This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
SIMO. SOSIA.
Si.
Vos istaec intro auferte: abite. Sosia,
Adesdum: paucis to volo.
So.
Dictum puta:
Nempe ut curentur recte haec.
Si.
Immo aliud.
So.
Quid est
Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
Si.
5Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro:
Sed iis quas semper in te intellexi sitas,
Fide et taciturnitate.
So.
Exspecto quid velis.
Si.
Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi
Apud me iusta et clemens fuerit servitus
10Scis: feci e servo ut esses libertus mihi.
Propterea quod servibas liberaliter.
Quod habui summum pretium, persolvi tibi.
So.
In memorial habeo.
Si.
Haud muto factum.
So.
Gaudeo
Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo,
15Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam.
Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio
Quasi exprobratio est immemoris benefici.
Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis.
Si.
Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi;
20Quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
So.
Cur simulas igitur?
Si.
Rem omnem a principio audies;
Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum
Cognosces, et quid facere in hac re te velim.
Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia,
25Liberius vivendi fuit potestas: nam antea
Qui seire posses, aut ingenium noscere,
Dum aetas, metus, magister, prohibebant?
So.
Ita est.
Si.
Quod plerique omnes faciunt adolescentuli,
Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
30Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:
Horum ille nihil egregiee praeter caetera
Studebat: et tamen omnia haec mediocriter.
Gaudebam.
So.
Non iniuria: nam id arbitror
Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis.
Si.
35Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati
Cum quibus erat cunque una: iis sese dedere:
Eorum obsequi studiis: advorsus nemini:
Nunquam praeponens se illis: ita facillime
Sine invidia laudem invenias et amicos pares.
So.
40Sapienter vitam instituit: namque hoc tempore
Obsequium amicos, veritas odium parit.
Si.
Interea mulier quaedam abhinc triennium
Ex Andro commigravit huc viciniae,
Inopia et cognatorum negligentia
45Coacta, egregia forma atque aetate integra.
So.
Hei vereor ne quid Andria apportet mali.
Si.
Primum haec pudice vitam parce ac duriter
Agebat, lana ac tela victum quaeritans.
Sed postquam amans accessit, pretium pollicens,
50Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium
Hominum a labore proclive ad libidinem,
Accepit conditionem, dein quaestum occipit.
Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium
Perduxere illuc secum ut una esset meum.
55Egomet continuo mecum, 'Certe captus est,
Habet.' Observabam mane illorum servulos
Venientes aut abeuntes: rogitabam, 'Heus puer,
Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit ?' Nam Andriae
Illi id erat nomen.
So.
Teneo.
Si.
Phaedrum, aut Cliniam
60Dicebant, aut Niceratum; nam hi tres tum simul
Amabant. 'Eho, quid Pamphilus?' Quid? symbolam
Dedit, coenavit. Gaudebam. Item alio die
Quaerebam: comperiebam nihil ad Pamphilum
Quidquam attinere. Enimvero spectatum satis
65Putabam, et magnum exemplum continentiae.
Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi,
Neque commovetur animus in ea re tamen,
Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum.
Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
70Bona dicere, et laudare fortunas meas
Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
Quid verbis opus est? hac fama impulsus Chremes,
Ultro ad me venit unicam gnatam suam
Cum dote summa filio uxorem ut daret.
75Placuit; despondi. Hic nuptiis dictus est dies.
So.
Quid obstat cur non verae fiant?
Si.
Audies.
Fere in diebus paucis quibus haec acta sunt
Chrysis vicina haec moritur.
So.
O factum bene!
Beasti; metui a Chryside.
Si.
Ibi tum filius
80Cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
Curabat una funus, tristis interim,
Nonnunquam collacrumabat: placuit tum id mihi.
Sic cogitabam; Hic, parvae consuetudinis
Causa, mortem huius tam fert familiariter:
85Quid si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri?
Haec ego putabam esse omnia humani ingeni
Mansuetique animi officia. Quid multis moror?
Egomet quoque eius causa in funus prodeo,
Nihil suspicans etiam mali.
So.
Hem, quid est?
Si.
Scies.
90Effertur: imus. Interea inter mulieres
Quae ibi aderant forte unam adspicio adolescentulam,
Forma.
So.
Bona fortasse.
Si.
Et vultu, Sosia,
Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra.
Quia tum mihi lamentari praeter caeteras
95Visa est, et quia erat forma praeter caeteras
Honesta et liberali, accedo ad pedisequas;
Quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis.
Percussit illico animum: at at! hoc illud est,
Hinc illae lacrumae; haec illa est misericordia.
So.
100Quam timeo, quorsum evadas.
Si.
Funus interim
Procedit: sequimur: ad sepulcrum venimus:
In ignem posita est: fletur. Interea haec soror
Quam dixi ad flammam accessit imprudentius,
Satis cum periclo. Ibi tum exanimatus Pamphilus
105Bene dissimulatum amorem et celatum indicat.
Accurrit: mediam mulierem complectitur:
Mea Glycerium, inquit, quid agis? cur te is perditum?
Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,
Reiecit se in eum flens quam familiariter.
So.
110Quid ais?
Si.
Redeo inde iratus atque aegre ferens.
Nec satis ad obiurgandum causae. Diceret,
'Quid feci? quid commerui aut peccavi pater?
Quae sese in ignem iniicere voluit, prohibui,
Servavi.' Honesta oratio est.
So.
Recte putas.
115Nam si ilium obiurges vitae qui auxilitum tulit,
Quid facias illi qui dederit damnum aut malum?
Si.
Venit Chremes postridie ad me clamitans,
Indignum facinus; comperisse Pamphilum
Pro uxore habere hanc peregrinam. Ego illud sedulo
120Negare factum; ille instat factum: denique
Ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
Neget daturum.
So.
Non tu ibi gnatum?
Si.
Ne haec quidem
Satis vehemens causa ad obiurgandum.
So.
Qui celo?
Si.
'Tute ipse his rebus finem praescripsti pater.
125Prope adest cum alieno more vivendum est mihi:
Sine nunc meo me vivere interea modo.'
So.
Qui igitur relictus est obiurgandi locus?
Si.
Si propter amorem uxorem nolit ducere,
Ea primum ab illo animadvertenda iniuria est.
130Et nunc id operam do ut per falsas nuptias
Vera obiurgandi causa sit si deneget:
Simul sceleratus Davus siquid consili
Habet ut consumat nunc cum nihil obsint doli;
Quem ego credo manibus pedibus obnixe omnia
135Facturum; magis id adeo mihi ut incommodet
Quam ut obsequatur gnato.
So.
Quapropter?
Si.
Rogas?
Mala mens, malus animus. Quem quidem ego si sensero--
Sed quid opus est verbis? Sin eveniat quod volo,
In Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes,
140Qui mi exorandus est: et spero confore.
Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias:
Perterrefacias Davum: observes filium,
Quid agat, quid cum illo consili captet.
So.
Sat est:
Curabo: eamus nunc iam intro.
Si.
I prae, sequar.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.