Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Ad Molsam parantem D. Augusti Sepulcrum | Instaurare

Haud dubium est vates quondam fovisse benigne
Augustum, vates non minor ille suis.
Nemo tamen maiora tulit, nec istius uno
Virgilio, docet hoc Principis ingenium.
5Praeterea est semper Musas veneratus in armis,
Ipsa suum tenuit Calliopea locum.
Quid mirum est igitur quod tu divine Poeta,
In quo Virgilii mens micat, atque animus,
Tam pius Augusti reparas monumenta, et honori
10Vis redeant prisco diruta busta Dei.
Maxima laus haec, et solum te digna, decebat
Te servare istis unice Molsa sacris.
Maxima laus haec est, tumulum pietate reponi,
Non alia credas, quam voluisse tua.
15Hippolytus iam Molsa tuus cum Caesare gaudet,
Tertius ingeminat verba secunda Maro.
Felices umbrae, mo... at felicior es tu,
Per quem sanct..... restituetur honor.


2. Al Sig. Molza mio fratello amatissimo

Nymphae, quae virides saltus, quaeque abdita Pindi
Humano colitis non adeunda pede;
Ne vos ne pigeat densis discedere ab umbris,
Antraque muscoso liquere picta solo,
5Laetifer immiti quamvis nunc lumine passim
Contristet duros Syrius agricolas
Molza meus vestros coluit qui semper honores,
Cuique dedit sacros Phoebus inire choros,
Iamdudum graciles morbo tenuatus in artus,
10Extremam in mortis limine poscit opem.
Ergo herbas, succosque simul afferte salubres,
Et medicae quicquid Cynthius artis habet.
Non levis exiguis aderit nam gloria factis,
Vos uno incolumi restituisse duos.


3.

Flagro, paene nefas, sed flagro cupidine vitae
Post mea ducendae tristia fata diu.
Despondenti animum, proprio id mihi Marte licere,
Viribus ingenii Molsa favere potes.
5Aera parent alii, quaerantque hi vivere in auro,
Longaevosque illos sculptile marmor agat.
Dum scriptis me utcunque suis tua Musa reponat,
Tu mihi Praxiteles, tu mihi Mentor eris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: