Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Leonardus Dathus ad Pontificem Maximum

Magnanime princeps, me piis coram viris
Longe probas, dolesque fortunam meam,
Dum tam adeo desertus iaceo languens humi
Sed templa si vacant, nihil memor es mei,
5Si peto quod in spem non diuturnam excidat,
Caput excutis. Quid ego? qua vertar, miser?
Probatus algeo, tot annos atria
Secutus obsequio, spei plenus tuae.
Durum est, Pater, durum, Pater, durum malis
10Tantis premi, ludique tam longa mora;
Nec te decet, Pastor, nisi et pium fore
Et pascere anxiam tuam iam dudum ovem.
Quod si foves, ut spero, nec pateris diu
Horrere Dathum, mox meam ad laudes tuas
15Quam tendo grandi spiritu audies chelym.


2. ad Mauritium Dioiutum

Et mihi, Mauriti, quondam placuere poetae,
Et tua praecipue iam mihi Musa placet,
Et possim fateor cantu superasse cicadas;
At mihi non udo vivere rore licet.
5Pavit Epimenidem longo spelunca sopore,
Alter Epimenides non tamen inde fuit.
Augustus nostro non est in tempore Caesar,
Et Mecoenates interiere boni.
Linquitur, ut Mavors (etenim sic ipse iocaris),
10Quando est in pretio, sit deus ipse mihi.
Fac, age, pontifices faveant ut vatibus ipsi,
Protinus in medium carmina mille dabo.


3.

Hoc habet ossa sinu primae qui flore iuventae
Cardo fit Ecclesiae, quam tum Camerarius ipse
Rexit, item multis Vicecancellarius annis.
Arduus interea dudum saevo agmine Turcum
5Horribilem et largo grassantem sanguine ab oris
Arcebat longe nostris, pontumque tenebat.
Hunc ipsum quarto Franciscum stirpe propinquum
Pontifici Eugenio veneti genuere parentes,
Condelmera domus primae patritia genti.
10Iam fratrum primus vix ampla palatia Romae
Condidit ad templum florum mirabile visu,
Cum mox emoriens altum petit aethera laetus.


4.

Quinti habet hic tumulus Nicolai exangue cadaver,
Immortalem animam celsus Olympus habet.
Insignis pietate pater, miseratus egenos,
Perraro claris defuit ille viris.
5Dilexit doctos inter doctissimus omnes,
Cuius et eloquium fluminis instar erat;
Innumerosque libros extremis traxit ab oris,
Quos iussit primum verba latina loqui.
Auxit Episcopium, totam delubra per Urbem
10Ad caelumque arces amplaque tecta tulit.
Alta leoninae iam pergama iecerat urbi;
O si quantillum vita superstes erat,
Cinxisset certe! Nec Petri infecta tribuna,
Nec mille ante oculos coepta relicta forent.
15Ecclesiam vero scissam dirosque tyrannos
Repperit, et rebus territa corda novis;
Ast haec non armis sed blando pectore pacat,
Omniaque ad nutum conciliata silent.
Illum adiit superans Fredericus tertius Alpes,
20Sertum caesareis rettulit unde comis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: