Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Negat esse eam, inquit, propter se expetendam.
Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere.
Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo
ante1 docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis
amotio.
[p. 36]
Non2 dolere, inquam, istud quam vim habeat postea
videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est.
Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem;
dici enim nihil potest verius.
Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas?
Quis istud possit, inquit, negare?
Eademne, quae restincta siti?
Immo alio genere; restincta enim sitis3 stabilitatem
voluptatis habet, inquit,4 illa autem voluptas ipsius
restinctionis in motu est.
Cur igitur, inquam, res tam dissimiles5 eodem nomine
appellas?
Quid paulo ante,6 inquit, dixerim nonne meministi,
cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri
voluptatem?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.