tristis Iollam,
Tu, labente, canis; solusque in montibus erras.
Ille nihil cactus, nil te et tua carmina curat;
15Nec magis assiduo fletu placatur Iollas
Quam placare lupos soliti balatibus agni.
Ergo te talis iactantem carmine voces
Audivere lacus longe et misurata labores
Silva tuos, dum Benaci prope fulmina defles.
20Vos, nemora et silvae, vlucres audite feraeque
Quod queritur Lycidas: scopulis nam durius istis,
Durius et rigida quercu formosus Iollas
Pectus habet, foetaque idem est immanior ursa.
Nunc etiam pecudes stabulisque armenta tenentur,
25Nunc volucres nidos quaerunt, animalia silvas.
Torpet terra gelu, torpescunt fulmina passim,
Montesque et pariter villarum culmina canent
Et saevus silva Boreas circumsonat omni,
Dum tua per glacies vestigia denique lustro.
30Ne peream, miserere, precor; tibi brachia supplex
Et victas tibi dedo manus: miserere precantis.
Me formosa Thetis, me dorica Phillis amabat,
Muneraque assuerant plenis afferre canistris:
Altera purpureas uvas atque altera bacchas.
35Te propter, formose puer, ego Phillida liqui,
Rustica visa Thetis, sordenscunt dona canistris.
O quociens, Lycidas, Lycidas non esse videtur!
Nam neque que quondam fessum mulcere solebant,
Flumina delectant summis labentia ripis,
40Nec ver floriferum nemorumque in vallibus umbrae;
Carmina nulla placent, odio est mihi fistola quam tu
Mirabare puer, teneris quam saepe labellis
Aptavi et digitos puerilis ordine movi
Ipse puer. Nam nostra tuis haud discrepat annis
45Multum aetas: ambo soliti prope flumina Mellae
Lanigeros servare greges hirtasque capellas,
Ambo domum prima pariter sub nocte reverti
Cantantes. Tutum Lycida comitante solebas
Dicere te: que nunc coeperunt tedia nostri?
50Sunt mihi tercentum nitidi sub matribus agni,
Qui candore nives superant, qui vellere cignos,
Quorum de numero forma praestante gemellos
Ipse duos, formose puer, tibi munera servo.
Sunt totidem nobis foelices ubere vaccae.
55Quid referam toto pascentis monte capellas?
Omnia que nostri? Sum fama clarus et arte:
Seu calamis certare iuvat seu voce, peritus
Dicor, et a magno solus Cordone secundus,
Qui rigidas poterat deducere montibus ornos,
60Et fidibus mulcere tygres, mulcere leones.
Ille et formosum cantu placavit Alexim.
Foelix qui tantum potuti sperare canendo!
O formose puer, nimium ne fide inventa!
Vidi ego florentis ferulas durescere libro
65Paulatim et putris ramos praebere securi.
Praetereunt menses: vitulos sub matribus ipse
Crescere et armenti parvo post tempore vidi
Esse duces. Heu! Cur Lycidam, quem primum accire solebant
Pastores, ubi faesta dies in gramine ludos
70Et pastoralis suadebat tibia saltus.
Idem ego dicebar, nisi tu formosior esses,
Pulchrior ante omnis (hem!). Quid placuisse iuvabit?
Ut segetes ignis, ut vitis bruma novellas,
Urit amor Lycidam; nec tu misereris, Iolla.
75Saltibus ideis confixa cerva sagitta
Quaerit opem silvae et noti medicaminis herbam.
Te Lycidas, o Iolla, sui medicina doloris
Nota nimis; misero modo sit tibi cura mederi.
Desine iam, Lycida, flecti sperare precando:
80Non magis assiduo fletu placatur Iollas,
Quam placare lupos soliti balatibus agni.
Ibo, ibo, non me gelidis labentia ripis
Flumina, non montes, non me tardabit euntem
Saeva maris facies; scythicas durare pruinas
85Cerum est, aut contra nascentem visere solem
Auroramque sequi. Vastis regionibus exul:
Ante tamen stabulis ignes inducete nostris
Spesque meas, olim teneros cum matribus agnos,
Urere. Tu procul hec victor spectabis, Iolla.
90Ha Lycida, Lycida, quae te dementia coepit!
Parce, puer, stabulis: nam te discedere durus
Nollet amor, vel, si discedas, pone sequetur,
Tecum erit et paribus figet vestigia plantis.
Hec Lycidas. Tali resonabant carmine ripae,
95Donec eum vesper campis discendere tristem
Iussit et obscuro processit serus Olimpo.


2. Gregorii Corrarii Veneti ad Andream fratrem | "Quomodo educari er erudiri debeant pueri". | libellus hic didascalicus est: | ideo debuit ad aliquem scribi

Hec tibi de libris veterum, germane, relegi,
Queque super pueris docuit pater optimum olim
Victorinus; et hic aliquid quod discere possit,
Siquem digna manet studiorum cura, docebo.
5Protinus a cunis labor est, cum tedia longi
Solverunt menses, palletque puerpera lecto,
Et trepidae assistunt matres: quare optima porro
Quaerenda est nutrix, sermone et moribus aequis.
Huius precipue vocem conabitur infans
10Fingere: tum rudibus que primum accentibus olim
Ediderit durant animisque capacibus herent.
Insanire putem puero qui barbara praebet
Ubera latenti: mores et dissona discunt
Quae risu excipiunt nocitura vocabula patres.
15Post ubi luxuries inflavit barbara venas,
Difficile est vicio discedere quod semel infans
Sorbuit a teneris, ut vas rude, protinus annis.
Quidam scrutantes naturae munia credunt
Dberi hoc pueris materno munere caris.
20At nunc, ut luxus nostris matercula quaeque,
Ut semel in dignitis gemmam prospexit inertem,
Dedignatur, et emittit fortassis alendam
Filiolam meretrici. Quid ni turpe putet nil,
Cui stupra et sordes, et nomina nota procorum
25Osculaque et cactus pernoctantis parasiti,
Et didicit vicium quod nondum intelligit esse?
Nec tibi cura tamen fuerit postrema repente
Ponere custodem morum ludique magistrum,
Ut, quicquid nimium nutrix indulserit, ille
30Corrigat et virga doceat parere reperta.
Multa ferent anni, que post contemnet ephebus,
Nescia dum virtus rerum contenditur ut vis.
Non nullis visum est maiorum infantibus esse
Parcendum donec iam septima terminet aestas.
35Nos aliter: neque poeniteat, doctissime rhetor
Quintiliane, tui; tu rite hec, qui sua quaeque
Infanti studia, et nullum qui duxeris esse
Desidiae tempus. Cur quae iam moribus aetas
Congruit, haec eadem studii praecepta refutet?
40Quare hoc exiguum lucri fastidis, amice?
Quid dicam, qui mox pictas eborisque figuras
In seriem ponit ludo et puerilia corda
Allicit, atque animum tenui re pascit inanem?
Contemplator item quae cuique est gloria palmae:
45Nascere enim in promptu est animos um fraude carentis.
Attamen interdum spes incunabula fallunt,
Et potis est iuvenis annos natura potenter
Mutare in melius, quam tu speraveris unquam.
Sed frustra ingenium dederit natura, laborem
50Si fugias, si poeniteat cuiuslibet artis.
Necquiquam pecoris generosi, nomina gentis,
Iactet equus, quamvis domitrix Appulia mittat;
Si careat studio, in pistrinum inglorius ibit.
Atque adeo siquis color aut reverentia doctis,
55Quisque bonus pueris artes elementaque prima
Praestaret: sed quid miserum aeque? Inde illa senectus
Doctorum, quis nil percusso et unctius auro.
Praeterea nimia est patrum indulgentia: quondam,
Ut aequum est iuvenem, siquid commiserat usquam,
60Iratum patrem trepidabat limine natus:
"Accedam? Taceam, instigem? Purgem ne? Loquar ne?".
Coram patre puer nunc peierat et bibit, audet
Omne nefas, ludit, lenonum dedecore emptas
Servat amicitias. Quid enim puero, cui stupra domusque
65Corrupta exemplo, qui nondum dente parato
Vidit lascivis cenas et prandia patris
Cantibus obstrepere, et pueros cognovit amatos?
Mox tibi decrepito, siquid de moribus huius
Poeniteat demum, tenue et miserabile guttur
70Elidet: ficto gemitu lugubre feretrum
Componet, sed tu porrectis calcibus ibis.
Nunc vero ad ferulas doctorum transeo, nec te
Poeniteat circum tenuis involvier actus.
Hoc aio incipiens, sub quo primaeva iuventus
75Ponat avariciae sordes, huicque integra mens sit.
Praecipue sumat curamque animumque parentis
Erga discipulos et per compendia ducat.
Praeterea studio vigilanti vir bonus adsit
Assidue circa mores, ne cerea corda
80In vicium facilisque animos contagia sumant.
Tum, quamvis sanctis instructi moribus, albam
Mente pudiciciam servent, suadebo tamen quod
Secreta a pueris maneat robustior aetas,
Seu studii statione, aut ludo: nam neque solum
85Vitandum scelus et causae, sed criminis atri
Auspicio, neque discendi intermissio fiat
Plurima, nam facile in peius rapiuntur ephebi.
At quamvis studiis iuvet impallescere longis
Praestantes animi pueros, his danda tamen sunt
90Tempora quis laxent se se et iuvenilia corda
Oblectent: parit assiduus fastidia doctor
Ultra mensuram. Licits dimitere ludis
Non erit indignum et membra exercere decore
Multum adeo confert studiis: nam cruda labore
95Decoquitor bilis collectusque effluit humor.
Nec maiore tamen se turba oneraverit ipse
Viribus: ille quidam durus peiorque novera,
Qui poterit pueri ingenium fraudare benignum.
Nec mihi displiceat doctoris curva senecus,
100Si vigeant sensu animi corpusque labori
Nondum interdictum: venit experientia canis.
Non ita quod pueri libeat, caedantur adulti
Supplicio servili, et quod, si tempora mutes,
Convenit iniuria. Quid enim, cum iurgia temnat,
105Et semel e nudo deiecerit ore ruborem,
Horrescat? Suetus flagris ut pessima queque
Mancipia? Imprimis vitandum est ne memor aetas
Iniuriae veteris studium exhorrescat acerbe,
Que nondum ullius virtutis coepit amorem.
110Nec mihi displiceat pueri rubor ingeniumque
Lentescens, nec quod dubitet speraveris infra,
Aut roget atque animum solere per singola ducat.
Quippe etiam multi defissi, ni vehementer
Insistas: quidam imperium indignantur, at illos
115Debilitat timor: usque adeo concordia mentis
Inter mortalis rarissima. Quare age prudens
Inspice naturam atque animas speculare recentis.
Nam cerebrum memor et facili praecordia limo
Argumenta dabunt puero viresque latentis
120Nudabunt animae; sed nec tabescere mentem
Desidia turpi patiaris, quippe nocesse est
Exercere caput. Quid enim didicisse potes tu
Aptius a teneris, vel quid iocundius unquam?
Dulce quidam est senibus fessis meminisse libelli,
125Sive hi iura togae servent sanctumque senatum,
Seu circum viridis ortos notaque sub umbra
Producant se se tremuli subeunte bacillo.
Cui tantum dolor, aut quid tam lugubra dabit sors,
Quod non leniri possit, moestosque remitti
130Pectore, si tamquam speculum exemplaria volvat?
Primus naturae Granonius addidit artem
Simonydes, Scopae miseri conviva supremus:
Primis imaginibus nulla non arte petitis
Imposuit levibus numerum sedesque locorum
135Mansuras docuit vicis optare remotis;
Offenduntur enim strepitu atque accursibus aulae.
Ergo exercebis pueros. Divina Maronis
Carmina praecipue discant teneantque fideles,
Sive oratorum malint contendere campo,
140Curandum est aeque Ciceronis plurima volvant.
Idem ardor suberit, idem fons atque eadem lex
Eloquii. Tum si quicquam conabitur, ultro
Succurret quid agat, quo ve ordine, quo pede dicat:
Promptius expediet queque ardentissima, tum cum
145Conformata vigent et corda et lingua loquentis.
Nec voci gestus dicentis discrepet au frons:
Oret opem civi merito lacrimansque loquetur
Pupilli erumnas, crimen civile, dolosque
In patriam graviter stomacho exsecretur acerbo.
150Denique quicquid aget, naturam artemque sequetur,
Nec mihi displiceant pueri, quibus exuberat vis
Largior eloquii ac dicendi copia maior;
Nam facile abscindet ratio, multum auferet aetas,
Multa cadent usu certo. Sed non minus aequum est
155Tardis ferre manum, studii ne destituat spes
Neu pigeat docuisse pedes, quantumque molossus
A tribraco, quantum spondaeus distet iambo.
Olim nervorum cactus et carmina vocum
Grande opere precium, magnoque in honore fuere,
160Graecia dum viguit, studiorum maxima nutrix.
Sic honor accessit divinis vatibus atque
Creditus Amphion testudine saxa movere,
Dictus ob hoc Orpheus rabidos mulcere leones.
Nonne vides cantu longos ut quisque labores
165Soletur, sive effossor seu vinitor uvae?
Et ferus Eacides tetgit Chironis in antro
Fila lyrae et rudibus percussit vocibus auras
Suetus semivivi caudam ridere magisteri.
Non igitur musice temnenda est, sive poesim
170Miraris seu rostra tumultu agitata forensi.
Praeterea nec virginibus psalteria castis
Opprobrio ducas: gaudet Deus ipse Camenis.
Attamen absurdum est oscenas fingere voces
Ut senior tremulo demergat verba palato,
175Ebrius hic titubet, vel amore ut gestiat ille;
Nec lingua vocem premere eut resinare decorum est
Distentis late labris, ut rudere credas
Iumenta in calabris attrito vomere campis.
Praeceptoris erit gestus formare decoros
180A teneris, nec dum iam dedignante inventa,
Nescia dum virus rerum contenditur ut vis.
Ni pigeat praeferre pedem, non tarda sequetur
Mens iuvenum, neque si libeat miscere latinis
Graeca, minus valeant: quin ad nova queque vicissim
185Promptius intendent se se et corda in scia rerum.
Non etenim is animo pueris labor insitus acri
Conatu mentis: verum ut corpuscola terrae
Mollius affligunt tociens cursuque vagantur
Huc illuc, sic ingenii levis addita vena est
190Et patiens operum: neque enim est id pondus in ipsis.
Nec tamen ii coetus hominum et civilia vitent,
Namque hinc formido subrepit vel malus error;
Humanum est inter civis inquirere doctos.
Sed non ulla magis mentis industria tollit,
195Quam speratus honos: generoso in pectore laudum
Fixus amor, semperque animis calet emula virus.
Usque adeo cum primum artes crevere repertae,
Ambicio crevit laudumque erecta cupido est.
Alludit famae cum dicit Oracius "album
200Mutor in alitem, et insidunt mihi cruribus asprae
Pelles": dulce quidam est cultum dictasse libellum.
At veneti pueri longis ambagibus herent,
Aut abaco discunt teneri imberbesque etiam tum
Assirias latio mutant sub sidere gazas;
205Solae diviciae remo velloque petuntur.
Urbe piget nostra, de qua tam clara per orbem
Nomina: maiores nostri virtute decora
Nil melius duxere et sanctis le gibus urbem
Fondarunt. Nondum tanto matrona paratu:
210Nam digitis gemmas pulchroque monilia collo
Gestabant paucae; foris aequora dura mariti
Verrebant; galea condebant tempora patres.
Hospitis adventu non ambitiosa dabatur
Cena, nec auratis laquearia fulva metallo
215Pendebant trabibus: nullos aulea tegebant
Strata thoros, et privatis moderatior usus
Argenti sanctaeque domus ut templa patebant.
Mirari poterat siquis conviva subisset
Amplustre aut tabulas ereptaque rostra carinis.
220Emeriti cives qui sanguine, quique labore
Imperium peperere suo cum frigore venas
Strinxerat et gelidos artus longaeva senectus,
Publica curabant consulta et maxima rerum:
Horum autem nemo ob privata negocia contra
225Commoda temptasset patriae et communia iura.
Ergo illis foris imperium gentesque subactae
Iura domi et mores, rebusque experta iuventus.
Tempus et hanc nostris racionem admittere chartis,
Urbibus an magnis dicendi copia prosit.
230Porro hinc concedo, nisi sit sapiencia, nasci
Saepe nefas, saepe everti pulcherrima regna.
At siquis herens virtuti possidet artem
Dicendi, patriam libertatemque suosque
Tutatur, pacique ac boellis utilis idem est.
235Nam quondam in silvis violenti ac more ferino
Vivebant homines, et ubi errantis tulerat nox
Carpebant somnos in montibus aut speluncis.
Passim concubitus nec gnatos noverat ullus,
Tempore quo sapiens ac magnus videlicet vir
240Praevidit quantum retionis et ingenii esset
Obstrusum latebris; igitur sermone decoro
Agrestem turbam (mirum est potuisse) coegit.
Vivendi posuit iura et formidini poenae
Exacuit mentis, nequis fur, nequis adulter:
245Hinc variae venere artes ususque serendi,
Dehinc parvas munire urbis vallo fulvioque,
Et sua tutari norant et plaudere septis.
Postremo cum vicinis de finibus agri
Certabant. Tum miliciae labor additus, inde
250Regnandi ambicio doctrinaeque invida cura.
Tunc pauci sapientes, cum vis flecteret aequum,
Duxere exilium ruri, et docuere priores,
Et contemnere opes et eis frugaliter uti.
Vatibus hic olim fuerat mos ruris ameni
255Secessu gaudere et aprici gramine campi
Flumina ubi et virides resonarent undique ripae
Et montana leves referebant murmura venti.
Ortulus hic, vineta procul, poma insita, flores
Et teneri circum caules vescumque papaver.
260Difficile est, sodes, nomen meruisse poetae.
Multa feras discasque diu, multa ante papiro
Est opus et graecis dudum insenuisse libellis,
Quam possis paucos in turbam credere versus,
Non quales ego, sed quales ostendere tantum
265Et vellem et nequeo. Nam si me insana trait spes,
Carmina quis prohibet centum percurrere? Ibique
Iungantur delphines equis atque ordine verso
Thura legant Calibes, molles dent aera Sabei.
Sed non haec racio scribenti: quippe poesis
270Picturae est similis, quae convenientia reddit
Personae, et capiti medioque accomodat imum.
Sumere materias aequum est pro viribus, atque
Offendat nugis caveat, ne, cum velit astu
Penelope sponsi orbatum narrare Cyclopam,
275Incipiat raptus Helenae Troiaeque ruinas.
Pleraque tecta sinat praesens industria vatis,
Ut quidam pictor casum qui forte tabella
Virginis argolicae mandarat: flebat Ulixes
Ante aras, tristisque aderat Menelaus et una
280Infelix augur scisso velamine Calcas.
Ergo cum ingenium genitoris reddere partes
Viribus accisis non posset, fecit Atridem
Tollentem palmas vultusque obnuit amictu
Funereo, ut quivis habitus atque ora parentis
285Fingeret arbitrio: fugias ante omnia linguam
Assentatoris, ne limae poeniteat mox,
Aut alio insignis quovis errore noteris.
Da Victorino hec et dic legat optimus ille,
Qui nihil a vero cuiquam mentitus amico.
290Sitque operi modus et fines sint denique, ne te
Frustreris semperque aliquid mutare labores:
Iam minium chartis et cedrum posse libello.


3. Martino Quinto papae beatissimo | dicolos tetrastrophos proseutice hymnos | ad pueros et virgines Gregorii Corrari Veneti. | imitatur in hac oda carmen saeculare Oratii. | carmen lyricum

Gentis humanae pater et redemptor
Inferi postquam dominum subegit,
Morte deviata, et grave fraudulentum
Terruit hostem,
5Hoc die coetu medius quorum
Laetusin caelum rediit, scelestas
Deserens terras et adhuc recenti
Sanguine tinctas.
Hic dies, hic est. Pueri et puellae
10Virgines, mecum date thura templis,
Ocium et pacem rogitemus omnes
Carmine sacro.
Proferat tellus segetem simulque
Vestiat campos zephirus nitentis,
15Occidat serpens, lateat novercis
Herba veneni.
Mitis autumnus trepidique soles
Temperent brunas, rabiem Leonis
Ponat aestivi facilemque se se
20Praebeat aestas;
Nec graves morbi miserique casus
Opprimat terras, neque funeralis
Sirius regnet nebulaeque tristes
Igne maligno.
25Nauta securus patriam domosque
Visat optatas, et aquae salubres
Fluminum notas nequeant proterve
Vincere ripas.
Grandinem et nimbos simul et procellas
30Supplicium tollat precibus et omnis
Auferat motus pater ac tremendos
Fulguris ictus.
Italum proles numerosa late
Crescat et notos patribus puellae
35Proferant natos; latium tremiscant
Undique robur;
Nullus in terris dominetur atrox,
Occidat quicumque equitare campis
Cogitat nostris, pareant superbi et
40Impia regna.
Serus in caelum redeat, precamur,
Pontifex Summus; pater atque princeps
Hic diu regnet dominusque regum
Temperet orbem,
45Temperet terras metuendus hosti,
Remque romanam Latiumque servet
Legibus sanctis pater et superbos
Territet armis.
Si tuos, caeli dominator alme,
50Auxit in terris ststuitque honores,
Si tuos saeva rabie furentis
Terruit hostes.
Occidit sacris inimicus atrox
Ille vexillis; posuit securi
55Colla devictis acie catervis
Brachius audax.
Vidit eversas acies fugitque
Ille qui magnas populator urbes
Terruit, cuius populi timebant
60Nomen et arma
Captus hostilis grave vulneratus
Tetulit vultus, ubi tunc tiranni
Spiritus regnum sibi qui petebat
Italiamque.
65Prodiit notis latebris laronum
Turba, securum pater iter, arces
Iam licet sacras simul et beatum
Visere Tibrim.
Salve, sacratae pater Urbis atque
70Gentium terror, decus et latini
Nominis spesque; ut maneas precamur,
Summe sacerdos.
Augeas serus numeros beatorum,
Hic pedes sacros veneretur orbis,
75Te diu terrae videant beatum
Et tua Roma.
Te palatinae venerentur arces,
Te diu reges, positisque telis
Exterae gentes valeant nihil te
80Visere maius.


4. epigramma eiusdem, dum viseret | tumulum Gregorii Pape XII

Optime pontificum, caelo degnate, nepotem
Aspicis ad tumulum relliquiasque tuas.
Non licuit puero quondam, dum vita manebat,
Ora neque aspectus usque videre tuos.
5Me tamen esse esse tui memorem voluere parentes,
Deque tuo dictus nomine Gregorius.
Salve, sancte pater, tuque, o fidissima quondam
Curarum requies, hospita terra, vale.


5. responsio ad amicum

Pauca quidam meritis tribuit fortuna maligna,
Parca manu rerum quas valet ipsa dare.
At tibi secretos pandit natura recessus
Ingeniumque simul nobile larga dedit
5Et soctas artis et fidum pectus amicis:
Iusque in divitiis non habet illa tuis.
Perge modo, invitam coges vincesque merendo,
Ipsa sibi quamquam mens bona sit, precium.


6. idem Nicolao Vicoli fecit epithaphia

Parnasi antistes, Phoebi venerande sacerdos,
Musarum interpres, hic, Nicolae, iaces.
At non exiguo tegitur tua fama sepulchro:
Terminat Italiane finibus illa quidem.
5Ecquid ubi aspicies Nicolai nomina, lector,
Deesse viro, laudes forte querere suas?
Ne quaeras quod habet, numquam sine laude ferentur
Et studia et mores et benefacta viri.
Scrutator veterum studiorum, Nicole, cultor,
10Hospes amicitiae, semper amate bonis,
Hic te, defunctum curis mortalibus atque
Confectum senio, patria terra tegit.
Qui priscas artis longo revocavit ab aevo,
Qui studia et mores, hac requiescit humo.
15Expectas nomen Nicolai? An protinus ipso
De titulo nosti, nomina si sileant?
"Qui colitis sacros fontis veterumque reperta,
Este mei memores: nam meruisse iuvat.
Tusco me genuit celebris Florentia patre
20Et Nicolaus eram, Nicola progenies".
Hoc tegitur saxo Nicolaus, Nicola proles:
Cuius ope Lacio lingua latina redit,
Cui pudor ingenuus mentemque animumque sacrarat
Iusticiaeque soror, non violata fides.
25Musarum antistes, studiorum candide iudex,
Hic, Nicolae, iaces, Nicola progenies.
Ecquid apud superos curae est (si talia tangunt
Caelestis aminas) lingua latina tibi?
Parnasi antistes, Phoebi venerande sacerdos,
30Hospes amiciciae, semper amate bonis,
Scrutator veterum studiorum, cultor honesti,
Musarum interpres, hic, Nicolae, iaces.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: