1
Que dabis, Uranie, nostro responsa Iohani,
O dea tam miris solicitata novis?
En lea comperta est vivis fecunda trimellis,
Quos potuit cavea progenuisse leo.
5Sic cita mendaces testatur vita poetas;
Expedit ut vates hic tueare tuos.
2
Plana satis, quamquam multum laudande, Iohanis
Questio; sic paucis persolvenda metris.
Fortia, si fuerint signis adiuta supernis
10Anticipant ortus corpora multa suos;
Labitur ad decimum persepe puerpera mensem,
Altera sed nono mense levata fuit.
Sic quoque spirantes nasci potuere leones;
Edit enim vivos septima luna viros.
3
15Clara quidem satis est prime decisio cause,
Et bene propositis illa sopita tuis.
Quod geniti natique domo, dea, solve secundam,
Quod non sit simili belua nata loco.
4
Ista minor quippe est nullo contraria testi,
20Et nihil ambigui quod videatur habet.
Hec equidem non posse negat contingere quisquam
Nec ratio quevis illa fuisse vetat.
Si domibus similes fetus non repperit etas,
Hoc sub sole tamen non habet ipsa novum.
25Quod magis est, ventura parant; sic auguror esse.
Atque ea nativis sunt bene fausta locis;
Portendunt Veneto coniungi fortia regno,
Fortia sed latis illa videntur agris.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.