Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Alta sub aequoreis latitabat Fama procellis
Horrendam metuens hyemem: Casusque minasque
Aequoris: et caeli superatum nubibus Axem.
Illius humanos referebant ora decores
5Virgineumque iubar: viridesque in vertice crines:
Ornatos oculis: qualem Iunonia caudam
Fert avis: et gaudet stellatum extendere in orbem.
Illa cubans medio dum se resupinat aquarum,
Supponit sublime caput: qua sub iuga iungit
10Purpureo Titanis equos Aurora sub ortu.
Et tamen occiduis nihil est quod nesciat oris:
Aut ubi sub gelida scythiam nive frigora torquent.
Illa igitur magnum Veneris super aequora fastum
Sensit et ex ima pelagi concurrere sede
15Neptunnum Oceani Regem et socia agmina Regis:
Nulla mora est: geminas manus utraque corripit alto
Ore tubas solido Delphini e pectore factas.
Lingua in utranque volat: per aperta foramina sufflat
Ingentem sonitum: qualis per nubila nunquam
20Altius intonuit: steterunt tremefacta profundi
Monstra freti: attonitumque incerto murmure vulgus.
Fama volat citius dicto: plenisque vagatu
Faucibus: atque audax aliquid plus addere veri.
Ambigua extemplo vulgatur fabula: vel quod
25Orta inter rerum dominos discordia fratres:
Conciliumque ineant reparandi pondera mundi:
Sive novos cupiat thalamos submotus amore
Neptunnus: sic circum ignari squammea pisces
Undique terga rotant: alii prorumpere in altum,
30At trepidare alii: et caenosis abdier undis.
Hunc tamen errorem ex animis depellere caepit
Exhilarans veram in ponto protendere famam
Sirenum studiosa cohors disperdere nautas.
Caeruleum interea descenderat Alma per aequor
35Turba Cytheriacae matris: medioque profundi
Pectora nudatosque pedes submergere ovabat:
Non aliter, quam quom radios circumdare solis
Si matutinum fuerit visura fenestris
Aula iubar, volitant minimi corpuscula tactus.
40Ecce Triumphali gemmis auroque micantes
Aurigae cantu iam deduxere quadrigas.
At Venus, aequari stagnisque simillima postquam
Aequora prospexit, dominae quae noscere numen
Visa forent: Tum sic vultu Dea fatur aperto.
45Salvete: o placidae rerum primordia Lymphae:
Natales undae: vos et cognata profundi
Numina, quis cura est augere et tollere mundum.
Scilicet id per vos, mihi quanta potentia Robur
Efficit, et rebus potui prestare virisque:
50Scilicet haec per vos, quanta est elegantia nobis,
Spargitur: et vestra est, mihi quae data gratia formae:
Vos me, quae nihili fueram, neque cognita Divis,
Nec dum etiam a caris generata parentibus orbi,
Vos me sub vitreo blandi pulchrique futuram
55Formastis pelago dominam, rerumque potentem.
Haec nova Lux: et iam bissena revolvit Apollo
Signa Poli: et totidem sudavit mensibus annum:
Ex quo nostra sacro maris ablueramus in alveo
Corpora et aprici suscepimus omina solis.
60Haec nova lux et vos Venerem revocatis in orbem:
Facturam auspicium foelix et rebus et anno.
Adsumus: et liquidas sancto iuvat ire per undas
Numine: numen habent et temporis omen aprici.
Vix ea finierat, medio se in gurgite ponti
65Abluit: atque aurata dedit retinacula Cignis.
Illi ubi consuetum placidi sensere volatum
Concedi super Oceano: nune summa videntur
Mergere colla mari: extensas nunc tingere pennas.
Dumque ita luctantur: Roseo dea Cypria Curru
70Ter cecidit: ter leve tulit super aequora collum.
Interea Triton plenos diffundere Concha
Incaepit sonitus: et iam iubet ordine longo
Ire Deos, quicunque mari seu flumine possent.
Ecce igitur sese ante alios super atria profert
75Protheus, humanos effingere pectoris arctus
Doctus et in varias sese mutare figuras.
Tunc videas curuis consurgere cornibus Amnes
Et numeros complere Pares: et tempora fronde
Cingere Arundinea: cantusque citare sonoros.
80Hic alacer Simois, Xanthusque, sed ora cruore
Conspersi, antiquae signum memorabile pugnae.
Proximus his etiam phrygiae Troiaeque alabastros.
Huic coniunctus erat, meritis quem Thessala tellus
Muneribus colit: admeti cui pastor Apollo
85Dum gemeret genitum, fertur sacrasse liquores.
Atque Amphrysiaco voluit cognomine dici.
Antiger Herculeis quem faedavere sagittis
Centauri exangues dum saucia terga lavarent:
Hic erat et vitreas male gratus perdere lymphas.
90Romanisque etiam pratis vicinus Anemon.
Subsequitur depressus aquis et fulmine Asopus
Territus, insanos quom crescere in Aethera fluctus
Cogeret ut summa turbaret ab arce Tonantem:
Qui teneram furtim compressit in Halite natam.
95Nec procul hinc Cherius numero nec distat eodem
Neleus: amborum est rerumque hominumque parentem
Fallere Naturam: dum purgant vellera saetae:
Ille quidem ex nigris candentia reddit: et alter
Denigrat niveas madida inter ovilia lanas.
100Preterea manus innumera et sine lege sequuntur
A tergo, ac sese glomerant: quorum unus Oretus,
Oscorus, Hesperiaque fluens Ostura minori.
Vatibus inde sacer Cignisque optatior ibat
Ormigus. Ast inter cunctos pulcherrima prorsus
105Corpora miscentur: Nilus qui semper inundans
Aegypti faecundat humum: cui Mintius haeret
Qui tibi grandiloquum servavit Mantua Vatem.
Succedit variis redimitus tempora sertis
Cuius ab effracto cornu (memorabile soevi
110Alcidae facinus) surgebat copia rerum.
Plurima se quamvis Achelous vertat in ora.
Ibat ovans: Pelagique deo coniunctior unus
Romani imperii data erat cui summa potestas
Aut premere aut mundo latos extendere fines,
115Cogeret a geminis cum se Tyberinus in Alveum.
Quid memorem Rhodani quae sit praesentia? quanto
Culta magisterio, quantove ornata sub ostro?
Seu quid Pactolum qui Smyrnea prata pererrat,
Quidve Tagum in ripis auro nascente superbos?
120Fit mora nulla: pari numero Nymphaeque sequuntur
Diique Deaeque omnes: puris qui fontibus adsunt.
Prima levi properat saltu, cui nomen Acida
Cuius Acidaliae Veneri fons est sacer: illic
Connexae interse Charites nudaeque lavantur.
125Quam sequitur Galathea fero male pressa sub aestu
Perpetuis Acim lachrimis quae plorat amantem,
Quem sibi praelatum Poliphaemi dextra peremit
Mutatumque suo in liquidum de nomine fontem.
Atque alias inter, Nauplum iactabat Amimon
130Neptunno, Danai pulcherrima regis Amimon
Filia, dum Satyrum fugeret, compressa sub altis
Arboribus peperit Neptunno pignora Nauplum.
Naiades veniunt, Drymo, pariterque colore
Xantha rubens nitido: cantuque Legea sonoro:
135Phillodoce foliis procincta: celerrima equorum
Nobilitate fluens, crinesque ornata Cydippe.
Effert se laetam Thaebe: procedit Echyra
Et longam secum fert Deiopeia catervam.
Nereides subeunt: Glauce, viridisque Thalia
140Speo, Cymodoce, atque potens Nesaea natandi.
Inde omnes longo laetantur in ordine Nymphae.
Ecce igitur Pater Oceani sublimis in alto
Egreditur Curru: atque aurata palatia linquit.
Ipse capistratos certa cum lege tenebat
145Delphinas Triton: dextra, neu parte sinistra
Vertant: sed medio servetur semita cursu.
Hinc Glauci innumeri: hinc Tritones pone sequuntur:
Atque una longum miscetur vulgus in agmen.
Iam properant: iam tranquillos super aequora vultus
150Tollunt: iamque hylares Veneri probentur honores:
Iunctaque Acidaliae Neptunnia turba caterve:
Ipse autem solio annixus, mediisque Quadrigis
Reginam Oceani, gemmis, auroque micantem
Et viridi cinctam crines sub tempora filo
155Dextra Neptunnus ducit: laevaque tridentem
Sustinet. in summo Curru pulcherrima concha est:
Concha novae Veneris semper memorabile tegmen
Tunc gaudet: tunc laeta iterum miratur euntes
Nereides variis (quas collegere) corollis
160Nuper in Idalio. tunc caerula numina turbae
Iuncta suae. sed iam venientis in alta Quadrigas
Aequora prospectat Neptunni atque Amphytrites.
Dat signum: aurigae adversum sua tendere plaustra
Atque in anhelantes citius consurgere Cignos.
165Exhilarant utrinque acies: utrinque Canoras
Concha Tubaeque simul fundunt ad sidera voces.
Delphinos citat hinc Triton: colloque repando
Veloces iubet ire: deaeque occurrere magnae.
Alma igitur Venus Oceani venit obvia regi
170Et breviter vultus hylares composta salutat.
Salve Saturni Proles generosa: profundi
Imperium qui sorte tenes. Quis cogere terram
Et premere extendens tua bracchia margine longo
Solus habes: ut sint alterna Elementa: vicesque
175Partibus aequatis alterna ferantque negentque.
Et tu cui caelum et consors sanctissima primos
Ortus Vaesta dedit salve pulcherrima Taethi.
En Venus extremo descendens culmine Olympi
Natales repeto sedes: et vos mihi semper
180Numina tam pulchrae causam praestantia formae.
Excipiunt ambo Rex et Regina loquentem:
Queque repugnabat, mediam statuere Quadrigis:
Et longo inter se tandem sermone vehuntur.
Longius aera crepant. Longos cava buccina reddit
185Circumquaque sonos: Plausus dat caetera turba.
Carpathium mare conscendunt: Syriaeque patentes
Praetereunt fines: Cilicumque extrema salutant.
Quae sunt Pamphiliae late loca proxima terrae:
Iam patet Acreae Veneris venerabile templum:
190In cuius malesuada potest neque faemina limen
Ferre pedes: oculis neque contemplatur eundo.
Iam patet inter tot populos latissima Cyprus
Insula: iam apparent cunctis excelsa Cythera:
Iamque Paphos: iam Palepaphos: Salamisque videntur.
195Et iam diva cohors campos intrabat apertos:
Et tremulas bibula Choreas ducebat harena:
Dum Cyprogeniam expectant in littore Matrem.
Ergo ubi ad optatos Triton velocia portus
Plaustra tamen triplici deduxit numine pressa
200Tunc iterum atque iterum in levi se condere concha
Gestit leta Venus, primasque agnoscere sedes:
Multaque dein placidae memorat solatia Tethi.
Dant tandem, utrinque interse, repetuntque salutem.
Atque haec faestivo profert Neptunnus ab ore.
205Si iuvat in liquidis hie vos consistere regnis
Et patrias habitare casas: nostrique tenere
Imperii partem: ecce tibi communia servo
Aequora: siste gradus Venus o dulcissima: votis
Haec cape regna tuis: sed si sententia menti
210Pergere: faelicesque diu mortalibus aegris
Certa aperire dies: propera: faeliciter omen
Fac pateat Cytherea tuum: faeliciter inquam
Pande dies: et pande aliquid memorabile in aevum.
Illa autem, cui mortales longissima cura est
215Explevisse animos, grates tantisque referre
Se memorem fore pollicitis: Curruque vocato
Inde salit levior: renovantque hinc inde salutem.
Illa ex Oceano egreditur. tunc numina in unum
Convocat: et patrios Triton iubet ire penates.
220Neptunnus celeri Curru Thetisque vehuntur,
Perque salis medium laetantur luce serena.
Ipse autem tanto qui primus in agmine turbam
Exercebat Amor: sese tulit aera in altum
Et super Idalium plaudentibus astitit halis.
225Velocem tunc extensa inter cornua pennam
Collocat: atque alte contracto mittit ab arcu.
Illa volat similis vento: crassasque per auras
Tollitur in liquidum scissa caligine Caelum.
Et dictu horrendum sed delectabile visu
230Penna dedit signum: nam quando in Sidera venit
Nec visa ulterius, caelesti accensa sub Igne
In Cypri longo delapsa est maenia sulco.
Scilicet obstupuit tali tota insula Signo:
Et populus subito properare ad littora cursu:
235Quid velit hic alacer plausus: clangorque Tubarum
Scire cupit: quae sit tam longae causa catervae.
Agnoscunt Venerem: in cuius ditione sedebant:
Reginam agnoscunt Cypri sua regna petentem.
Inde fit ut sancto statuat se quisque Senatu:
240Undique conveniunt patres: medioque reponunt
Corpora concilio quibus esset debilis aetas.
Hinc atque hinc iuvenes astabant: Atria sed iam
Caetera plebs portasque etiam inconfusa tenebat.
Concordes animis tandem delubra deorum
245Constituunt petere: et sanctis venerarier hymnis:
Ire Sacerdotes circum sua tempora comptos
Fronde sacra: et sacris vittis: simulachra ferentes.
Precipue effigiem Veneris: cui maxima collo
Pendet Barba: comaeque nitent: cultusque virilis:
250Caetera faemineum pars monstrat pectore Sexum.
Relligio antiqua est: Prisca est sapientia, nullo
Differre interse superos discrimine sexus.
Accelerant igitur: pueri innuptaeque puellae
Praecedunt: Matres vario sermone sequuntur.
255Pone Sacerdotes: medio sed in ordine quorum
Sancta Deae facies multo portatur honore.
Inde patres: populusque omnis: sed cuique capillos
Mirtea serta tegunt: cantusque ad sidera tollunt.
Excepit tot vota hominum Venus aurea (nam quid
260Occultum est superis) risu letata sereno:
Quo facta est vacui tam foelix aeris aura
Ut nihil astrifero videatur ab Ethere discors.
Extemplo aurigae socios super alta sequuntur
Idalii: volucresque suo moderantur olores
265Iure: et honoratos sistunt in vertice Currus.
Undique mellifluo resonare Cacumina cantu
Atque audita procul sonitu reboare Tubarum.
Iamque propinquabant portis: iam prima tenebant
Limina sacrati nemoris campique virentis.
270Hic aderat custos placido gratissimus ore
Aeratis foribus turbam immissurus apertis.
Hic aderat longa serie Dryadumque vicissimque
Omnis Amadryadum numerus: facilesque Napeae.
Hic etiam Oreades: Pitho quae suada vocatur:
275Calliroe, Admete, Clymeneque, recensque Neaera
Lampetiae mater, Phetusaeque optima mater:
Quae, dum transiret siculam facundus Ulixes
Tellurem, Phaebi numerosa armenta tenebant.
Multaque concedens Polydora, atque Uda Dione
280Ab Iove quae Venerem caelo peperisse triumphat:
Velox Pasithoe: Plyto: lapidosa petraea:
Inde salutifera Acaste: Robusta Menesto:
Eurinome: Tyche: Amphiro: inde umbrosa calypso:
Innumeraeque aderant praecinctae tempora myrtho.
285Aegypanes etiam barba pedibusque caprinis
Astantes videas: videas Satyrosque bicornes:
Et Faunos, Panes, et Silvanos Hirsutos.
Ergo omnes subeunt: viridesque feruntur in agros:
Et sine lege modo huc, saltus modo concitat illuc
290Quisque suos: passim per amoena Arbusta iocantur.
Hinc obliqua sonos super aethera cornua tollunt:
Inde tube dulci sacros imitantur olores
Carmine: at hinc Satyri calamos Faunique vicissim
Expediunt: varias Panos dat fistula voces,
295Fistula quae Archadie tetigisse est credita montes.
Ingreditur radians sublimi numine Currus.
Et medio nemoris leni dea Cypria lapsu
Ponitur: huic astat semper praesentia Veris.
Olli destituunt virides facto agmine Mirtos
300Laetitia, plausuque hilari super ampla columbe
Prata volant: magnamque sonant venisse parentem.
At Venus ex altis iam descensura Quadrigis:
Se circum sociae glomerant: humerosque frequenter
Subiiciunt: levior quo se Venus alma recondit.
305Aurea dissoluunt Aurige vincula Cignis:
Illi autem extensis discindunt aera pennis
Et dulcem optarunt pascendo graminis herbam.
Interea Regina potens dat cuique potestas
Plena sit (ut volupe est) genio indulgere soluto.
310Nec mora: nam quisque arboreas concurrit in umbras:
Sive iocos, numerosque aut exercere choreas.
Ipsa autem accepto secum placidissima Vere
Longum in secessum tacito sermone profatur:
Nota tibi causa est quare radiantis Olympi
315Et summas arces immensa palatia caelo
Deserimus: quare miserum adventamus in orbem:
Et tu autor, votisque tuis, praecibusque frequenter
Sollicitas Venerem: Venerem deducis ab astris:
Atque oblata etiam tanto pia munera cultu
320Thura ignesque sacri (neque nos oblivia tentant)
Inter Romanas nostro de sanguine matres.
Haec ergo illa dies in qua pulcherrima rebus
Gratia et humanis est danda licentia votis:
Tu cognosce igitur quae sit sententia nobis:
325Nunc ubi nostra cohors umbrosis dedita silvis:
Et genio incumbit: tacito mecum ire volatu
Te cupio in Latii regnum, Capitoliaque alta,
Maximaque a magno deducta palatia Iulo.
Ergo age me sequere hinc: placidumque per aera serva.
330Dixit, ab Idalio sese super aethera tollens
Culmine. iam Illyricum Cypri regione relicta
Aequor habet: iam iam Tyrreni gurgitis undas
Transilit: et tandem Tiberini ampla ora fluentis
Consequitur: magnaeque tenet iam maenia Romae.
335Illa per antiquas volitans supereminet arces:
Laetaque turritos montes, sed maesta ruinas:
Tam varios cecidisse operumque hominumque labores
Conspicit: hinc collem cui Vimina nomen ab ipsis
Indiderant: hinc Exquilias: inde obruta magni
340Signa Quirinalis: desertaque tecta Palati:
Summaque Aventini, et quae habuit iuga Caelius olim.
Vix potuit praemere ex alto suspiria corde.
Et nunc Traiani fastigia: et alta Columnae
Aeriae monumenta videt: magnasque tabernas:
345Romanumque forum: et variis decorata triumphis
Marmora: porticibus longis videt Amphitheatrum.
Conspicit hic Niveae constructa palatia Paci:
Ut posuere feri civilia bella Quirites.
Nec procul in longa Tarpeii collis et alti
350Valle Palatini tantum superesse columnas
Tres, quibus astiterant pariter bis quinque, et equestre
Caesareum signum: et pedibus subiectus Egenus
Cuius habet vitreos Germania ferre liquores.
Nec longe hinc steterat templum in radice Palati:
355Templum erectum olim pro regnatore deorum,
Starent adversis ut Martia castra Sabinis.
Inde duos Ianos: et propugnacula Nimbis
Ex toto advectas orbe accipientia merces.
Velabrique locus patuit, quo curua paludem
360Cimba in Aventinum secuit vectura Quirinos.
Et tandem in longi (quem colles undique claudunt)
Applicuit veneranda Venus spectacula Circi.
Nec mora longa fuit: subito fulgore coruscans
Astitit in medio matrum: que nuda lavabant
365Corpora fortunae nuper commissa Virili.
Illicet attonitae steterunt: crinesque timendo
Scindere: et ad superas clamorem effundere sedes.
Verum aetate potens, Venerisque verenda Sacerdos
Agnovit venientem illuc: tantique faventem
370Numinis aspectum: haec igitur iubet omnibus olli
Sollicitas ponant curas: animumque resumant.
Tunc Venus haec breviter placido sermone profatur.
Quis timor hic matres Troianae pignora gentis?
Adsum ego sollicitis de Caelo concita votis:
375Vestra est relligio haec: nullo velamine tecta:
Qualis apud Danaos: quis pectora vana, fidesque
Fallere quis proprium est. sed quam Troiana Iuventus
Detulit in latium, superum, Vestaeque potentis.
Vestra est hec pietas vero bene culta timore.
380Hac vestra pietate polos et sidera linquo:
Principium ut faciam rebus faelicibus: annum
Foelicem ut faciam magnae procedere Romae.
Hanc vobis optate diem: totius ut anni
Una dies eademque adsit: concedimus annum
385Perpetuo vobis sub Aprico tempore laetum:
Ut pateant terrae: pateant maria omnia Romae
Romanus vigeat populus: patresque Quirini.
Quae tamen inter vos collo superare catervam
Gaudet honorato rutilos diffusa capillos:
390Hec nostrum adventum, hec matrem testetur Amorum
De supero venisse polo: quae praebeat orbi
Temperiem caeli aeternam, lucemque serenam:
Propterea hec tibi sint iubeo tua munera semper:
Et pietas, et amor, nomen, Fulgorque iuventae
395Iulia prompta animos formosa movere Deorum.
Dixerat: et laeto se proripit inde volatu.
Ille autem multo rupere silentia plausu.
Excipiuntque alacres concessum munus et omen.
Iulia odoriferis praecingitur inde corollis.
400Cui tenerae dextram certant coniungere dextrae.
Quam deinceps turba ornatam preciosius omni
Ipsa manu propria demissam lumina terrae
Cum longo incessu praefert ad tecta Sacerdos.
Iulia convivam subito quancunque sub altis
405Aedibus invitat, quo animos cum fronte serenent.
Pars abiit: pars aurata consedit in aula:
Dein dapibus: tremulis dein se accinxere choreis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: