Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. elegia

Quam nos in dirum, miseri, et lacrymabile tempus
Incidimus, quod iam nulla metalla notant!
Quin potius coeno praesens signabitur aetas
Informi et siquid foedius esse potest.
5Tanta volubilitas, tanta est conversio rerum
Tentet uti priscum velle redire Chaos.
Dedidicit terris sidus quodcunque benignum
Spargere virtutis semina larga suae;
Ostentant tristes coeli convexa cometas
10Qui saevas iaciunt crine rubente minas.
Decipit attonitos tellus ingrata colonos
Gaudiaque e vano falsa labore capit:
Munera nec Cereris pinguia culta ferunt,
Dependent rari laeta de vite racemi
15Palladiae viridis termes mentitur olivae
Denegat et fruges pomus avara suas.
Hinc inopi victu multis affligimur annis,
Tabescunt turpi languida membra situ.
Vix reptare fame videas miserabile vulgus,
20It stridens querulae vocis ad astra sonus.
Iamque ego quid referam diuturna ac impia bella
Imparibus quae sunt non satis apta modis?
Quae tot durarunt varie deducta per annos
Ipsa bis ut posset Pergamos alta capi:
25Clangores inter raucos strepitusque tubarum
Horridaque arma inter consenuisse piget.
Imberbes quisquis fulgenti casside vultus
Principio texit castra cruenta sequens
Ad patrios in fine lares ignota reversus
30Canitie inculta retulit ora suis.
Communem populi Ausoniae sensere ruinam
Nullaque pars aliqua libera clade fuit.
Sed vos, Romulidae, multa graviora tulistis
Qualia victori collibuere fero.
35Protinus ingenteis nihil est rapuisse putandum
Quas series aevi longa pararat opes.
Ante oculos matrum teneris illata puellis
Vis fuit, ante aras virginibusque sacris.
Frustra confugitur surda ad simulachra deorum
40Quae donis moerent, heu, spoliata suis.
Undique saevitum nullo discrimine in omnes,
Respersa undanti templa cruore madent.
Dedecus antiquum cupiens ulciscier hostis
Pulsavit Marii barbarus ossa pede
45Disiecitque solo veterum monumenta virorum,
Scypiadas magnos sic abolere putans.
At Tyberis dum vult urbi succurrere captae,
Vix capiens pleno corpora caesa sinu
Intumuit quam nunquam alias maioribus undis
50Tectaque adaequavit gurgite summa pari.
Visa iterum Pyrrhae sunt secula dura reverti
Cum rapido tota est obruta terra freto.
Qui modo Tyrrhena fueras regantor in ora
Coeruleis compta floribus, Arne, coma,
55Deiecto capite ex alto diademate summum
Cornua per facinus fracta superba gemis.
Hoc utinam magno nunquam licuisset alumno!
Abstinuisse pias debuit ille manus.
Ecce autem captiva Rhodos, cui turbida frons est
60Et rigat humentes lachryma multa genas,
Se miseranda offert et replens questibus auras
Cum gemitu hos tristi fundit ab ore sonos:
"En ego, quae quondam fueram praeclara potenti
Imperio et lato quae metuenda mari,
65Quae toties tuleram devicto ex hoste trophaea,
Cuius honoratum nomen ubique fuit,
Terrifici cogor sceptro parere tyranni,
Et (quod turpe nimis) regna prophana pati.
Nec tantum id doleo, quamvis id iure dolendum
70Sit mihi, quantum illo moesta dolore gravor:
Ferre laboranti auxilium quod nemo sit ausus,
Cum traherem longas obsidione moras.
Ergo incorruptae fidei quiqunque fatentur
Reges tam validi signa verenda sequi
75Spectarunt mea damna procul funestaque inermes
Proelia et immoti continuere manus".
Sic ait inque alias prorumperet illa querelas
Si sineret nimius dicere plura dolor.
Haec sumus, infoelix aetas, et coetera passi
80Plurima, quae satius reticere, mala.
Ac ne forte cadant etiam maiora timemus,
Ut fato in peius tendere cuncta solent.
Alme parens orbis, qui coelum numine torques,
In melius fausta verte futura vice:
85Iam dedimus poenas quas nostra admissa requirunt,
Siquid et antiqui commeruere patres.
Exoriens primum laeto consurgat Eoo
Omine felici totus ut annus eat.


2.

Adeste, Musae, maximi Iovis proles,
Quae fonte lavitis Pegaseio crinem;
Dubiis velitis in meis opem rebus
Afferre certam, quam videmini posse.
5Si semper ipse deditus fui vobis,
Teneris ab annis, studia vestra sectando;
Ad istud usque quod videtis aetatis.
Vester minister ante caeteros fulget
Integritate splendidissimae vitae.
10Qui dum malorum genera quaeque propellit
Insigne merito vendicat sibi nomen.
Hic dux et auspex ille fidus existit,
Quo commonente Tarvisina certatim
Frequentat alti colle duplici pubes
15Vireta vobis consecrata Parnasi.
Rogate quaeso quotquot estis hunc Musae:
Ut non gravate conferat mihi clemens
Praebere poterit quicquid ipse suffragi.
Quod si haud iniqua sors mihi obsecundavit,
20Quam concupisco reddar ut rei compos,
Optata nactus commoda in meos usus.
Vis quantacunque parvuli stili est in me,
Hanc applicabo laudibus volens vestris
Digne canendis, ut meae ferent vires.
25Me huiusce vobis nuncupo reum voti,
Cavere vestrum est, hercle, neu sit incassum
Ne forte reliqui studia vestra contemnant.
Si nihil supersit assequi quod ii sperent,
Inane praeter nomen et meras nugas.


3. de Luca et Cleopha sociis

Nicopolim pariter Cleophas alterque petebant
Dum foret a Domini tertia cede dies.
Moeroremque gravem vario sermone levabant,
Acta recensentes ordine cuncta suo.
5Nulla revicturi spes dulcis lumina vitae,
Qui totiens aliis restituisset erat.
Cum subito, in forma peregrini, apparuit ille,
Addens se comitem dissimulansque Deum.
Caesariem gaudet vili cohibere galero
10Et breve palliolum flaccida terga tegit.
Scipio fagineus gressum moderatur euntis
Fulcibat laevum mantica cincta latus,
Qualis Gallaicas, voti reus, appetit oras
Vel sacra laureti visere fana parat.
15Sic itaque expromit, captato tempore, vates
Divino afflatu quae cecinere pii.
Tantarum, Musae, secreta latentia rerum
Pandite cum sitis pignora cara Iovis.
Idem unus ternusque hominem formaverat olim
20Principio summa pro bonitate Deus,
Excellens animans vacuo ne deesset in orbe
Qui contempletur fulgida templa poli.
Terra Damascena est testis de pulvere cuius
Divinae hoc animal composuere manus.
25Huiusce, e costa detracta, foemina consors
Editur e geminis ut foret una caro
Ambos, in viridi statuit pater optimus horto,
Nobilibus plantis consitus hortus erat:
Aurea quem fulvi ditat Gangetis arena
30Phoebus et exoriens arva beata facit.
Illic, ante alias longe praestantior omnes,
Spargebat patulas arbor amoena comas,
Nec minus interea foelicia poma ferebat,
Per quae mors poterat saeva nocere nihil.
35Illa dies utinam me fortunata tulisset
Et colerem sacra pulchra vireta soli,
Non ego supremi sprevissem iussa Tonantis,
Nec scelus admissum cogeret ire foras,
Quo miseri poenas per secula cuncta nepotes
40Cum tota merito posteritate luant.
Tu quoque praeterea non defraudabere dictis,
Inclyte vir, sint haec qualiacunque meis.
Qui quondam infelix, turbantibus aequora ventis,
In medio iactus diceris esse freto:
45Ecce autem, subito absorptum magni incola ponti
Abdidit immani bellua ventre vorax,
Dein triduo emenso curvati in littoris ora
Incolumen vasto reddidit ore vomens.
Fugit ut, erectus tergo Delphynis, Arion
50Per rapidi fluctus impia fata maris.
Nimirum haec olim magni regnator Olympi
Atque alia omnipotens plurima signa dedit,
Esset uti quaedam venturae sortis imago,
Ex qua conciperet mens pia fata Deum.
55Scilicet e duro crux ardua robore facta est
Perpetua et nobis hinc fuit orta salus.
Namque ibi mortales quos sumpserat exuit artus,
Aurea qui nutu temperat astra suo.
Et sacro maculas abstersit sanguine nostras,
60Dum miserum rigida de trabe pendet onus.
Ferrea quin etiam cuspis latus hausit apertum
Admixtus latici prodiit inde cruor,
Quo nova sacratae derivant Orgia gentes,
Ac maeta antiquae est vana relicta viae.
65Tertia surgebat roseis Aurora quadrigis,
Purpureum Phoebo pone gerente iubar:
Cum qui marmorea fuerat sub mole sepultus,
Tegmine deiecto, protinus exit ovans.
Imperet ut vivis et vitae lumine cassis
70Imperium genitor cui sine fine dedit.
Abs te igitur cum nos simus non aere redempti
Sed pretio puri sanguinis, alme parens,
Fac tua praevaleat clementia qua sine nullus
Mortalis noxa iure cavere potest.
75Nec mea respicias male sanae errata iuventae,
Neque minus quaeso cana senecta gravet.
Cumque mihi demum supremae terminus horae
Adveniet, quem iam non procul esse reor,
Terreno exutum spolio da scandere coelum
80Coelicolasque inter nectare posse frui.
Nectar erit si tu non dedignere videri
Aspectu ne te subtrahe, Dive, meo.
Sic tua per cunctas clarescat gloria gentes
Et resonet toto nomen in orbe tuum.


4. Aurelius Casellius Francisco Varago S.P.D.

Succendens Ephesi quidam memorabile templum,
Quaesierat nomen nobilitare suum,
Acciderit quamvis aliter, namque edita lex est,
Tam diri fieret mentio ne qua rei.
5Sic, dum forte tui fastigia corripit ignis
Gymnasii, furva nocte, refertque diem,
Diffundi totam coepit tua fama per urbem.
Quis te non dicat nosse Varagem. "Quis est?".
Tardipedi, similique tibi quod denique clares,
10Acceptum debes iure referre deo.


5. ad Dominicum senem

Flosculus est specie iucundus, suavis odore,
Sive albus, Tyrio sive colore ruber.
Hunc alere, ex altis hunc ostentare fenestris
Gaudet in urbana quaeque puellae domo.
5Mane fovet rigua fontanae aspergine lymphae,
Suffusum riguo vespere rore fovet.
Appellat vulgus Chariophilon: an satis apte
Iam senior veri nescius addubito.
At tu qui florum secreta vocabula nosti
10Herbarumque Macro non minor Aemylio,
Dic, rogo, quo tandem sit nomine sene vocandus:
Non est a Seno discere turpe seni.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: