Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 2
3 Quo tam tristis abis fugiens ita dulcia, pastor,
Arva? quid est causae qua sis adductus ut istos
Florentis patriae saltus et ovilia linquas?
Cum modo, laetus oves ducens in pascua laeta,
5Laederet has aliquod semper neu triste timeres.
4 Invitus patriam fugio saltusque feraces,
Nam mihi nulla quidem causa est qua dulcia linquan
Arva, sed, heu, Livor patrio me pellit ab orbe,
Linquere quem statui potius sedemque paternam
10Quam per me, patriis nollem si cedere ab agris,
Saeptus in Etrusco pereat grex totus ovili.
5 Vir quis in Anthiphilum scelus hoc patrare sit ausus
Saltibus in Tuscis quo nec prudentior alter,
Nec melior diram a gregibus defendere pestem?
15Quin ego pro meritis, pastor, pro talibus actis
Invidiae motus iam te superasse nefandos
Posse, nec inde tibi quicquam nocuisse putabam.
At secus evenit, quia, tu licet optimus esses,
Non nullis tamen expulsus, non iure, tyrannis
20Cogeris armentum patriumque gregesque tuosque
Linquere. quis caelum terris non misceat omne
Tristibus, heu, verbis et sidera dicat iniqua?
Scire velim leges quas nunc, quae iura tenemus,
Aut quae virtuti ponuntur praemia, si tu
25Pelleris, Anthiphilus, qui tot bona summa dedisti
Omnibus his nobis, patriam qui cautus ab hoste
Texisti saevo totiens, virtute suprema.
Quis nos hinc doceat pluvias ventosque futuros,
Armentum in stabulis qua tempestate tenendum,
30Tempore seu quo sit ducendum in mollia prata,
Ne, procul a tectis nimium dum longa subimus
Pascua, tempestas oriatur et horrida grando,
Quae pariter noceat pecori pecorisque magistris?
Adde quod Etruscis etiam pastoribus unus
35Optimus exstiteras sedandis litibus auctor,
Ceperat interdum si quos discordia demens.
6 Heu, nihil Invidiam contra valet, optime, nec me
Defendit meritum, magnum licet, omnia quando
Sint quaecunque velis: augent tamen ipsa venenum.
40Nam bene pro meritis in nos si nascitur acer
Livor et Invidiae motus agitantur acerbi,
Quicquid ages cumulans meritum conabere frustra.
Nam quanto melius facies aut causa priori
Maior erit, merito tanto magis invidus ardet.
45Sic nisi fata iuvant, ni nos tutatur Apollo,
Obruimur meritis et sorte urgemur iniqua.
Ergo vale, et vestro tantum dilecta bubulco
- invitus linquo nam vos - armenta, valete.
Non ego vos, vituli, non vos, mea cura, iuvenci,
50Errantes posthac umquam per prata videbo.
Hinc procul a patria - quod numquam credere quivi -
Illyricosque sinus veniam Pontumque sonantem.
7 Hic tamen hos mecum poteris vitare calores,
Aestibus, ecce, diem medium dum Phoebus adurit,
55Dum defessa sonant raucis arbusta cicadis.
Nam mihi sunt liquidi fontes et amoena vireta,
In quibus hic molli paulum requiesce sub umbra.
Et neque te macera: namque, ut mens augurat ipsa,
Post paucas - licet hinc fugias expulsus - aristas,
60Si Deus annuerit, rediens tua regna videbis
Dixerat; et lacrimas simul effundebat Amyntas.
Anthiphilus vero spatiis compulsus iniquis
Temporis, hinc abiens, Venetos concessit in agros,
Cuius in abscessu tristes gemuere leones,
65Pro canibus pecori quos ille tenebat amicos
Custodes: miseri necnon flevere iuvenci;
Desertae pecudes, hirtae flevere capellae.

1 Amyntas

2 ecloga IV in Cosmum Medicen

3 Amyntas

4 Anthiphilus

5 Amyntas

6 Anthiphilus

7 Amyntas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: