This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
DEMIPHO. GETA. PHORMIO.
De.
En unquam cuiquam contumeliosius
Audistis factam iniuriam quam haec est mihi?
Adeste, quaeso.
Ge.
Iratus est.
Ph.
Quin tu hoc age: st!
Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium!
5Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
Hanc Demipho negat esse cognatam?
Ge.
Negat.
Ph.
Neque eius patrem se scire qui fuerit?
Ge.
Negat.
De.
Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini.
Ph.
Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit?
Ge.
Negat.
Ph.
10Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,
Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit.
Ge.
Si herum insimulabis avaritiae, male audies.
De.
O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
Ph.
Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,
15Si ilium minus norat: quippe homo iam grandior,
Pauper, cui opera vita erat, ruri fere
Se continebat: ibi agrum de nostro patre
Colendum habebat. Saepe interea mihi senex
Narrabat se hunc negligere cognatum suum:
20At quem virum! quem ego viderim in vita optimum.
Ge.
Videas te atque ilium ut narras.
Ph.
I in malam crucem.
Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves
Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam,
Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.
Ge.
25Pergin hero absenti male loqui, impurissime?
Ph.
Dignum autem hoc illo est.
Ge.
Ain tandem, career?
De.
Geta.
Ge.
Bonorum extortor, legum contortor.
De.
Geta.
Ph.
Responde.
Ge.
Quis homo est? ehem!
De.
Tace.
Ge.
Absenti tibi
Te indignas, seque dignas, contumelias
30Nunquam cessavit dicere hodie.
De.
Ohe, desine.
Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto,
Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas:
Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi:
Et qui cognatum me sibi esse diceret.
Ph.
35Proinde expiscare, quasi non nosses.
De.
Nossem?
Ph.
Ita.
De.
Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
Ph.
Eho, tu sobrinum tuum non noras?
De.
Enicas:
Dic nomen.
Ph.
Nomen?
De.
Maxime. Quid nunc taces?
Ph.
Perii hercle: nomen perdidi.
De.
Hem, quid ais?
Ph.
Geta.
40Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem,
Non dico: quasi non noris, tentatum advenis.
De.
Egone autem tento?
Ge.
Stilpho.
Ph.
Atque adeo quid mea?
Stilpho est.
De.
Quem dixti?
Ph.
Stilphonem, inquam, noveras?
De.
Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuit
Quisquam istoc nomine.
Ph.
Itane? non te horum pudet?
At si talentum rem reliquisset decem--
De.
Di tibi malefaciant.
Ph.
primus esses memoriter
Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens.
De.
Ita ut dicis: ego tum si advenissem, qui mihi
50Cognata ea esset dicererm: itidem tu face.
Cedo qui est cognata?
Ge.
Eu, noster, recte. Heus tu, cave.
Ph.
Dilucide expedivi quibus me oportuit
Iudicibus: tum, si id falsum fuerat, filius
Cur non refellit?
De.
Filium narras mihi,
55Cuius de stultitia dici ut dignum est non potest?
Ph.
At tu qui sapiens es magistratus adi;
Iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi;
Quandoquidem solus regnas, et soli licet
Hic de eadem causa bis iudicium adipiscier.
De.
60Etsi mihi facta iniuria est, verumtamen
Potius quam lites secter, aut quam te audiam,
Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet
Dotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
Ph.
Ha, ha, he! homo suavis.
De.
Quid est? num iniquum postulo?
65An ne hoc quidelm adipiscar ego, quod ius publicum est?
Ph.
Itane tandem quæso, item ut meretricem ubi abusus sis,
Mercedem dare lex iubet ei atque amittere? An,
Ut ne quid turpe civis in se admitteret
Propter egestatem, proximo iussa est dari,
70Ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
De.
Ita proximo quidem! At nos unde? aut quamobrem--
Ph.
Ohe,
Actum, aiunt, ne agas.
De.
Non agam? immo haud desinam,
Donec perfecero hoc.
Ph.
Ineptis.
De.
Sine modo.
Ph.
Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est.
75Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tua
Præterierat iam ad ducendum aetas.
De.
Omnia haec
Illum putato quae ego nunc dico dicere;
Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.
Ge.
Iratus est.
Ph.
Tute idem melius feceris.
De.
80Itane es paratus facere me adversum omnia,
Infelix?
Ph.
Metuit hic nos, tametsi sedulo
Dissimulat.
Ge.
Bene habent tibi principia.
Ph.
Quin quod est
Ferendum fers? tuis dignum factis feceris,
Ut amici inter nos simus.
De.
Egon tuam expetam
85Amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
Ph.
Si concordabis cum illa, habebis quae tuam
Senectutem oblectet; respice aetatem tuam.
De.
Te oblectet; tibi habe.
Ph.
Minue vero iram.
De.
Hoc age:
Satis iam verborum est: nisi tu properas mulierem
90Abducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio.
Ph.
Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam,
Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho.
Si quid opus fuerit, heus, domo me.
Ge.
Intelligo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.