Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Exierat nondum patrios natura per actus
Set deformis adhuc confusaque stabat ydea
Yleumque Kaos elementaque mixta sub uno
Pondere materia totaque errante sub ipso;
5Nec celi nec lumen erat neque motor eorum
Cum divina parens librabat in ordine cuncta.
Hec est illa quidem Sapientia que fuit ante
Secula mente Dei, que legibus omnia fecit.
Hec est que celos, stellas orbesque vagantes
10Finxit et infestis dedit illa meatibus ire
Hec est, hec vere, que fundamenta locavit
Atque bases terre montes collesque virentes
Et valles statuit, latices et flumina, fontes,
Stagna, lacus pelagique estus torrentis et undas;
15Hec que sola Deo residet, que sola ministrat,
Illius aspectu paradisi effecta fenestra.
Hec es hec mulier que fulsit solis amictu,
Lunaque sub pedibus cuius, cui clara corona
Lucentis stelle duodene fronte micabat,
20Hec est summi Patris bonitas, perfectio vera.
Hec tibi que portas vasti dirupit habissi,
Heumenides manesque truces stigiasque paludes
Immundasque domos horrentia regnaque mortis.
105Hec que delictum delevit ab orbe parentis,
Hec quam confessor, quam martir, apostolus orat.
Hec quam longevi iam predixere prophete,
Quam patriarcha colit, cui servit ecclesia soli.
De se lingua loquens non est sic undique tanta
110Maiestas; sic imperium, sic atque tribunal
Omne quod ipse Deus fuit, hec est omnia secum,
Previdet et quicquid respondet, et omnis eclisis
Cedit ei livorque omnis sine turbine perstans,
Huicve ger < a > rcie subsunt reginaque rerum
115Solaque cunctorum dominatrix. Quidne recursus
Hiis numeris impende tuis, accede vocate,
Octaviane: tuus labor est, o maxime princeps,
Ecclesie fideique vigor, clarissime patrum
Ac felix adletha Dei, fulgoris et asta,
120Tu qui defense clippeus superabilis ensis,
Iudicii qui magnus ades, dispone labori
Ac operi complaude tuo, qui solus nullo
Linqueris et titulo subscriberis ipse Marie
Que "Via Lata" sonat. "Mundi dulcissime cardo
125Cardo, fave". Sic fatus, abit per talia vates.
Sic liceat clamare tibi natalia tante
Matris et inde Iesu, placida per climata nate.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: