previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Panegyris

Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est?

tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis?

Gel.

Salvé, tuo arcessitú venio huc.

Pan.
Ean grátia fores effríngis?

Gel.

Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;

5nam quidem harum míserebat.

Pin.
Ergo aúxilium properé latumst.

Pa.

Quisnam híc loquitur tam própe nos?

Pi.
Pinacium.

Pa.
Úbi is est?

Pin.

Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.

Pan.

Pinacium.

Pin.
Istuc indiderunt nomen maiores mihi.

Pan.

Quid agis?

Pin.
Quid agam rogitas?

Pan.
Quidni rogitem?

Pin.
Quid mecum est tibi?

Pan.

10Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.

Pi.

Iube me omittere igitur hos, qui retinent.

Pa.
Qui retinent?

PI.
Rogas?

omnia membra lassitudo mihi tenet.

Pan.
Linguam quidem

sat scio tibi non tenere.

Pin.
Ita celeri curriculo fui

propere a portu, tui honoris causa.

Pan.
Ecquid adportas boni?

Pin.

15Nimioinparti multo tanto plus quam speras.

Pan.
Salva sum.

Pin.

At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.

Gel.

Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.

Pan.

Ecquem convenisti?

Pin.
Multos.

Pan.
At virum?

Pin.
Equidem plurimos:

verum ex multis nequiorem nullum quám hic est.

Gel.
Quo modo?

20iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi.

praeterhac si me inritassis

Pin.
Edepol essuries male.

Gel.

Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.

Pin.

Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem,

ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem

25deiciamque eorum ómnis telas.

Gel.
Miseri algebunt postea.

Pin.

Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?

cape illas scopas.

Gel.
Cápiam.

Pin.
Hoc egomet, tu hoc converre.

Gel.
Ego fecero.

Pin.

Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua?

Gel.
Sine suffragio

populi tamen aedilitatem hic quidém gerít.

Pin.
Age tu ocius

30pinge, humum consperge ante aedis.

G.
Faciam.

P.
Factum oportuit.

ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.

Gel.

Edepol rem negotiosam.

Pan.
Quid sit, nil etiam scio,

nisi forte hospites venturi sunt.

Pin.
Vos lectos sternite.

Gel.

Principium placet de lectis.

Pin.
Alii ligna caedite,

35alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli,

pernam et glandium deicite.

Gel.
Hic hercle homo nimium sapit.

Pan.

Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.

Pin.

Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.

Pan.

Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.

Pin.

40Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,

commodum radiosus sese sol superabat ex mari.

dum percontor portitores, ecquae navis venerit

ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim

cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.

45in portum vento secundo, velo passo pervenit.

alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?

interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum.

Pan.

Hem quid? Epignomum elocutu's?

Pin.
Tuom virum.

Gel.
Et vitam meam.

Pin.

Venit inquam.

Pan.
Tutin ipsus ipsum vidisti?

Pin.
Lubens.

50argentí aurique advexit nimium.

Gel.
Nimis factum bene.

hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.

Pin.

Lanam purpuramque multam.

Gel.
Em qui ventrem vestiam.

Pin.

Lectos eburatos, auratos.

Gel.
Accubabo regie.

Pin.

Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia

55advexit, nimium bonae rei.

Gel.
Hercle rem gestam bene.

Pin.

Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,

sambucas advexit secum forma eximia.

Gel.
Eugepae,

quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.

Pin.

Poste unguenta multigenerum multa.

Gel.
Non vendo logos.

60iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas:

malivoli, perquisitores auctionum, perierint.

Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.

spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.

Pin.

Poste autem advexit parasitos secum.

Gel.
Ei, perii miser.

Pin.

65Ridiculissumos.

Gel.
Revorram hercle hoc quod converri modo.

Pan.

Vidistin virum sororis Pamphilum?

Pin.
Non.

Pan.
Non adest?

Pin.

Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus

praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.

Gel.

Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.

70ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.

Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.

Pan.

I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.

bene vale.

Gel.
Vin administrem?

Pan.
Sat servorum habeo domi.—

Gel.

Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,

75si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.

ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;

nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (95 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: