Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Unde, Deus, Patavae tanta inconstantia genti
Ut nihil egregii continuare queat?
Palladis incepit studium, formare monetas,
Hisque quod utilius saxificare salum.
5Iamque labat studium, cessavit cudere nummos,
Vix salis inceptum fessa reliquit opus.
Hectoreis exhausta viris, Thersitibus aucta,
Fac, precor, ut careat terra Sinone, Deus.


2.

Multa memor misi, studii communis amice
Indiga responsi carmina, Muxe, tibi,
Postquam res patriae veris de pace virentis
Nosque simul turbans martia traxit hyems.
5Ante tamen memini quotiens tua musa recepit
Iambonicos versus, non mihi surda fuit:
Immo etiam dulci tacitum me saepe solebas
Ut canerem tecum sollicitare cheli.
Carmina cum cessant, quo secessere Camenae?
10Cur mihi non spirat spiritus ille tuus,
Qui me consuluit violenta quid astra moveret,
Cum de venturo Caesare rumor erat?
Ipse videbaris radio tunc mentis acutae
Quo ruerant urbis facta videre tuae.
15O utinam patavus tenuisset sana senatus
Oris verba tui consiliumque tuum!
Civibus urbs opibusque suis foret integra nec tam
Pestiferum belli passa fuisset onus.
Pax rediit virtute Dei: laetemur in illa:
20Muxe, fac ut sit pax integra, Marte carens.
Iam turbata diu reparentur viscera Troum
Inque suum redeant omnia membra locum.
Non poterat fratres quae pax ligat hostibus hostes
Iungere? tam durum est pacificare Phryges?
25Hostibus indultum est; civi parcatur amanti,
Et prosit patriae nil nocuisse meae.
At culpa caruisse nocet civemque fuisse:
Materiam veniae non habet ira Phrygum.
Quo secum ferret pax haec, te vivere salvum
30Semper amo, expositum me quoque dedo tibi.
Scribere plura quidem fandi lasciva voluntas
Coeperat, huic ratio dixit: "Habeto modum.
Sit satis egregio te commendasse poetae;
Cetera fulgenti pectore cernet amans."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: