Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. Andreae Rapicii iuris consulti Tergestini | ode ad Laurentium Gambaram Brixianum

Quid me ad iocosam nunc revocas lyram,
Dilecte sacris Pieridum choris,
Qui voce acuta iam cadentes
Ausoniae reparas honores?
5Fastidiosae nunc me alio vocant
Leges, nec ultra poscit Apollinem
Oblita dudum mens neque ullos
Cynthia iam mihi praestat ignes.
Frustra immerentem tollis ad aethera
10Atque in superbis sedibus inseris,
Qui nec chorum agnorit Minervae
Nec Latios biberit liquores.
Tu, cui canoris est fidibus datum
Pugnas deorum numine Pallados
15Referre, moles et gigantum
Aethereis avidas triumphis,
Cui Musa plectro dicere Lesbio
Iussit disertos et celebres viros,
Cui dii dederunt absolutum
20Ingenium varias per artes:
Describe regis bella Quiritium,
Quae pervicaces tractat in Africos
Atque in rebelles insolentes,
Dum patrias populantur oras.
25Dic imminentes exitio gravi
Poenas scelestis gentibus in caput
Partosque felices triumphos
Auspicio meliore divum.
Adde, ut protervos Martius inclutae
30Flos pubis audax per iuga montium
Thraces fugarit, bellicosae
Pannoniae referens quietem.
Quod si haud decentem materiam putas,
Quam ferre vires non valeant tuae,
35Describe nostram stans in umbris
Eurydicem leviore plectro.
Describe caeci tela Cupidinis
Seu blanda Martis proelia adulteri,
Queis expetitae iam Diones
40Concubitu fruitur doloso.
Negas? Quin audax Aoniam lyram
Resume, per te Castalius liquor,
Per te resurgant atque vivant
Ausoniae celebres Camenae.


2. Alcon, ecloga ad Sigismundum Hardechium | comitem illustrissimum

Forte sub umbrosa captabat frigora quercu
Alcon, ubi arguto labens per saxa sussurro
Meduacus vitreas condit sub gurgite lymphas.
Dumque animi curas calamo solatur agresti
5Conqueriturque sibi crudeli funere raptam
Euridycem et priscos olim suspirat amores,
Talia nequicquam vacuas iactabat ad auras:
2 Quid querar aut qua spe dubiae modo tempora vitae
Transigam et infelix venientes prosequar annos?
10Ah tristes corylos et coniferas cyparissos
Et tristes nimium silvas et flumina opaca,
Quando ego vos posthac specula sublimis ab alta
Invisam, solitos memorans resupinus amores?
Quando ego vos posthac, gravidae, mea cura, capellae,
15Aspiciam laetae pascentes gramina ripae?
Omnia funesto procedunt alite, postquam
Eurydicem nobis saevae rapuere Sorores.
Ah miseram Eurydicem, cui quondam e suavi amarantho
Nectebam capiti virides procul urbe corollas!
20Illa mihi contra seu luteolos narcissos
Sive alios roseo carpebat pollice flores.
Stultus ego, heu nimium, cui celsa ex ilice cornix
Praedixit toties funestas ore querelas
Et sensit levas toties vicinia voces.
25Me quoque praeteritae monuerunt somnia noctis,
Cum mihi visa fuit primo sub flore iuvenca
Ore lupi ferri nostris ab ovilibus, unde
Hei mihi vesano rumpuntur corda dolore.
Iam mutata vagos tenuerunt flumina cursus
30Nec suetos iterant vocali gutture cantus
Facundae volucres vario certamine ad umbram.
Quam cuperem secum nostros eadem hora tulisset
Et gemitus, lacrimas atque huius temporis usum:
Non ego desertus penitus tristisque viderer.
35Te vero, mea lux, praereptam funere acerbo
Per Styga, per montes, per inhospita saxa, per ignes
Morte sequar, sine te durum est mi vivere, quando
Te cedente meae cesserunt gaudia vitae.
Has lacrimas maesto descriptas carmine, si fors
40Legeris Aonidum cultor, Sismunde, Sororum,
Tu mecum Eurydicem raptam iuvenilibus annis
Defle, sicque meae doleas incommoda vitae.


3. de Ioanne Iacobo Medice marchione Melegnani

Ut Medicem ad Stygias venientem forte paludes
Vidit et insueto properantem ad litora cursu,
Expavit visamque Charon longe arcuit umbram
Submovitque inimicam animam, quae bella necesque,
5Quacumque ingreditur, crudeli in pectore versat.
Substitit hic Medices animo indignatus iniquo
Adiungitque minas, illumque in proelia poscit.
Ille autem trepidans iratam deserit umbram
Atque ratem conto subigens velocius urget.
10Verum ubi Tartareo cedentem e littore puppim
Nequicquam sequitur Medices: "Et quid iuvat - inquit -
Postquam me Stygio Pluton nunc submovet amne,
Si mihi sidereum liceat conscendere Olympum,
Hic ubi tuta quies placida in regione deorum
15Continuo vivit, studiumque ignobilis oti
Concordes animos alterno iungit amore?
Longe aliud studium mentem excitat, hinc procul absint
Otia, quae ignavo tantum de pectore surgunt.
Mi robur invictum atque animo vis effera sese
20Ostendit, validae generoso in pectore vires.
Constitui, quocumque invadam, tristia bella
Vimque inferre deis: et nigri regna Plutonis
Destruere et ferro et flammis atque omnia passim
Sternere et infestas acies in bella vocare
25Inque vicem hostiles hominum committere turmas.
Tum demum mortale genus nos sentiet usque
Vivere, virtutemque animi atque ingentia facta
Necdum, terrena mutata sede, iacere."
Sic ait atque furens Stygia statione relicta
30Aerias scandit nubes, qua proxima caelo
Fit via et humanis iuxta regionibus haeret.
Hic ergo indignantem animam se turbine magno
Ventorum immiscere, ignes atque horrida circum
Murmura et effusos imbres pluviasque ciere
35Fulmineasque etiam strages et colluctantes
Nubes horrisonasque hiemes caligine densa
Audisses, crepitare auras et murmure caelum
Compleri et late sonitu increbrescere rauco.
Mirum igitur si caeruleis haec tempora nimbis
40Continuo vexata madent? Haec aspera caeli
Conditio insolitaeque vices irataque circum
Aethera, tum vero hae pluviae et nix horrida, quae iam
Descendit caelo atque e verticibus praeruptis,
Aerias inter nubes heroa furentem
45Testantur, quem dum nostris succurrere rebus
Fata vetant, ductorem aliae fecere cohortes.


4. ad Cynthium Castalium

Cynthi, Castaliis edite fontibus
Et certa Italiae gloria, cui datum
Auritas solidis carminibus feras
Morari et celeres notos:
5Scribes Austriadum fortia principum
Arma et sidereis procul honoribus
Quaesita Hesperiae per iuga montium
Navalesque etiam strages.
Aptabis Latiae dein citharae modis
10Afros et domitos Herculea manu
Scythas, qua Thracium labitur in mare
Ister caeruleis aquis.
Sume ergo Aoniam, sume libens chelym,
Cynthi, te deceat carminibus sacris
15Canentem Ausonium tendere barbiton,
Ditare et Latium chorum.
Felix Pieriis laurea vatibus
Debetur, pretii nescia sordidi,
Non auro aut opibus vel tumidis ducum
20Aestimanda palatiis.
Absint barbaricis qui obsidionibus
Affectant nimium Mygdonias opes
Et carpunt dubio fenore Cyprias
Insani pelagi vias.
25Ah longo melius vivitur in sinu
Musarum et Clarii lumine Apollinis,
Qui nos sidereis sedibus inserit
Divum non sine numine.
Reddit Maeonidem fama superstitem
30Nullo fessa die, sic Latium melos
Tollit Virgilium, sic quoque Cynthius
Vivet viribus ingeni.


5. ad Constantium Landum comitem illustrissimum

Constanti, patriae decus
Et sola Ausoniae gloria, Lydiae
Quem non aurea munera
Riphaeive greges aut sata Iberiae,
5Largis condicionibus,
Aequo dimoveant, qui auspiciis deum
Sectaris Latium melos
Et laudi et genio continuo studes:
His parvae fidibus lyrae
10Duxi utcumque sacris Pieridum choris
Gratari et patriae et tibi,
Iis, quod Castalii te duce et auspice
Exundant latices magis,
Maiorique vigent lumine Thespiae,
15Dein dulci patriae, tulit
Quae talem, Ausoniae ut scilicet urbibus
Vivat te duce dignior.
Postremo tibi item gratulor, unice,
Quod cum omnem ingenii aleam
20Sis extra et studiis continuo tuis
Omnes Ausoniae plagas
Exornes, tamen haud ulla superbiae
Constantem hunc animum tuum
Aura inflat: quoniam praeter imagines
25Sublimemque apicem, nihil
Commendat mage te, quam Charites, lepor
Et concinna benignitas
Et morum et nivei cordis amor. Vale.

1 carmina editioni Istriae I adiecta

2 Alcon

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: